II,6. 〈De simbolo〉
1. Sequitur: "credo in unum 1 deum", ut audita predicatione euangelii sequatur fides, quia fides est ex auditu. Simbolum autem dicitur 2 collatio. Quando enim apostoli missi sunt 3 ad predicandum, conuenerunt inter se, ne diuersa uoce 4 predicarent, et fecerunt simbolum, quod in duodecim partes diuiditur, quia a quolibet 5 duodecim apposita est pars aliqua. Hoc incipit sacerdos et respondet chorus, ne improperetur: "cecinimus 6 uobis 7 et non cecinistis a ".
2. Item 8 recedit diaconus a lectione euangelii, et qui prius portabat librum in signum, quod ipse non debebat solum dicere, sed facere, redit uacuus, ut ostendat se finita predicatione uacare 9 contemplationi 10 . Redit autem 11 ad locum, unde mouit, ut notetur, quoniam omnis doctrina a deo 12 et ad ipsum retorquetur, quia "unde exeunt flumina, illic 13 reuertuntur b ". |
3. Item offert librum episcopo ad deosculandum, ut notetur ipsum debere delectari 14 in fide fidelium, que infusa est eis per predicationem A . Osculatur autem librum apertum, et hoc 15 quia debet scire omnia, que in lege sunt B , et quia solus ipse 16 intrat in sancta sanctorum c , ut patet in ueteri lege.