Tract. III, Cap. 22

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 22

 

 

 

De dominica in lxma siue secunda lxxme

 

 

Secunda dominica lxxme dicitur lxma. Obseruat autem ecclesia lxmam in misterio, sicut obseruat lxxmam in misterio. Sicut enim iudei per flectum et penitentiam, quam fecerunt in lxxta annis, inducti sunt a domino in patriam suam, scilicet in ierusalem, ita ecclesia per penitentiam, quam facit, quamdiu est in presenti captiuitate, perueniet ad celestem ierusalem, que significatur per sabbatum in albis, quando duplex alleluia cantatur, sicut dictum est. Similiter obseuat ecclesia lxmam in misterio, ut per perfectionem operum decalogi, quam significat lxus, qui fit ex denario per senarium multiplicato, perueniat ad benedictionem sabbati eternitatis, de quo apostolus: Relinquitur sabbatismus populo dei, ad hebreos iiii circa medium. Benedictio autem illa est, qua dicetur: Venite benedicti et cetera, matheus xxu circa finem. Protenditur autem lxma a dominica, qua cantatur: Exurge quare obdormis domine, et sumitur de psalmo xliii Deus auribus, usque ad quartam feriam festorum paschalium. Et tunc cantatur: Venite benedicti patris mei et cetera, matheus xxu circa finem, propter misterium, quod dictum est. Continuantur autem ille dominice hoc modo: In prima enim dominica ostendit ecclesia miserias suas dicens: Circumdederunt me et cetera. In secunda petit liberari ab illis dicens: Exurge quare obdormis et cetera. In tercia | ostendit, quem petit liberari dicens: Esto mihi in deum protectorem et cetera, de psalmo xxx In te domine. In quarta Respondet dominus dicens: Inuocauit me et ego exaudiam eum et cetera, de psalmo xc Qui habitat. In dominica ergo lxme petit ecclesia liberari et dicit in introitu misse ter: Exurge, de psalmo xliii Deus auribus, pro tribus generibus hominum, qui sunt in ecclesia.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 142rb

i

Quidam enim temptantur per aduersitates et non cadunt et pro illis clamat: Exurge quare obdormis domine. Videtur enim dormire, quando non liberat.

 

ii

Alii sunt, qui temptantur per aduersitates et cadunt et pro illis clamat: Exurge et non repellas in finem. Pro primis dicitur: Obliuisceris tribulationis nostre; pro secundis: Adhesit in terra uenter noster.

 

iii

Tercii sunt, qui per blanda mundi temptantur et pro illis clamat in dicto psalmo xliii Deus auribus: Exurge domine adiuua nos et libera nos. Et quod debeat liberare, allegat in uersu: Deus auribus nostris audiuimus patres et cetera, psalmus xliii. Patres enim nostros liberauit, ut patet in illo psalmo. Et ne ecclesia deficiat in aduersitatibus, proponitur ei apostolus in exemplum; unde legitur epistola iia ad corinthios xi circa medium: Libenter suffertis et cetera, in qua numerat apostolus aduersitates suas. Et in fine dicit: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus christi. Et in ista dominica fit statio ad sanctum paulum, unde in oratione fit mentio de ipso.

 

 

Sequitur responsorium, in quo imprecatur ecclesia a persecutoribus suis dicens: Sciant gentes, id est, qui tales remanent, quales geniti sunt, quoniam nomen tibi deus et cetera, sumtum de psalmo lxxxii Deus quis similis. Sequitur tractus de effectu tribulationum et neccessitate: Commouisti terram et conturbasti eam, de psalmo lix Deus repulisti, scilicet ad penitentiam, et post: Vt fugiant a facie arcus, de eodem psalmo lix.

 

 

Sequitur euangelium de semine uerbi dei, matheus xiii circa principium, in quo euangelio distinguitur triplex terra mala et quarta bona terra, que significat corda hominum, que in mansuetudine suscipiunt insitum uerbum, iacobus i post medium, et faciunt fructum bonorum operum, per quem perueniunt ad benedictionem predictam. In offertorio petit perfectionem bonorum operum dicens: Perfice gressus meos in semitis tuis, et est sumptum de psalmo xui Exaudi domine iustitia. Postcommunio est de benedictione predicta: Introibo ad altare dei et cetera, de psalmo xlii Iudica me deus et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va