Tract. III, Cap. 112

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,112. Decima sexta dominica 1

1. Sexta decima dominica legit et cantat ecclesia de machabeis, qui passi sunt multa 2 ab antiocho 3 et septem populis. Et ibi habetur, quod templum pollutum 4 fuit ab illis septem populis, id est anima, que templum dei est, a septem capitalibus uiciis, quod non potest mundari, nisi anima purificetur 5 a peccato, quod est eam resuscitari a morte peccati. Vnde habetur in euangelio de resuscitatione filii uidue.

2. Et ideo incipit introitus: "miserere mei 6 , domine a ", ut me resuscites.

3. Versus: "inclina, domine, aurem tuam b ".

4. In epistola ad patienciam nos inuitat apostolus dicens: "obsecro uos, fratres, ne deficiatis c ". Sic enim uincuntur inimici a machabeis, id est a sanctis.

5. Et sequitur graduale: "timebunt gentes d ", quia sicut postquam uicerunt inimicos suos et mundauerunt templum et reedificauerunt, timuerunt gentes in circuitu, sic postquam homo 7 uicerit 8 diabolum et mundauerit 9 se per confessionem et reedicauerit 10 templum dei in se, timent diaboli 11 .

6. Vnde sequitur uersus: "quoniam edificauit dominus syon e ".

7. Et sequitur alleluia: "redemptionem misit dominus f ", quia non potest fieri nisi a domino, quod homo liberetur a uiciis.

8. Euangelium est 12 : "cum apropinquasset g " et cetera, "et accessit dominus ad loculum 13 et dixit: adolescens, tibi dico: surge h ", et surrexit et 14 loquebatur recte 15 . Tangit dominus loculum 16 , ubi iacet | mortuus, quando infirmitate uel aliquo flagello tangit corpus hominis, in quo iacet mortuus spiritus hominis 17 , id est anima. Et sic excitatur a sompno mortis. Vnde ecclesiasticus xxxi: "infirmitas grauis sobriam reddit 18 animam i ".

9. Et sequitur offertorium quasi in uoce machabeorum: "domine, in 19 auxilium meum respice j ".

10. Et sequitur postcommunio: "domine, memorabor iusticie tue solius k   20 ", quia 21 omnes, qui ad te ueniunt, recipis 22   A .

Lesarten
1 Decima sexta dominica: om P2, T
2 passi sunt multa: multa passi sunt P2, T
3 antiocho: antrocho (!) P2
4 pollutum: possitum (!) P2
5 purificetur: pauificetur T
6 mei: P2, Dur ; michi P1, T
7 homo: om P2
8 uicerit: P2 ; uincit P1, T ; uicit T
9 mundauerit: P2, Dur ; mundauit P1, T
10 reedicauerit: P2, Dur ; reedicauit P1, T
11 diaboli: demones Dur
12 est: om P2, T
13 dominus ad loculum: iesus et tetigit lectulum Dur
14 surrexit et: P2, T ; om P1
15 loquebatur recte: dedit illum matri sue Dur
16 loculum: lectulum Dur
17 in ... hominis: P2, T, Dur ; mortuus P1
18 reddit: ddit a ante add P1
19 in: ss P2
20 solius: iustitie inquam add Dur
21 quia: qua P2, T
22 recipis: P2, T ; respicis P1 ; non eicies foras Dur

Quellen
a miserere mei domine: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S: ' Miserere mihi ')
b inclina ... tuam: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S)
c obsecro ... deficiatis: Eph 3,13
d timebunt gentes: AMS 188 (Hesbert, p 189: K S)
e quoniam ... syon: AMS 188 (Hesbert, p 189: K S)
f redemptionem misit dominus: AMS 197 (Hesbert, 197: S); AMS 199a (Hesbert, p 199: C K)
g cum apropinquasset: Luc 7,12
h et accessit ... surge: Luc 7,14
i infirmitas ... animam: Eccli 31,2
j domine ... respice: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S)
k solius: AMS 188 (Hesbert, p 188sq: B K S)

Rezeption
A Sexta ... recipis: Durandus, Rationale VI,cxxx,1sq,3-35 (CCCM 140A, p 565sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 112, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c112

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 69v, 70r
Br 293r
C 91r
D 67v
G 141v
M 56r
O 148r
P1 70v, 71r
P2 124v, 125r
S 89r, 89v
T 218r, 218v
Tr 104v, 105r