Tract. III, Cap. 5

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,5. Tercia dominica 1

1. Sequitur de tercia dominica, in qua similiter agitur de secundo aduentu A , unde introitus est de secundo aduentu: "gaudete in domino semper a " et cetera 2 . Apostolus enim non loquitur de primo aduentu, cum dicit: "dominus prope est b ", sed de secundo, unde 3 inuitat ad gaudium spirituale, per quod firmiter expectamus gaudia 4 secundi aduentus. Vnde dicit: "gaudete in domino c " et cetera 5 , expectando secundum aduentum, et repetit "gaudete", quia gaudium spirituale facit nos dulciter sustinere omnia aspera mundi, ut nichil auellat nos a spe eternorum. Et ideo, quia ita neccessarium est gaudium spirituale, ita repetitur. Vel propter gaudium de utroque aduentu, quod habent sancti. Huius gaudii custos est modestia, et ideo sequitur: "modestia uestra d   6 ".

2. Hoc gaudium, quod est pax mentis, orat ecclesia filiis suis 7 in uersu, cum dicit: "et pax dei, que exuperat et 8 omnem sensum" et cetera 9 , quia nullus homo totum habet sensum huius pacis 10 .

3. Collecta est de primo 11 aduentu 12 , scilicet de aduentu in mentem: "aurem tuam quesumus, domine 13   e   14 ".

4. Epistola uero de secundo: "sic nos existimet homo 15   f ", et sumitur de primo ad 16 corinthios iiii. Sequitur: "itaque nolite ante tempus iudicare, quia uenit 17 , qui illuminabit 18 abscondita tenebrarum 19   g ", quando scilicet libri conscientiarum erunt aperti in magno die iesrael, osee i h .

5. Sequitur responsorium de secundo aduentu: "qui sedes super 20 cherubin, manifestare coram effraym", id est fructificantem 21 in bonis operibus, "et beniamin", id est filium dextre, "et manasse i ", qui oblitus est terrenorum. Hoc fiet in iudicio.

6. Versus est de primo aduentu 22 , sed 23 quod ducit ad secundum 24 : "qui regis israel j " et cetera 25 , id est illum, qui in uirtutibus augmentatur.

7. Alleluia de primo: "excita potentiam 26   k ".

8. Euangelium similiter de primo 27 : "cum audisset iohannes in uinculis opera christi l " et cetera. Quidam enim de discipulis iohannis non credebant christum esse messiam promissum in lege, unde misit eos ad christum, ut interrogarent eum: "tu es, qui uenturus es, an alium exspectamus m ?", quasi: ipse multo melius 28 sciet uobis dicere quam ego. Et dixit eis ihesus: "ceci uident n " et cetera, quasi diceret: uos estis magistri legis, hoc non ergo scitis, quod dicitur in ysaie xxxu 29 : "tunc saliet sicut ceruus claudus et aperietur lingua mutorum o ". Et loquitur de tempore messie, quasi dicat: facta probant. In fine commendat iohannem, ibi: "quid existis in deserto 30   p " et cetera, ut appareat 31 testis, qui testimonium perhibuit de ipso, omni exceptione maior 32 .

9. Offerenda est de primo aduentu, communio 33 uero de secundo: "discite 34 , pusillanimes, confortamini q ". Oportet enim, quod pusillanimes 35 confortentur ad hoc 36 , ut sustineant tribulationes, et sic expectent cum fiducia secundum aduentum B .

10. In matutinis primum responsorium: "ecce apparebit dominus super nubem candidam 37   r ", id est 38 super carnem, que erit candida 39 per gloriam 40 immortalitatis, ut mali timeant in secundo aduentu. In primo apparuit super nubem leuem 41 , id est carnem 42 immunem a peccato. De apocalipsi sumitur istud 43 responsorium, ubi dicitur: "uidi et ecce 44 nubem candidam s   C ". Versus de utroque aduentu 45 . Mani|festum est de aliis.

