Tract. IV, Cap. 13

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus IV, Caput 13

 

 

 

De festis euangelistarum

 

 

Post apostolos ueneratur ecclesia euangelistas, qui non euangelium predicauerunt, sed scripserunt. Qui figurati sunt per iiiior animalia, que uidit ezechiel i circa medium, et per illa que uidit beatus iohannes in apocalipsi iiii circa medium, unde et de ezechiel et de apocalipsi cantatur in festis euangelistarum.

 

 

Introitus misse est: Os iusti meditabitur iusticia uel sapientiam, de psalmo xxxui Noli emulari. Sed quia beatus iohannes non solum spiritu intelligentie et sapientie, sed etiam spiritu prophetico plenus fuit, propter hoc cantatur de ipso: In medio ecclesie et cetera, de ecclesiastici xu circa principium.

 

 

Habent autem apostoli et euangeliste et | omnes discipuli domini, qui missi fuerunt ab ipso, immediate post euangelium: Credo in unum deum et cetera, quia apostoli id composuerunt, quilibet aliquid ponens. Beata uirgo habet, quia ibi dicitur: Natus ex maria uirgine. Beata magdalena habet, quia ipsa fuit apostolorum apostola. Beatus precursor habet in festo natiuitatis, quia de ipso dicitur: fuit homo missus a deo, iohannes i circa principium.

fol. 151vb

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va