III,119. Vicesima tercia dominica post pentecosten 1
1. Tribus ultimis dominicis 2 , scilicet uicesima tercia et uicesima quarta et uicesima quinta est idem officium. Et in illis diebus 3 dominicis ostendit ecclesia se habere uestem nuptialem, id est caritatem, quia orat pro iudeis, ut conuertantur, quod fiet in fine mundi, quando ad fidem nostram uenient. Quod significatum est per ioseph, qui longo 4 tempore noluit 5 se manifestare fratribus suis. Postea uero ad ultimum manifestauit se eis, et petierunt ueniam ab eo. Et ipse dixit eis: "nolite timere, ego pascam uos a ". "Et inebriatus est cum 6 eis b ". Que inebriatio significat leticiam omnium in illa conuersione iudeorum. Hoc autem erit in fine peregrinationis nostre 7 , et ideo de huiusmodi conuersione agitur in fine 8 temporis peregrinationis. in 9 quatuor enim partes 10 diuisus est annus supra. per tres autem dominicas agitur de hac conuersione, quia ad fidemtrinitatis conuertentur.
2. Incipit ergo introitus a promissione ieremie sic: "dicit dominus: ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis c ", quia ad hoc tendunt omnia mala, que infero uobis, ut reconciliem 11 uos michi A .
3. In graduali agit grates de sua liberatione a 12 captiuitate spirituali et corporali: "liberasti 13 nos d ".
4. In uersu promittit 14 laudem bonorum operum: "in deo laudabitur 15 anima mea 16 tota die e ".
5. Et sequitur alleluia 17 : "qui sanat contritos 18 corde f ". Dominus est, qui solus sanat.
6. In offertorio petit 19 ueniam sicut fratres ioseph: "de profundis clamaui ad te g ". Et respondet 20 ioseph, id est christus: "nolite timere, ego pascam uos h ".
7. Quia ergo ita liberalis est dominus, ita cito dimittit, sequitur communio: "amen dico | uobis, quicquid orantes petitis, credite, quia accipietis et fiet uobis i ".
8. Quia uero non intererunt ad nuptias 21 , nisi qui habent 22 similitudinem 23 dei 24 , ideo dicitur in dominica uicesima tercia in euangelio 25 : "reddite, que sunt cesaris, cesari, et que sunt 26 dei, deo j ", id est imaginem suam similitudine sua 27 insignitam, quia animalia 28 ad sibi similia conuertuntur. Et incipit ita illud 29 euangelium: "magister scimus, quia uerax es 30 k ".
9. In epistola monet nos apostolus, ut reddamus deo ymaginem suam: "fratres, imitatores mei estote l ". Et sequitur: "conuersatio nostra in celis est m ", in hoc debetis me immitari, non illos, "quorum deus uenter est n ", qui sunt inimici 31 crucis christi, quod sit, cum uiuimus in humilitate, mansuetudine, caritate 32 , sanctimonia. Et post: "saluatorem expectamus dominum ihesum christum, qui reformabit corpus 33 humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue o ". Si enim habuerimus 34 similitudinem dei in animabus nostris, in futuro 35 habebimus 36 illam similitudinem non 37 tantum 38 in animabus 39 sed etiam in corporibus. Similes enim 40 erimus christo B .