11. In laudibus prima 46 antiphona est de secundo aduentu: "ueniet dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarum t ". Omnia manifesta sunt D .

Lesarten
1 Tercia dominica: om P2, T
2 et cetera: om P2, T
3 unde: cum dicit ante add P1
4 gaudia: gaudium P2
5 et cetera: semper P2, T
6 uestra: et cetera add P2
7 suis: om P2
8 et: om P2, T
9 et cetera: hominis P2, T
10 huius pacis: pacis huius P2 ; pacis huius T
11 primo: io (e iiio corr) T
12 est ... aduentu: de io aduentu est P2, T
13 domine: om P2
14 domine: et cetera add P2, T
15 homo: ut ministros dei et dispensatores misteriorum add P2, T
16 ad: om T
17 quia uenit: quoadusque dominus ueniat P2, T
18 illuminabit: P2, T ; alluminabit P1
19 tenebrarum: et reueuelabit q dor add P2, T
20 super: om P2
21 fructificantem: fructificante P2
22 aduentu: om P2
23 sed: scilicet P2, T
24 ad secundum: an P2 ; ad secundum (e .i. corr man rec) T
25 et cetera: intende qui deducis uelut ouem ioseph P2, T
26 potentiam: domine P2, T
27 primo: P2, T, Dur ; iohanne P1
28 melius: id est add P2
29 xxxu: P2, T, Dur ; xxxi P1
30 in deserto: om P2, T
31 appareat: apariat P2
32 maior: maiori T
33 communio: postcommunio P2, T
34 discite: P2, T ; dicite P1
35 confortamini ... pusillanimes: P2, T ; om P1
36 hoc: ut T
37 super nubem candidam: om T
38 id est: ss T
39 id est ... candida: om P2
40 gloriam: T
41 leuem: om P2
42 carnem: om P2, T, Dur
43 istud: hoc P2, T
44 et ecce: P2, T, Dur ; om P1
45 aduentu: om P2
46 prima: una T
47 de ... temporum: om P2, T

Quellen
a gaudete ... semper: AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S)
b dominus prope est: Phil 4,5
c gaudete in domino: cf AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S); Phil 4,4
d modestia uestra: Phil 4,5
e aurem ... domine: Hadrianum 787 (Deshusses I, p 297)
f sic ... homo: 1 Cor 4,1
g itaque ... tenebrarum: 1 Cor 4,5
h in magno ... osee i: cf Os 1,11
i qui sedes ... manasse: AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S: 'Qui sedes Domine...')
j qui regis israel: AMS 4 (Hesbert, p 6sq: B C K S)
k excita potentiam: AMS 4 (Hesbert, p 6sq)
l cum ... christi: Matth 11,2
m tu ... exspectamus: Matth 11,3
n ceci uident: Matth 11,5
o tunc ... mutorum: Is 35,6
p quid ... deserto: Matth 11,8
q discite ... confortamini: AMS 4 (Hesbert, p. 6sq: B C K S)
r ecce ... candidam: CAO 6578 (Hesbert 4, p 149)
s uidi candidam: Apoc 14,14
t ueniet ... tenebrarum: CAO 5337 (Hesbert 3, p 529); cf Decretum Gratiani II, causa 2, quaestio 1, cap 18 (Friedberg I,446)

Rezeption
A Sequitur ... aduentu: Durandus, Rationale VI,v,1,3sq (CCCM 140A, p 152)
B introitus ... aduentum: Durandus, Rationale VI,v,2,15-57 (CCCM 140A, p 152sq)
C In matutinis ... candidam: Durandus, Rationale VI,v,1,4-10 (CCCM 140A, p 152)
D In laudibus ... sunt: Durandus, Rationale VI,v,1,11-14 (CCCM 140A, p 152)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 5, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c5

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 17r, 17v
Br 275v
C 71v
D 16v, 17r
G 115r
M 16v, 17r
O 140r, 140v
P1 47v, 48r
P2 92r
S 48r, 48v
T 187v, 188r
Tr 72r
U 97r, 97v