III,17. Quarta dominica 1
1. Quarta autem 2 dominica non habet proprium introitum, quia non semper sunt ibi 3 4 quatuor septimane. Sed 5 euangelium proprium: "ascendente 6 ihesu in nauiculam 7 a 8 ". Et habetur ibi, quomodo dominus mitigauit et sedauit tempestatem maris et dixit discipulis suis: "cur timetis modice fidei b ?" Quasi dicat: fides modica causa est 9 timoris et tempestatis cordis.
2. Qui enim habet caritatem, nichil timet. Et hanc habet, qui ueram fidem habet. Ideo de caritate est epistola: "nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis c 10 ", et 11 euangelium signat 12 , quod si christus dormit in nobis, tempestas oritur. Qui enim habet fidem, habet deum. Augustinus: "fides in te est 13 christus in te d ". Dormit igitur christus in nobis 14 , quando nos non utimur fide nostra, et tunc oritur tempestas temptationum in cordibus. Redit autem tranquillitas, si excitatur fides, que excitatur 15 per caritatem 16 . Et ideo legitur illa epistola, ubi dicitur: "non occides" et cetera 17 , "diliges 18 proximum 19 e " et cetera. Fides enim et caritas serenitatem faciunt in mente hominis.
3. Hiis tribus sentenciis 20 horum trium euangeliorum 21 ultimorum renouatur homo omnibus modis. Primo enim mundatur sicut leprosus. Secundo sedatur tempestas temptationum in eo. Tercio fiunt nupcie in corde ipsius.
4. Sed primo ponitur hoc euangelium de nuptiis, quia dignior est ille status. Et sunt ibi tres status in omnibus secundum 22 argumentum manifestationis christi A . |