III,39. Quarta feria 1
1. Quarta uero 2 feria est de penitencia, que feria est dies penitencie. In illa enim traditus est 3 saluator, et ostenditur, quantum eam oratio faciat efficacem 4 per orationem ester in epistola, quia sunt induti 5 ciliciis et regina etiam ester, et ideo 6 suspensus est aman in patibulo, quod parauerat mardocheo A .
2. Et ideo fit statio rome apud ecclesiam 7 beate cecilie 8 , quia induit cilicium regina. Quia 9 legitur de ea: "cilicio cecilia membra domabat a ".
3. Quia uero penitencia concipitur timore iudicii, ideo de psalmo penitenciali, qui intitulatur "per octauam resurrectionis", scilicet: "domine, ne in furore b ", sumitur introitus: "ne derelinquas me c " et cetera.
4. Quia 10 non ualet penitencia, nisi imitetur christum 11 , ideo sequitur euangelium de cruce christi, ubi 12 habetur: "ecce, ascendimus ierosolimam d ", et sequitur ibidem de filiis zebedei, qui petierunt, ut unus sederet a dextris 13 et alius 14 a sinistris. Et dixit eis dominus: "potestis bibere calicem e " et cetera, quasi qui non bibit calicem 15 penitencie, non bibet de calice glorie.
5. Et postponit se 16 christus in exemplum apostolis, qui de hoc irascebantur B , quod 17 christus etiam uerus sol, et illa die factus est sol 18 .
6. Introitus uero non est 19 quarti toni, sed septimi 20 , quia consideratione sabbati eterni concipitur penitencia.