II,9. De canone misse 1
1. Sequitur canon, in quo passio christi representatur. Secreta 2 autem dicitur, quia iudei, uiso quod puerorum cantu 3 magnificatus esset ihesus, ei 4 inuidebant uolentes eum capere. Ihesus autem recedebat in bethaniam 5 a , quia nondum 6 uenerat hora sua b .
2. Canon autem dicitur, quia regulis 7 patrum est compositus A , uel quia regulariter in hoc sacerdos legalis 8 est representatus B . Potest etiam dici, quod sacerdos orat secreto 9 causa deuotionis, ut a 10 clauso hostio intret in cubiculum deuotionis c muscis cogitationum, que perdunt suauitatem unguenti 11 d , expulsis. Quod etiam suo tempore apposito flabello materiali representatur e .
3. Dicit autem innocentius papa tercius, quod diuina prouidentia est institutum, ut canon misse a thau 12 , quod 13 crucem domini 14 representat 15 , T 16 , inchoaret. Vnde ezechiel ix 17 : "signa thau super frontes 18 19 uirorum gementium et dolentium 20 super abhominationibus ierusalem f g ".
4. 〈Te igitur〉. Incipit 21 autem canon sic: "te igitur clementissime | pater h ". In quo notatur 22 , quod 23 sicut legalis sacerdos uultum habebat uersum ad propiciatorium, ita ipse ad dei clementiam C . Erat autem propiciatorium mensa aurea 24 in archa, super quam apparebat eis dominus propicians. Per archam humanitas christi intelligitur, a qua nobis est 25 omne 26 bonum per misericordiam dei proueniens 27 .
5. Item duo angeli erant ibi habentes uultum directum 28 ad propiciatorium, ut notetur, quod sacerdos, qui est 29 angelus domini, ad domini misericordiam 30 debet esse intentus i .
6. Sequitur: "hec dona, hec munera, hec sacrificia". Per dona notatur, quod nichil 31 potest offerri 32 , nisi donetur. Sicut abrahe datus 33 est aries. "Munera 34 " dicit quo ad offerentes; unde "si offers munus tuum" et cetera. "Sacrificia" dicit quo ad effectum, quia nos sacros efficiunt. Sequitur "illibata", ut notetur, quod nullus extraneus a 35 fide debet aproximare D .
7. Notandum autem, quod super illa 36 tria nomina predicta tres cruces fiunt 37 , ut notetur, quod ex misericordia crucifixi est et ab ipso est, quod nobis datum est, tamen a trinitate, cuius opera sunt indiuisa.
8. Item non solum uultum habet 38 erectum ad propiciatorium, sed etiam intrat in sancta sanctorum cum sanguine non uitule rufe, sed domini j . Sic offert timiama super altare timiamatis. Et per hoc intelligitur mens contemplatiui et per altare holocausti 39 mens incipientis.
9. Sequitur "ortodoxis", id est recte gloriosis k . Ecce, pro quibus fit oblatio, "nec non etiam pro aliis circumstantibus" et cetera, ut ibi 40 habetur. Vnde etiam dicitur "pacificare 41 ". Pro ipsis enim orandum est, qui in discordia sunt.
10. Sequitur "sacrificium laudis". Non enim solum laudandus est, quia passus est pro nobis, sed etiam quia nobiscum est cotidie usque ad consummationem uite 42 .
11. Sequitur "pro redemptione", ecce, ad quid impetrandum, quia pro redemtione et spe salutis, hoc est quantum ad temporalem salutem.
12. Sequitur "ascriptam", quia nomina nostra facit scribi 43 in libro uite, "ratam" quo ad confirmationem in omnibus bonis, ne sicut caym offerat, qui se diabolo obtulit sacrificium, non deo.
13. Fiunt autem tres cruces super illa 44 tria 45 , ut notetur totum, quod factum est, esse ex uirtute crucifixi. Postea fiunt due cruces, ut notetur diuina natura et humana 46 .
