III,37. Secunda feria 1
1. Secunda feria post secundam dominicam est 2 de oratione, et ostenditur in epistola, quantum ualet 3 oratio per ieiunium 4 , que sic incipit: "orauit daniel a " et cetera. Daniel, uir desideriorum, qui orauit pro sociis suis et abstinuit a regalibus cibis et usus est 5 leguminibus. Et ideo fuit exaudita 6 eius oratio 7 , sicut dictum est ei ab angelo.
2. Sed quia nichil ualet oratio, nisi que fit 8 in cognitione dei, ideo sequitur euangelium: "ego uado et queretis 9 me et non inuenietis 10 , dicit dominus iudeis b ". "Ego sum desursum 11 12 , ego non sum de hoc mundo c ", et non cognouerunt eum. Et ideo manent adhuc in peccatis suis.
3. Quoniam 13 14 cognoscunt, possunt bene orare. Ibi itaque diuidit dominus spirituales a carnalibus, id est "aquas, que sunt 15 sub firmamento, ab aquis 16 , que sunt super firmamentum d ".
4. Et secunde ferie bene conuenit 17 opus secunde diei, et ideo est introitus 18 de secundo tono. Carnales non possunt orare 19 deum, qui non cognoscunt A . Sed ecclesia, que cognoscit, subdit in offertorio 20 : "benedicam dominum, qui tribuit michi intellectum e ".