Tract. II, Cap. 1

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 1

 

 

 

De officio misse

 

 

Dicto de officiis singularum horarum, dicendum est generaliter et breuiter de officio misse, in quo intendit ecclesia per preces et laudes et bona opera mereri, ut digne possit suscipere presentiam saluatoris, qui uenturus est presentialiter ad altare.

 

De introitu misse

Huius officii prima pars est introitus, qui est cantilena continens laudes uel preces, uel utrumque; et cantat ipsum chorus ad imitationem antiquorum patrum, qui per laudes, preces et bona opera expectauerunt presentiam saluatoris. Vnde fideles in hoc, quod cantant introitum, ostendunt se esse filios per imitationem antiquorum patrum. Potens enim est deus de lapidibus suscitare filios abrahe, mathei iii circa medium. Vnde apostolus ad romanos ix circa principium: Non qui filii carnis sunt filii abrahe, sed qui filii promissionis estimantur in semine; et dicens: Si filii abrahe estis, opera eius facite, iohannis uiii post medium, quasi dicat: Illi uero sunt filii abrahe, qui imitantur ipsum in fide et operibus.

 

De uersu psalmistico

Post introitum sequitur <p>salmisticus uersus, qui significat, quod per bonam operationem uertere nos debemus ad deum, digne expectando presentiam eius. Cantatur autem in quibusdam ecclesiis in maioribus sollempnitatibus cum tropis.

 

De tropis

Tropus autem dicitur a tropos, quod est conuersio et significat frequentem exhortationem, qua exortantur fideles ad conuertendum se deo.

 

De gloria patri

Post uersum sequitur gloria, quia post bonam operationem debemus laudare deum, et repetitur introitus ad imitandum iterata desideria antiquorum patrum. In maioribus autem sollempnitatibus dicitur ter, ad habendum perfectam laudem de trinitate. Trinitarius enim perfectus est, unde in trinario creauit deus omnia, scilicet in numero, pondere et mensura, sapientie xi circa finem. Aliquando autem repetitur introitus imperfecte ad significandum, quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam et cetera, ad romanos uiii circa medium.

 

De accesu sacerdotis ad altare

Et dum cantatur introitus, sacerdos accedit ad altare, quia ad gemitum et preces et desideria antiquorum patrum uenit summus sacerdos ad ecclesiam. Significat enim noster sacerdos summum sacerdotem. Accedit autem ad altare hoc modo:

 

De ceroferariis

Precedunt eum duo ceroferarii siue acoliti, qui significant legem et prophetiam, quibus illuminantur fideles, unde beatus petrus, secunda petri i in fine: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis accendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco et cetera.

 

De diacono et subdiacono

Postea sequntur subdiaconus, qui defert textum euangelii, et diaconus, cuius officium est legere euangelium, et significant apostolos et discipulos christi, quos misit christus binos ante faciem suam, luce x in principio.

 

De thuribulo

Ad ultimum sequitur ipse sacerdos. Sed ante omnes precedit ille, qui defert thurribulum. Significat | autem thurribulum cor humanum, quod debet esse clausum ad inferiora, apertum ad superiora. Ignis significat caritatem, incensum deuotam orationem. Precedit ergo ad significandum, quod nisi per deuotam orationem, que est ex caritate, non est digne ascendere ad altare.

 

fol. 133vb

Sed dum accedit sacerdos ad altare, cantat psalmum istum, scilicet xlii: Iudica me deus, in quo petit separari a turba et ab hominibus iniquis, ut digne possit impetrare hostiam quam offerat. Non enim habet, quid offerat, nisi deus det. Quod significatum est facto abrahe, cui datus est aries, genesis xxii circa medium. Petit etiam illuminari lumine celesti, ut digne possit intrare non solum ad altare materiale, sed etiam ad tabernaculum celeste, unde episcopus, qui perfectior et celestior debet esse quam minor sacerdos, dicit hunc psalmum, scilicet lxxxiii Quam dilecta tabernacula.

 

Postmodum sacerdos increpat sensualitatem suam, ne impediat ipsum, dicens: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me. Postea facit generalem confessionem ad remissionem uenialium peccatorum.

 

Et dum cantatur gloria a choro, intrat sacerdos ad altare. Prius salutato choro, et secundum consuetudinem quarundam ecclesiarum dat osculum diachono et subdiachono, ut ostendat se esse figuram illius, qui dixit apostolis et discipulis, iohanne xiiii post medium: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis.

 

Postmodum osculat altare et post textum euangelii. Osculum altaris significat osculum, quod christus dedit primitiue ecclesie de iudeis. Osculum textus euangelii significat osculum, quod dedit ecclesie de gentibus non per presentiam suam sed per predicationem euangelii. Hoc autem facit, ut ostendat se esse figuram illius, cuius osculum desiderabat sponsa dicens, cantici canticorum io in principio: Osculet me osculo oris sui.

 

 

Accedit autem post ad dexteram altaris, quia christus primo accessit ad iudeos, qui significantur per dexteram. Ipsi enim erant in lumine et fide unius dei, quam significat meridies, gentiles autem in aquilone, id est in frigore infidelitatis.

 

De tropis

Habuerunt autem ortum tropi a ueteri lege. Habetur enim in numeri x in fine, quod cum eleuaretur archa, dicebat moyses: Surge domine et dissipentur inimici tui et fugiant, qui oderunt te, a facie tua. Cum autem deponeretur, aiebat: Reuertere domine ad multitudinem exercitus israel. Siue enim eleuetur ecclesia per contemplationem, siue deponatur per humiliationem, semper inuocandum est diuinum auxilium.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va