Tract. III, Cap. 97

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 97

 

 

 

De prima dominica post trinitatem

 

 

In prima dominica post festum de trinitate legitur libri regum, quia, postquam digni sumus diuinis numeris, qui in libro iiiio, silicet in libro numerorum habentur, et nouitatem uite habemus, que in deuteronomio, et sub saluatore sumus et sub prelatis, qui in libris iosue et iudicum, sine acceptione personarum, quod notatur per ruth, que fuit moabitis, tamen receptis in ecclesia, restant nobis bella contra hostes spirituales ad defenfendum regnum nostrum. Et proponitur nobis in exemplum humilitas dauid et iocunditas spiritualis. Per hoc enim uincemus.

 

 

Vnde introitus misse de psalmo xii Vsquequo: Domine in misericordia tua speraui, ecce humilitas, exultauit cor meum, ecce iocunditas.

 

 

Similiter graduale de humilitate est, de psalmo xl Beatus qui intelligit: Ego dixi domine miserere mei.

 

 

Epistola de iiiio prime canonice Iohannis post medium: Deus caritas est et cetera, in qua ostenditur, quid debeamus diligere, scilicet deum et proximum.

 

 

In euangelio luce xui circa medium de diuite epulone et lazaro ostenditur, quid non debemus diligere. Patet ergo, quod hec prima dominica de caritate est, per quam pugnamus et defendimus regnum nostrum.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va