Tract. III, Cap. 43

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,43. Tercia 1 dominica quadragesime 2

1. Tercia uero dominica est dominica confessionis, quarta uero refectionis. Sicut enim dictum est, in prima dominica 3 armat apostolus militem suum, in secunda ostendit ei premium, nec 4 restat, nisi ut ostendatur uia. Per confessionem autem et refectionem uenitur ibi, unde sequitur una dominica confessionis, alia refectionis. Est igitur ista dominica dominica confessionis 5 .

2. Est autem duplex confessio: peccati et laudis, quas debet homo habere 6 . Per humilitatem autem confessionis expectat homo a deo omnia, que expectat, scilicet 7 liberationem et donum gratie et omnia. Vnde introitus est: "oculi mei semper ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo 8 pedes meos a ", et est septimi toni 9 , per septiformem 10 enim 11 gratiam spiritus sancti euellitur homo de laqueo diaboli.

3. Per confessionem igitur curtantur mala, et ideo fit statio ad sanctum laurentium, qui per confessionem liberatus est. Hec humilitas liberauit ioseph de manibus fratrum suorum et de carcere. Et ideo cantatur de ipso in officio nocturnali.

4. Dominica autem ista sexta est a 12 dominica septuagesime, sexta autem feria dominus crucifixus est, et ideo fit mentio de passione domini, qui per ioseph significatur. Et ita etiam diei et 13 tempori conueniunt 14 , que dicuntur. Liberatur autem ioseph per humilitatem et nos similiter de manu diaboli et a 15 carcere ipsius. Christus quoque, sicut dictum est, per ioseph allegorice, qui per humilitatem liberatus est de fratribus suis, iudeis, et exaltatus est in tota 16 egipto, id est in mundo A per humilitatem, inquam confessionis 17 , quia uenit in nomine domini.

5. Cuiusmodi autem debeat esse confessio, ostendit apostolus in epistola, scilicet in perseuerantia, ut homo non redeat ad uomitum 18 : "fratres imitatores dei estote 19 , sicut filii karissimi b ". Primum enim est, ut humiliemus nos deo, et ita in nouitate uite ambulemus. Postea perseueranter, ut infamia peccati remoueatur. Vnde dicit: "fornicatio autem et inmundicia 20 nec 21 dominetur in uobis c ". Hoc fit per 22 perseuerantiam in bona uita.

6. Ad hoc idem ortamur in euangelio in fine. Primo uero ostendit 23 , quod gratia expellit peccatum: "erat ihesus eiciens demonium d ", ihesus, id est gratia. Iste idem cecus dicitur a matheo 24   e . Beda: "cecus uidet, mutus loquitur, possessus a demone liberatur. Et cum 25 eiecisset 26 demonium, locutus 27 est mutus, quia quando data est gratia homini 28 , confitetur et loquitur in confessione f   B ".

7. Postea dicunt iudei: "in beelzebub, principe demoniorum 29   g " et cetera 30 : ecce 31 etiam 32 inuidia fratrum ioseph, id est iudeorum. De inuidia similiter multa in officio nocturnali habentur.

8. Postmodum ostendit dominus de regno suo dicens C : "omne regnum in seipsum 33 | diuisum desolabitur h ", quia regnum diaboli destruetur et suorum, quia diuisi sunt a deo. Sed regnum dei manet in eternum. Et ita inuitat omnes homines 34   35 ad regnum suum, quod manet.

9. Propter hoc debet homo perseueranter agere opera confessionis, quia per ea habebitur regnum celorum. Et 36 ad hoc etiam respondet responsorium 37 : "exurge domine 38   i " et cetera 39 , id est diabolus, qui nobis intendit auferre regnum celorum.

10. Ad hoc igitur intendit ecclesia, ut simus in perfecta confessione et simul moriamur perfecte peccatis 40 , ut per bonam uitam etiam 41 infamia peccati deleatur, sicut dicit dominus per ieremiam: "perdam nomen 42 babilonis 43 et reliquias et progeniem 44   j ", id est nomen 45 infamie 46 et reliquias cogitationum 47 uel 48 memoriam delectabilem, ut homo doleat, quando ad memoriam reducet D .

11. Etenim, sicut dictum est, in dominica tercia, que est sexta septuagesime, agitur de saluatione, et in tota ebdomada intendit idem ecclesia. Dictum est autem, quod dominus saluat per confessionem in dominica.

Lesarten
1 Tercia: de ante add T
2 Tercia dominica quadragesime: om P2
3 dominica: om P2, T
4 nec: modo non P2, T
5 alia ... confessionis: om P2
6 homo habere: dicere homo P2 ; habere homo T
7 scilicet: om P2, T
8 de laqueo: om P2
9 toni: quia add P2, T
10 septiformem: septiformam T
11 enim: om P2, T
12 a: om P2
13 et: ss T
14 conueniunt: conpetunt P2, T, Dur
15 a: om P2, T
16 tota: toto P2, T
17 confessionis: confert P2
18 uomitum: uomitus P2, T
19 dei estote: estote dei P2, T
20 inmundicia: et cetera add P2, T
21 nec: non P2
22 per: om P2
23 ostendit: ostenditur T
24 matheo: P2, T ; marcho P1
25 cum: tunc P2
26 eiecisset: iecisset P2
27 locutus: loquutus T
28 gratia homini: homini gratia P2, T
29 demoniorum: demonum P2 ; om T
30 et cetera: om P2, T
31 ecce: ante dictum est P1
32 etiam: om P2, T
33 seipsum: se ipso P2
34 homines: om P2
35 omnes homines: homines omnes T
36 Et: om P2
37 responsorium: ss T ; se T
38 domine: ne preualeat homo P2 ; non priuat homo T
39 et cetera: om P2, T
40 peccatis: penitentes P2
41 etiam: om P2
42 nomen: om T
43 babilonis: babilonem P2, T
44 et progeniem: om P2, T
45 id est nomen: et uero P2, T
46 infamie: om P2
47 cogitationum: ciuitatis P2 ; exmtis T
48 uel: om P2

Quellen
a oculi ... meos: AMS 53 (Hesbert, p 68sq: R B C K S); cf Ps 24,15
b fratres ... karissimi: Eph 5,1
c fornicatio ... uobis: Eph 5,3
d erat ... demonium: Luc 11,14; cf Matth 9,32
e Iste ... matheo: Matth 12,22
f cecus uidet ... confessione: Beda Venerabilis, In Lucam IV,11,14 (CCSL 120, p 231sq); cf Hieronymus, In Matthaeum I,9,32-34 (CCSL 77, p 61sq)
g in ... demoniorum: Luc 11,15
h omne ... desolabitur: Luc 11,17
i exurge domine: AMS 53 (Hesbert, p 68sq)
j perdam ... progeniem: recte Is 14,22

Rezeption
A Tercia ... mundo: Durandus, Rationale VI,xlvi,1-3,3-24 (CCCM 140A, p 279sq)
B Cuiusmodi ... confessione: Durandus, Rationale VI,xlvi,4,32-45 (CCCM 140A, p 280sq)
C Postmodum ... dicens: redigit Durandus, Rationale VI,xlvi,4,45-47 (CCCM 140A, p 280)
D omne ... reducet: Durandus, Rationale VI,xlvi,4,47-61 (CCCM 140A, p 280)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 43, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c43

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 37r, 37v, 38r
Br 282v
C 79r, 79v
D 36v, 37r
G 125r, 125v
M 35v, 36r
O 143r, 143v
P1 56v
P2 105r, 105v
S 64r, 64v
T 199v, 200r
Tr 84v, 85r
U 103r, 103v