Tract. II, Cap. 8

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 8

 

 

 

Postea incipit missam, que dicitur missa, duabus de causis: Vna est, quia tunc emittebantur antiquitus cathecumini, licebat enim cathecuminis interesse precibus et laudibus, usque post euangelium. Sed canoni misse, non licebat eos interesse, quia non erant de ecclesia, cum non erant baptizati. Alia ratio est, quare dicitur missa, quia de celo mittitur hostia, que offerenda est. Non enim habemus, quid offeramus, nisi detur nobis a deo.

 

 

Antequam accedat ad altare, inclinat se dicens: In spiritu humilitatis et in animo contrito et cetera, quod sumptum est de daniel iii circa medium, ne sit reus corporis et sanguinis domini manducando et bibendo indigne.

 

 

Postea eleuato capite accedit ad altare et deosculatur ipsum ad significandum, quod ibi representatur passio christi, per quam reconciliauit sibi humanum genus. Postea uertit se ad populum dicens: Orate pro me, fratres. Et tunc dicendum est: Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue | fiat, de psalmo xix Exaudiat, uel: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi, de luce i circa medium.

 

 

 

 

fol. 135rb

De secreta

Postea dicit partem illam misse, que dicitur secreta, et dicit tot orationes, quot dixit ante epistolam. Dicitur autem secreta, quia secreto dicitur multis de causis.

 

ia

Prima est, quia cum antiquitus dicerentur ille orationes alta uoce, laici retinebant eas, et representabant missam ridiculose, unde multi percussi sunt. Propter hoc modo dicuntur secrete.

 

iia

Secunda est, quia in ipsa ecclesia multi sunt porci et canes, quibus non sunt reuelanda secreta, secundum illud mattei uii circa principium: Nolite dare sanctum canibus et cetera.

 

iiia

Tercia est, quia ibi representatur passio christi, que in silentio fuit, quia sicut ouis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum, ysaie liii circa medium. Cuiusmodi silentium imitati sunt martires, de quibus dicitur in ymno: Non murmur resonet non querimonia, sed corde tacito et cetera.

 

iiiia

Quarta est, quia dominus ante passionem secreto orauit, unde Auulsus est a discipuli, quantum est iactus lapidis, lucas xxii circa medium.

 

 

In fine autem ultime orationis dicit alta uoce: Per omnia secula seculorum, monens populum ad idem offerendum spiritualiter, quod ipse offert ministerio, et querens assensum populi, quia sacerdos ibi generalis persona est, et populus dat ei assensum dicens: Amen. Habito assensu populi, salutat sacerdos populum et econuerso, ut digne possit offere hostias spirituales. Postea monet populum sursum habere corda et gratias agere deo. Et quod monet, ipse facit in prefatione sequente. Agit enim ibi gratias deo.

 

De prefatione

Dicitur autem prefatio, quia est quasi prologus ante transsubstantiationem, in quo captatur beniuolentia saluatoris. In fine autem prefationis petit nostras laudes uniri et associari laudibus angelorum. Nisi enim hic incipiamus laudare deum cum angelis pro modulo nostro, in futuro non laudabimus ipsum cum angelis. Vnde chorus statim cantat ymnum angelicum, scilicet Sanctus, sanctus, sanctus et cetera, quem instituit cantari in missa beatus sixtus papa, et est sumptus de uio ysaie circa principium.

 

 

In ymno isto laudamus deum de generali beneficio, cum dicimus: Pleni sunt celi et terra gloria et cetera, et precipue de beneficio incarnationis, cum dicimus: Benedictus qui uenit in nomine domini, id est in nomine patris, ut habetur in xii iohannis ante medium. Dicimus bis Osanna, id est Salua obsecro, propter stolam anime et stolam corporis, uel propter salutem gratie in presenti et salutem glorie in futuro.

 

ua

Alia ratio est allegorica, quare fit silentium ante prefationem. Representat enim sacerdos in illo silentio latibulum domini, quod fecit post resuscitationem lazari, quando collegerunt pontifices et pharisei consilium et cetera, iohannes xi circa finem. Dicitur autem in xio iohannis circa finem, quod Iesus iam non ambulabat apud iudeos, sed abiit in regionem iuxta desertum in ciuitatem, que dicitur effrem. Sed appropinquante decima die mensis primi, quando sumendus erat agnus, qui immolandus erat xiiii luna, dominus uenit bethaniam in sab|bato ante dominicam in ramis palmarum, ut iohannes xii in principio, unde quasi rumpens silentium manifestauit se. Et hoc representat sacerdos dicens alta uoce: Per omnia secula seculorum. Et in prefatio representat conuiuium, quod factum fuit domino in bethania. Est enim in prefatione conuiuium laudis, quod facit ecclesia domino et dominus ei. Ipse enim cenat nobiscum et nos cum ipso, ut ipse dicit, apocalipsis iii circa finem, quia adiutores dei sumus, prima ad corinthios iii ante medium. De huiusmodi communio; dicit ysaias xxu circa medium: Faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc, id est in bethaniam, que significat ecclesiam, que sita est in monte oliueti, id est christo, conuiuium pinguium et cetera.

