III,74. Tercia feria post pascha 1
1. Sequitur 2 tercia feria, in qua ostenditur, per quid habeatur celestis patria 3 4 . Ostensa 5 enim in secunda feria terra fluente lacte et melle, in quam introduxit nos dominus in spe nunc 6 et postea in re, ostendit, quid 7 habeatur, scilicet 8 per diuinam scienciam siue cognitionem domini 9 . Tota hec feria est de cognitione dei siue sapientia. Vnde introitus est: "aqua sapientie a " de 10 septimo 11 tono, quia septimum | donum est spiritus sancti 12 ista sapiencia.
2. In epistola ostenditur passio christi et resurrectio, per quem 13 hec sapiencia habetur. Qui enim ueram fidem habet de his, habet saporem dei. Hec autem cognitio est: "dies, quam fecit dominus b ".
3. De graduali patet A .
4. Alleluia: "surrexit dominus et apparuit mulieribus c B ".
5. Quomodo probauit dominus resurrectionem 14 . In euangelio 15 ostendit dominus et probat resurrectionem suam discipulis suis per quatuor: per consuetum modum loquendi, cum dixit: "pax uobis d ". Loquebatur enim sepe de pace et amator pacis erat. Vnde 17 : "in me pacem habebitis, in mundo pressuras 18 e ", et: "pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis f ". Et per hoc, quod ostendit se palpabilem et quod cum eis comedit et quod eis sensum aperuit scripturarum.
6. Et quia hanc sapienciam dedit dominus 22 per se et per apostolos, dicitur in offertorio: "intonuit de celo 23 g ", id est de apostolis, ut homines credant 24 : "hec autem 25 scripta 26 sunt, ut credatis et credentes uitam eternam habeatis h ".
7. Post in communione 27 inuitamur 28 ad hanc sapienciam 29 : "si consurrexistis cum christo, que sursum sunt 30 , querite 31 , sapite i ", ecce, de sapiencia.
8. Et quia de sapiencia habetur in hac feria 32 , ideo fit statio ad beatum paulum, qui 33 fuit sapientior omnibus apostolis C .
9. In matutinali officio primum responsorium est 34 : "uirtute magna 35 j ".