III,86. In die ascensionis 1
1. In die ascensionis domini fit processio sollempnis. Fiunt enim tres processiones sollempnes in ecclesia: in die purificationis, quia anna et symeon fecerunt processionem domino et receperunt eum in templo.
2. In ramis palmarum propter pueros 2 , qui cantabant: "osanna in excelsis", "ingrediente domino in sanctam ciuitatem a ", et cum gaudio et processione eum receperunt b .
3. Tercia sollempnis processio 3 fit in die ascensionis domini 4 . Precepit 5 dominus discipulis suis, ut precederent in montem 6 oliueti, ut uiderent ipsum ascendere, et fecerunt ei processionem. Et ipse eleuatis manibus ferebatur in celum. Processio ista significat ascensum de uirtute in uirtutem.
4. Et cantatur responsorium de ascensione, ut inuitemur ad ascendendum post dominum. De bethania autem ascendit dominus, per quod significatur, quod sine obediencia nullus potest ascendere c . Quod uero de monte oliueti, significat, quod per opera misericordie oportet nos ascendere A .
5. Facta processione cantatur: "o rex glorie d ", propter illud: "ne 7 derelinquas nos orphanos 8 e ", et in quibusdam ecclesiis laus angelorum: "te sanctum domi|num f ", quia angeli facta processione apostolorum domino ad litteram 9 apparuerunt.
6. Et ideo statim sequitur introitus, qui est de uerbis angelorum dicentium apostolis: "uiri galilei, quid admiramini 10 g ". Immotis enim oculis aspiciebant et diutius aspexissent, nisi angeli eis intimassent, quod recederent. "Hic ihesus h ", adhuc sunt uerba angelorum, "qui assumptus est a uobis in celum, sic ueniet i ", ad iudicium in nube scilicet, "quemadmodum j " et cetera. Nubes enim 11 significat gratiam, quia sine nube, id est sine gratia, nullus potest ascendere, et 12 christus, secundum quod homo, et 13 14 significabat nubes, in qua ascendit.
7. Quia uero de hoc est ineffabile gaudium de ascensione scilicet 15 domini, ideo sequitur uersus: "omnes gentes plaudite manibus k ". Qui etiam habet parum fidei, ineffabiliter gaudet. Si enim christus ascendit, et nos 16 ascendemus.
8. Postmodum sequitur epistola de actibus 17 apostolorum: "primum quidem sermonem feci 18 l " et cetera, in qua 19 habetur de ascensione.
9. Postmodum sequitur duplex alleluia, quia 20 dominus ascendit in duplici stola. Et ita eadem ratione cantantur duo alleluia in ascensione, que durat usque ad pentecosten sicut in tempore paschali. Primum est: "ascendit deus in iubilatione m ", id est ineffabili gaudio antiquorum patrum, qui cum eo ascendebant, et apostolorum 21 et angelorum dicentium: "quis est iste rex glorie n ?" Et ysaie: "quis est iste, qui uenit de edom o ?" "Et dominus in uoce tube p ", in uoce horribili, quia de uoce loquebantur angeli uel dominus per angelos, cum dicebant: "sic ueniet quemadmodum 22 q ", et quia 23 inuitabant 24 ad nuptias eternas, sicut etiam tuba solet inuitare 25 ad nuptias.
10. Secundum alleluia est: "ascendens christus in altum r ".
11. Postea 26 sequitur euangelium marci rugientis 27 : "recumbentibus 28 undecim discipulis s " et cetera. Sequitur: "exprobrauit t ", ecce rugitus. In fine uero euangelii habetur de ascensione domini 29 : "et dominus quidem ihesus, postquam locutus est eis, ascendit in celum u B ".