III,56. De sabbato 1
1. Sabbatum uero est de largitate 2 dationis huius resurrectionis. Vnde introitus est: "sitientes 3 , uenite ad aquas a " scilicet 4 doctrine et baptismi. "Bibite 5 cum leticia b ". Hoc ad sabbatum mentis pertinet et ostenditur largitas dei, quia paratus 6 large dare et benigne cuilibet: "uenite et bibite c 7 " aquas, que mundificant et sanctificant gratis.
2. Versus: "attendite, | popule meus d ", in quo ostenditur, quod 8 etiam de aquis doctrine intelligit. De 9 secundo tono propter mundationem anime et corporis.
3. Et sumitur 10 epistola de ysaia 11 : "tempore accepto exaudiui te e ", et postea 12 : "numquid potest mulier obliuisci infantem 13 f " et cetera 14 . Ecce, ostenditur largitas dei erga nos.
4. Postea responsorium: "tibi derelictus est pauper g " in 15 gratiarum actionem, de 16 quarto 17 tono propter quatuor uirtutes 18 , quas sanctificat 19 , uel quia est quarta 20 dies catecuminorum secundum 21 quosdam.
5. Euangelium 22 uero de eadem largitate: "ego sum lux 23 mundi h ", non huius hominis uel illius sicut flos campi, "qui sequitur me, non ambulat in tenebris i ". Ostendit, quod paratus est illuminare omnem 24 , qui sequitur ipsum. Qui uidet, currit, qui currit, peruenit, exceptis superbis, unde sequitur in euangelio: "tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est 25 uerum j ". Et respondit eis dominus, scilicet iudeis: "nonne in lege uestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium uerum est k ". Viderant enim 26 miracula, et ita pater erat testis ei. Et reliquit eos dominus 27 superbos disputatores. Disputator non illuminatur 28 , sed humilis 29 .
6. Sequitur offertorium: "factus est dominus l ", de 30 primo 31 tono, quia solus deus potest illuminare.
7. In hoc sabbato ostendit largitatem domini dandi gratiam in baptismo et in doctrina, in quibus ex largitate dei habundanter datur gratia 32 . Et ideo fiunt ordines in illo die. Et quia imminet tempus passionis domini 33 , in qua arcius se tenet ecclesia ad significandum, quod arcius se tenere debent homines 34 , ut qui prius ebrii, modo sobrii 35 . Et iterum debent se immolare deo hostiam sanctam deo placentem A .