14. Vbi autem debeat offerri hec oblatio, patet, ubi dicit "comunicantes 47 ". In ecclesia enim offerenda sunt 48 hec.
15. Item sacerdos legalis habebat nomina duodecim tribuum, in cuius rei 49 memoriam 50 presbiter nominat 51 , ibi: "memoriam gloriose dei genitricis 52 " et cetera, nomen beate marie et apostolorum quorundam 53 et martirum. Dicebatur etiam 54 rationale, et in eo scripta 55 erant hec duo: iudicium et ueritas. Iudicium quo ad mentem, ueritas 56 quo ad doctrinam 57 . Debet autem esse in superhumerali, ut notetur labor operationis, et in pectore, ut notetur, quod in corde debet habere legem 58 dei. Nominat autem apostolos, ut notetur, quod eos debet imitari et pro populo 59 deum deprecari.
16. 〈Qui pridie〉. Sequitur "qui pridie" et cetera. Legalis sacerdos posi|to timiamate super altare aspergebat sanguine 60 uitule rufe tabernaculum intus et extra. Hoc fecit christus in se ascendens in sancta sanctorum in die 61 ascensionis. Et sic interius aspersit 62 , extra uero cum de hominibus in terra 63 habitantibus uoluit supplere angelorum ruinam missis apostolis per uniuersum mundum. Facere etiam debet hanc aspersionem sacerdos noster l .
17. De eucharistia 64 . Sed quia deest ei sanguis, quem offerat, uerba domini dicit, uirtute quorum conuertuntur panis et uinum in carnem et sanguinem. Et notandum 65 , quod 66 sub utraque specie est totus christus m . Quo facto sacerdos eleuat corpus christi, ut omnes fideles uideant et petant n , quod prosit ad salutem, uel ad ostendendum, quod 67 non est 68 aliud dignius sacrificium, imo 69 est super omnes hostias. Vnde eucharistia bona gratia uel dator 70 gratie interpretatur.
18. Dicitur 71 etiam 72 uiaticum, quia sicut filiis israel a transitu maris rubri non defecit manna, donec uenirent in terram promissionis, ita 73 fidelibus renatis per baptismum rubricatum et sanctificatum sanguine 74 christi non deficiet eucharistia, donec ueniet finis seculi, nec deficiet tunc, sed deficere dicitur, quia de cetero non sumetur sub specie, sed uidebimus deum facie ad faciem E .
19. 〈Postquam cenatum〉. Sequitur "postquam cenatum 75 est". Facta 76 consecratione panis sequitur consecratio uini.
20. Questio 77 . Sed queritur, quare 78 tria adduntur ibi 79 , que non sunt in euangelio, scilicet "et 80 eleuatis oculis in celum ad te deum, patrem suum 81 omnipotentem, gratias agens 82 benedixit deditque discipulis suis". Preterea in euangelio non habetur "eterni" nec 83 hoc, scilicet 84 "misterium".
21. Solutio 85 . Ad quod dicimus, quod apostoli hoc apposuerunt. Non enim omnia 86 scripta sunt in euangelio, quod patet etiam per id, quod dicitur in epistola ad galatas 87 : "deinde uisus est plus quam quingentis fratribus simul 88 o ". Hoc non est scriptum in euangelio et tamen uerum est. Nimis enim esset prolixum 89 euangelium, si omnia apponerentur.
22. 〈De tribus consecrationibus〉. Fiunt tres consecrationes cum signo crucis, quia 90 uirtute crucis et uerborum fit transubstantiatio naturarum. Hec 91 sunt uerba: "hic est 92 calix noui uel eterni uel ueteris 93 testamenti, misterium fidei 94 ". "Noui" dicit, quia nos innouat in fide christi 95 . "Eterni", quia non est lex noua transitoria 96 . "Misterium fidei" dicit, quia non est fides nisi de occultis. Vnde fides non habet meritum F , cui humana ratio prebet experimentum p . Ideo 97 habet sacerdos sanguinem, quo potest aspergere celestia et terrestria.
23. 〈Vnde et memores〉. Sed quia nichil facit nisi auctoritate christi, sequitur: "unde et memores, domine, nos 98 serui tui, sed 99 plebs tua" et cetera. Et bene dicit "memores", quia omnia hec offeruntur in memoria passionis christi ihesu 100 101 .
24. Sequitur "offerimus tue maiestati 102 de tuis donis 103 " quo ad fructus terre, "et datis 104 " quo ad fructus arborum, id est quo ad uinum.
