Tract. V, Cap. 2

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus 5, Caput 2

 

 

 

 <De dedicatione>

 

Quis dedicat

Est autem solius episcopi dedicare ecclesiam, quia ipse solus gerit uicem christi, cuius est dedicare ecclesiam spiritualiter.

 

Quomodo

Dedicat autem sic: Primo quasi baptizat exterius, aspergens eam ter exterius aqua benedicta, quod significat trinam immersionem baptesimi. Et hoc faciens ter circuit eam; et in illo trino circuitu, cum peruenit ad portam, ter percutit superliminare porte, dicens illud de psalmo xxiii Domini est terra: Tollite portas principes uestras et eleuamini porte eternales et introibit rex glorie. Et diaconus latens intus respondet: Quis est iste rex glorie?, de eodem psalmo.

 

De trina percussione

Trina percussio, significat trinum dominium christi, quod dicit apostolus: In nomine ihesu, omne genu flectat celestium, terrestium et infernorum, ad philippenses ii circa medium. Superliminare significat rationem, que debet aperiri christo per consensum. Diaconus querens: Quis est iste rex glorie, significat illos, qui adhuc non habent fidem de christo.

 

De apertione portarum

facta trina percussione aperiuntur porte, quia per uirtutem trinitatis tolluntur porte mortis de cordibus fidelium, scilicet malus timor et malus amor, et eleuantur porte eternales, scilicet timor dei et amor dei.

 

 

Hoc facto intrat episcopus cum clero et populo, dicens ter: Pax huic domui, quia christus triplicem pacem fecit: Inter deum et hominem, inter angelum et hominem, inter hominem et hominem. Hoc facto inclinat se et orat pro ecclesia dedicanda. Postea erigens se orationem dicit sine Dominus uobiscum, significans, quod illi, qui nondum sunt dedicati deo, non sunt digni tali salutatione et aplausione.

 

De duodecim luminaribus

Sunt autem accensa intra ecclesiam xii luminaria iuxta xii cruces, qui significant xii apostolos, qui illuminauerunt mundum per fidem crucifixi.

 

 

Postea dicit: Deus in adiutorium meum intende, sine alleluia, quia qui adhuc non sunt baptizati, non sunt digni audire cantum angelicum.

 

De scriptura

Postea scribit in ecclesia alphabetum grece et latine in sabulo uel in cinere cum baculo pastorali, que scriptio significat cathecismum. Scribit autem cancellando incipiens a sinistro latere orientis et procedens usque ad dextrum latus occidentis, et postea a dextro latere orientis, usque ad sinistrum occidentis. Et hec cancellatio idem significat quod cancellatio manuum iacob super effraym et manassem, que habetur in xluiii genesis circa medium. Gentiles enim qui prius erant a sinistris modo sunt a dextris, et iudei econuerso.

 

De benedictione aque

Postmodum episcopus benedicit aquam cum sale et cinere et uino linphato. Aqua significat populum, sal sapientiam diuinam, cinis memoriam passionis dominice, uinum linphatum christum in utraque natura. Et populum per sapientiam et memoriam passionis christi unitur christo.

 

 

Postea facit aspersorium de ysopo. Ysopus crescit in petra et purgat tumores et significat humilitatem. Postea accedit ad altare et aspergit illud septies circumeundo, quia in baptesimo datur septiformis gratia. Circuitus quem facit significat diligentiam, quam debet habere prelatus circa subditos.

 

De aspersione

Postea aspergit interius ecclesiam ter, sicut prius asperserat ter exterius, et idem significat. Et dum hec fiunt, cantat clerus psalmum lxuii: Exurgat deus et dissipentur et cetera, et xc: Qui habitat in adiutorio altissimi et cetera. Et episcopus dicit: Domus mea, | domus orationis uocabitur, ysaie lui circa finem.

 

 

 

 

fol. 152rb

De linitione altaris ex oleo

Linit etiam quattuor cornua altaris oleo sancto. Oleum significat nitorem conscientie, quattuor cornua significant ecclesiam in iiiior partibus orbis. Et imponit thus, quod significat deuotionem orationis. Et abstergit altare lintheo albo et mundo, quia per humanitatem christi magis ac magis purificamur.

 

De unctione altaris ex crismate

Postea ungit altare ex crismate, quod constat ex oleo, quantum ad nitorem conscientie, et balsamo, quantum ad odorem bone fame. Vnctio altaris significat unctionem christi. Vnde tunc dicit episcopus: Vnxit te deus, deus tuus, oleo leticie et cetera, de psalmo xliiii Eructauit.

 

De xii crucibus quas ungit episcopus

Postea inungit xii cruces, quia ab unctione christi uncti sunt apostoli primo et postea alii fideles; unde: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam aaron, quod descendit in oram uestimenti eius, de psalmo cxxxii Ecce quam bonum.

 

De indumento altaris

Ad ultimum induit altare uestimentis albis, quia post predicta nichil aliud restat, nisi ut anima induatur stola immortalitatis.

 

Questio

Sed cum modo non sit tempus figurarum, queritur, quare istas figuras obseruat ecclesia.

 

Solutio

Et solutio est ad hoc, quod figure, que significabant aliquid futurum, cessauerunt, quando uenit res. Sed iste figure significant, quod fit spiritualiter, scilicet inuisibiliter in anima. Vnde per uisibilia aliquo modo indigemus instrui de inuisibilibus.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va