III,47. Quinta feria 1
1. In quinta feria ostendit ecclesia non esse salutem nisi a domino, maxime per uirtutes 2 . Vnde introitus talis est: "salus populi ego sum a ", et est quarti toni propter quatuor cardinales uirtutes.
2. Epistola uero est de ysaia: "bonas facite uias uestras b " per bona opera uirtutum. Et reprehenduntur 3 iudei, qui credebant se non posse dampnari, quia habebant templum domini, et omnes alios dampnatos esse dicentes: "templum domini c " et cetera.
3. Vnde sequitur responsorium, quod in solo deo sperandum est: "oculi omnium d " et cetera.
4. Euangelium uero est de sanatione socrus petri e , per quod ostenditur, quod in solo domino sperare debemus.
5. In aliis uero ecclesiis in euangelio improperat 4 dominus turbe, quod magis querebant salutem corporis quam mentis, cum uoluerunt eum facere regem post miraculum de saturatione 5 quinque milia 6 hominum de quinque panibus et duobus piscibus f A .