25. Sequitur "hostiam sanctam", id est sanctificantem nos quo ad cogitationes, "puram", id est purificantem quo ad locutiones, et 105 "immaculatam" quo ad operationes.
26. Facit autem sacerdos quinque cruces in memoriam quinque plagarum domini: | tres primas super predicta tria uerba 106 et duas sequentes super corpus christi et super sanguinem. Super corpus, ut notetur stola corporis, super sanguinem, ut notetur stola anime. Vnde iohannes damascenus: "totum me christus accepit, ut totum me 107 redimeret q ".
27. 〈Supra que propicio〉. Sequitur "supra que propicio ac 108 sereno uultu respicere digneris", in quo notatur, quod sacerdos noster uultum habet 109 uersum ad propiciatorium. Dicens enim hec 110 aspergit intus tabernaculum, dum dei lenit 111 misericordiam querens eius propiciationem, ut habeat deus illa munera 112 accepta, sicut accepta habuit munera abel iusti. Vnde respexit dominus ad abel et ad munera eius. Vnde apocalipsis 113 : "agnus occisus est ab origine mundi r ", id est filius dei 114 passus est in abel. Memoria etiam fit de melchisedech, qui primus obtulit panem et uinum, qui christum significat. Vnde etiam 115 non legitur in sacra scriptura aliquid 116 de patre eius uel de 117 matre.
28. 〈Iube hoc perferri〉. Asperso propiciatorio, quasi si 118 aspergat totam ecclesiam, inclinato capite dicit: "iube hoc 119 perferri" et cetera 120 "in conspectu diuine maiestatis tue, ut quotquot" et cetera. Per hoc enim demonstratur 121 corpus christi misticum 122 , quod christus trahit ad 123 se cotidie per membra. Vnde ieremias: "patrem uocabis me et post me ingredi non cessabis s ". Recte autem dicit sacerdos: "iube hec 124 perferri per manus angeli 125 ", quia si 126 angeli in aliis operibus iuuant homines, multo fortius in hoc sanctissimo opere debent iuuare sacerdotes. Omnes enim 127 sunt ministratorii spiritus.
29. Et notandum, quod ait gregorius: "eodem momento 128 in celo 129 rapitur 130 ministerio angelorum consociandum 131 corpori christi, et ante oculos sacerdotis uidetur in altari t ". "In celum", id est celestem naturam, hic est panis, qui conuertitur in celestem naturam, "consociandum corpori christi 132 ", scilicet mistico.
30. Tria ibi 133 notantur: panis 134 , qui transsubstantiatur, res sacramenti, id est ecclesia triumphans, et species panis, id est ecclesia 135 militans.
31. Orat ergo 136 primo pro his, qui sunt in purgatorio. Et est argumentum, quod non prosit dampnatis oratio ecclesie, quia dicitur "in christo quiescentibus". Post orat pro uiuis 137 dicens: "nobis quoque 138 peccatoribus" et cetera.
32. 〈De inuocatione sanctorum〉. Et sanctos inuocat apostolos, martires, uirgines cum aliis sanctis. Que inuocatio significata est 139 , ut prius etiam dictum est, per nomina duodecim tribuum scripta in lamina, que erat in fronte sacerdotis, et per 140 hoc bis scripta sunt in canone.
33. Et post ostendit se per christum exaudiri, unde dicit: "non extimator meriti, sed uenie largitor admitte, quesumus 141 , per christum dominum 142 nostrum, per quem hec bona semper creas 143 ", quo ad substantiam panis 144 , "sanctificas", quo ad transsubstantiationem, "uiuificas 145 ", quo ad bona opera, "benedicis 146 ", quo ad uitam eternam ad|ipiscendam 147 . Et quia hec omnia 148 fiunt ex uirtute crucis, tres cruces facit super illa 149 tria uerba.
34. Sequitur "et prestas nobis per ipsum", quia per eum omnia facta sunt, "et cum ipso", quia ipse est equalis patri, "et in ipso", id est in membris eius, cui est "honor", tamquam domino, "et gloria", tamquam deo 150 , et cetera. Ad excitationem 151 autem populi alte dicit. Debet enim petitionem suam agere coram deo, qui cotidie uenit, ut cotidie petamus.