III,52. Tercia feria 1
1. Tercia 2 feria est de oratione, id est de efficatia orationis, quantum scilicet ualet oratio salua iusticia, quod ostenditur 3 in epistola de exodo: "dixit dominus ad moysen dicens 4 : descende de monte a ", et post: "dimitte me, ut deleam eum 5 b ". Et moyses orauit pro populo, et dominus dimisit peccatum illud salua tamen iusticia, quia reseruauit sibi uindictam. Vnde est, si 6 propter peccatum 7 , quod commiserunt in christum, precipue puniantur, tamen est propter illud. Vnde dicit dominus in euangelio: "implete mensuram patrum uestrorum c " tamen temporaliter.
2. Quia uero tam efficax est oratio, ideo in introitu dicit ecclesia: "exaudi, deus, orationem meam d ", et est uersus: "contristatus sum 8 e 9 ", pro dilatione patrie et incolatu miserie. Quia uero exercitatio christiani est in cohibitione 10 a petulantia et lasciuia quinque sensuum, idcirco 11 quinto tono resonat 12 introitum ecclesia.
3. Et sequitur epistola, sicut dictum est , in qua impetrauit moyses dimissionem peccati salua iusticia et tamen impetrauit ueniam in tantum 13 , ut intrarent terram promissionis. Ideo in responsorio orat ecclesia, ut ipsa mereatur filiis suis ueniam, ut intrent in terram promissionis, licet adorauerint uitulum conflatilem, id est lasciuiam et pompam mundi: "exurge domine, fer opem f ", et: "deus auribus nostris audiuimus g ", quoniam tu liberasti eos et condonasti eis, similiter fac nobis spiritualiter.
4. Postmodum sequitur euangelium de obstinatione iudeorum 14 , qui dicebant: "quomodo scit litteras, qui non didiscit 15 h ". Et dixit | dominus: "moyses dedit uobis legem et uos uultis me interficere i ", quasi contra legem uestram uultis et facitis. Et dixerunt: "demonium habes 16 j ". Ecce 17 , obstinati erant, et hoc est, quod in epistola habetur: "cito recesserunt a uia, quam ostendisti eis k ".
5. Ecclesia uero ostendens 18 se non consentire peccatis eorum, dicit se expectare christum usque in finem in offertorio: "expectans expectaui l " et cetera 19 . Quia uero non 20 bene expectat, nisi 21 qui a lasciuia quinque sensuum abstinet, ideo quinti toni est.
6. Per hanc autem spem 22 introducitur nouus populus in terram promissionis, unde sequitur postcommunio: "letabimur in salutari tuo m ", et est 23 primi toni 24 , quia omnis leticia est a deo A .