III,32. Quarta feria 1
1. Quarta feria est 2 de ieiunio. Sed quia illa dies est septima a capite 3 ieiunii, septimus autem numerus et 4 septuagesimus idem significant 5 , idem enim significant numerus multiplicans et numerus multiplicatus, septuaginta 6 uero significat liberationem a captiuitate, ideo petitur liberatio in introitu: "reminiscere a ", scilicet que habetur 7 per ieiunium.
2. Et monemur in lectione et epistola ad ieiunium exemplo moysi et helye. Lectio uero sumitur 8 de exodi xxiiii in fine: "ascendit moyses in montem b ". Epistola uero de iii regum c . Et legitur lectio propter ordines.
3. Quale autem ieiunium debet esse 9 , monstratur 10 , scilicet spirituale, nobis per ieiunium moysi, utilitas uero per heliam. In arcto 11 enim cibo peruenitur usque ad montem dei oreb, id est ad altitudinem illius mense, quando comedemus super mensam patris christi in regno suo.
4. Per ieiunium autem temperatur ira dei et mitigatur, quod ostenditur per euangelium: "uenerunt 12 iudei d " et cetera, in quo habetur de inimicis 13 , qui iram dei per ieiunium suum temperauerunt A . Et habetur 14 : "ecce, plus quam ionas 15 hic e ", et cum nolunt isti iudei uenire ad penitenciam.