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 135va

 

In illa autem cena, que facta est domino in bethania, iohannes xii circa principium, nominantur tres persone: Martha, que ministrabat, per quam significantur actiui siue perficientes, lazarus, qui erat unus de discumbentibus, qui de nouo resuscitatus fuerat, per quem significantur penitentes siue incipientes, maria, per quam significantur contemplatiui siue perfecti, quia sola ista tria genera hominum faciunt conuiuium spirituale christo. Et sicut maria accepit libram unguenti nardi pistici preciosi, sic et ecclesia. Per libram unguenti significantur dona spiritus sancti, que data sunt ecclesie ad mensuram, sicut dicit apostolus ad romanos xii circa principium: Vnicuique sicut deus diuisit mensuram fidei.

 

 

Nardus autem, que est herba humilis, calida, odorifera, significat humilitatem seruentis fidei, ad cuius odorem descendit filius dei in uterum uirginis, ut dicit beatus bernardus super illud cantici io circa finem: Cum esset rex in accubitu suo, nardus dedit odorem suum.

 

 

Sed notandum, quod maria magdalene triplex unguentum preparauit domino:

 

 

Primum, quo unxit pedes tantum, ut habetur in uiio luce circa finem.

 

 

Secundum, quo unxit et caput et pedes in illa cena, que facta est ei in bethania. De pedibus dicit iohannes xii circa principium, de capite marcus xiiii circa principium, mattheus xxui circa principium.

 

 

Tercium, quo uoluit ungere corpus iesu, unde in marci xui in principio: Maria magdalene et maria iacobi et salome emerunt aromata et cetera.

 

De triplici unguento ecclesie

Similiter ecclesia triplex unguentum preparat domino.

 

i

Primum est contricionis, quo ungit pedes domini, scilicet misericordiam et iusticiam, que sunt uie, quibus uenit dominus ad nos. Misericordiam domini osculamur et ungimus, cum proponimus satisfacere. In istis enim multum delectatur dominus.

 

ii

Secundum unguentum, quo ungit ecclesia capud domini, id est diuinitatem, et pedes, id est humanitatem, est fides de diuinitate et humanitate siue deuotio, que fides multum placet deo. Et hoc unguentum est pisticum, id est fidele, non adulteratum, fides enim debet esse non ficta, et preciosum, quia ab illo emimus uitam eternam.

 

iii

Tercium unguentum est compassionis et misericordie, quo non ungit ecclesia dominum in sua propria persona, sed in menbris eius, quia, ut ipse dicit, matthei xxu circa finem: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, sicut maria terci|o unguento non unxit dominum.

 

 

 

fol. 135vb

 

Secundo unguento ungit capud domini, cum dicit in prefatione: Vere dignum et iustum est equm et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, domine sancte pater omnipotens eterne deus. In istis enim profitetur maiestatem diuinam, quam adorant non solum homines, sed etiam angeli, et nominat ecclesia in prefatione illos ordines angelorum, quibus maxime uult assimilari.

 

 

Pedes autem ungit, cum dicit: Benedictus, qui uenit in nomine domini. Profitetur enim humanitatem christi et representat, quod dictum est in dominica in ramis palmarum. Fuit enim tunc decima luna, quando debebat sumi agnus et reseruari immolandus xiiii luna, et tunc uenit uerus agnus ad locum immolationis et ibi fuit usque ad diem immolationis. Non recessit enim a ierusalem uel a bethania, que est prope ierusalem.

 

De diuersis prefationibus

Notandum autem quod non sunt nisi xi prefationes canonizate, scilicet

 

ia

prefatio de natiuitate domini, que sic incipit: Quia cum unigenitus tuus et cetera,

 

ii

de epiphania, que sic incipit: Quia per incarnati uerbi misterium et cetera,

 

iii

de ieiunio, que sic incipit: Qui corporali ieiunio uicia comprimis et cetera,

 

iiii

de pascha, que sic incipit: Te quidem omni tempore et cetera,

 

u

de ascensione, que sic incipit: Qui post resurrexionem suam et cetera,

 

ui

de spiritus sancti missione, que sic incipit: Qui ascendens super omnes celos,

 

uii

de trinitate, que sic incipit: Quia cum unigenito tuo et spiritu sancto et cetera,

 

uiii

de apostolis, que sic incipit: Te domine suppliciter exorare, ut gregem tuum et cetera,

 

uiiiia

de cruce, que sic incipit: Qui salutem humani generis et cetera. Hee ix habentur prefationes.

 

xa

In decretis de consecratione distinctione ii inuenimus: Decima est de beata maria, que sic incipit: Equum et salutare, et te in ueneratione beate uirginis marie, uel assumptione uel natiuitate, uel purificatione beate marie uirginis, collaudare et cetera. Et hec habetur in decretis lxxa distinctione, capitulo sanctorum.

 

xia

Et sic sunt decem prefationes, preter communionem, que cotidie dicitur, et sic per totum sunt xi prefationes.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va