Tract. V, Cap. 1

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

〈Tractatus V〉

〈De dedicatione ecclesie〉

V,1. De festo dedicationis 1

1. Post omnia festa sequitur de festo dedicationis, quod 2 sollempniter celebratur ab ecclesia, de quo 3 habetur in | iohanne: "facta sunt encenia in ierosolimis", id est festa dedicationis, "et ihesus ambulabat in porticu salomonis a " ad confirmationem illius festiuitatis 4 .

2. Hoc festum etiam in ueteri testamento fiebat, unde primo machabeorum iiii: "iudas elegit 5 machabeus sacerdotes sine macula et mundauerunt sancta b ". Ecclesia enim militans mundari potest, sed triumphans non A .

3. Sed mirum 6 est, quoniam octo diebus celebrauerunt festum illud, cum pascha et scenophegiam 7 non celebrarent nisi per septem dies tantum. Ad quod ratio est 8 , quia ista festiuitas specialiter significat eternam dedicationem, in qua ecclesia plene deo dedicabitur, id est copulabitur, ut 9 ad alios usus non possit transferri, scilicet 10 anima sancta, quod erit in octaua resurrectionis. Et ideo etiam in nouo testamento habet octauas hoc festum 11 .

4. Hec ecclesia construitur 12 in baptismo et in doctrina et in penitencia. Hic enim auditur securis et omnis generis ferramenta 13   c , id est omnia genera flagellorum 14 disciplinarum, sicut habetur tercio 15 regum uiii. Hec in ecclesia, scilicet 16 militante, que per tabernaculum moysi designatur d . Tabernacula enim sunt 17 militantium. Templum uero salomonis significat ecclesiam triumphantem, in qua hec non audiuntur B .

5. Huic autem festo competit, quod iacob "uidit scalam et angelos ascendentes et descendentes 18   e ", id est totam ecclesiam uidit una uisione, et "erexit lapidem f ", id est christum, qui est lapis in summo, quia est finis, et lapis in imo 19 , quia sustinet. "Erexit", inquam, "in titulum g " preconialem et 20 memorialem et 21 triumphalem iacob prelatus. Sequitur: "fundens oleum desuper h ", scilicet 22 quod fit ad ostendendum eius carismata. Et inde prophetauit iacob dicens: "terribilis est locus iste. Non est hic aliud nisi domus dei et porta celi i ". "Vere dominus est in loco isto, et ego 23 nesciebam 24   j ". Terribilis est enim 25 ecclesia demonibus propter dei similitudinem 26 , quam habet.

6. Vnde introitus est: "terribilis est locus iste 27   k " et cetera. Et post: "et uocabitur aula dei l   28 ". Hoc apposuit beatus gregorius de suo m , quia ibi pocius quam alibi dominus 29 paratus est 30 exaudire, sicut dixit dominus salomoni, tercio regum ix 31 : "exaudiui 32 orationem tuam n " et cetera.

7. Et quare terribilis est 33 , ostendit in uersu: "dominus regnauit, decorem indutus 34 est o " in membris. Ideo terribilis est ecclesia demonibus C .

8. Epistola sumitur de apocalipsi: "uidi ciuitatem ierusalem descendentem 35 de celo p ". Responsorium: "locus iste sanctus est q ", ecclesia scilicet materialis, que sanctificata est ad hoc, ut dominus ibi exaudiat preces. Et ideo prestat sanctitatem orantibus, quia salomon orauit, ut dominus omnes ibi orantes exaudiret r . Et dominus dixit ei, tercio regum ix: "exaudita est oratio tua s   D ".

9. Versus: "deus, cui astant angelorum cori, exaudi preces seruorum tuorum t ", quod non sumitur de aliquo loco sacre scripture 36 , sed tamen hic ponitur, quia angeli deo offerent 37 preces nostras 38 factas in ecclesia.

10. In quibusdam autem ecclesiis legitur euangelium de zacheo 39 , eo quod ibi 40 habetur, quod "hodie facta est salus domui isti u " et cetera. In aliis legitur de matheo 41 euangelium, ubi dicitur 42 uii 43 : "et non potuerunt subuertere domum illam, quia fundata erat supra firmam pe|tram v ".

11. Postea sequitur offertorium de uerbis 44   45 salomonis: "domine deus, in simplicitate cordis mei obtuli uniuersa w ". Obtulerat enim 46 inestimabilia sacrificia, que signant 47 bonas cogitationes et 48 bona desideria, que inestimabilia sunt et numero et precio.

12. Sequitur 49 communio: "domus mea 50   x " et cetera 51   E .

13. In matutinali officio in psalmis fit mentio uel de portis, que sunt timor et amor y , ut 52 in illo psalmo: "domini est terra et plenitudo 53   z ", ibi: "attollite portas principes 54   aa " et cetera; uel de altari sicut 55 in illo psalmo: "iudica me, deus 56   ab ", ibi: "et introibo ad altare dei 57   ac "; uel de ciuitate, ibi: "deus noster 58 refugium ad ", ibi: "fluminis impetus letificat ciuitatem 59   ae ", et in alio, scilicet: "magnus dominus 60   af "; uel de atriis, ut 61 ibi: "quam dilecta tabernacula tua 62   ag ", ibi 63 : "anima mea in atria 64 domini 65   ah "; uel de portis, ibi: "fundamenta eius in montibus sanctis, diligit dominus portas 66   ai ".

14. Septimus 67 uero psalmus est: "domine deus salutis mee aj ", qui dicitur propter talem rationem, quia ibi fit 68 mentio de sepulcris, ubi 69 ecclesia habitat in parte. Sed hec ratio non ualet, quia non fit ibi mentio de talibus sepulcris, sed de sepulcris malorum. Vnde dicimus, quod iste psalmus dicitur 70 , eo quod est psalmus specialis orationis 71 . Vnde ibi habetur: "intret oratio mea in conspectu tuo, domine ak ". Dicit autem dominus de ecclesia 72 : "domus mea domus orationis uocabitur al ".

15. Octauus 73 : "qui habitat in adiutorio altissimi 74   am ", id est in ecclesia. Et 75 ibi dicitur: "altissimum posuisti refugium tuum an ", quia super omnes montes in uertice montium fundata est ecclesia F .

16. In nono psalmo, scilicet 76 "cantate 77   ao ", primo fit mentio de atriis, ibi: "tollite hostias 78 et introite 79   80 in atria eius, adorate dominum in atrio sancto eius ap ".

17. Primum uero responsorium est de libro machabeorum sumptum 81 : "in dedicatione aq ". Versus: "in hymnis 82 et confessionibus ar ".

18. Secundum est: "fundata est domus domini super 83 uerticem montium as ", et sumitur partim 84 de ezechiele, partim de ysaia 85 , partim de euangelio. Ysaie ii 86 : "erit mons 87 domus 88 domini preparatus 89   at ", christus scilicet 90 . Versus: "benedic, domine, domum istam au ", et sumitur de tercio regum de uerbis 91 salomonis.

19. Tercium uero responsorium est: "domus mea domus orationis uocabitur av " et cetera 92 . Versus: "petite et 93 accipietis aw ". Quartum 94 de apocalipsi: "uidi ciuitatem ax " et cetera. Versus: "et dixit, qui sedebat ay ". Quintum et sextum responsorium sumitur de uerbis salomonis.

20. Septimum est: "lapides preciosi omnes muri 95   az ", et sumitur sensus de apocalipsis uicesimo primo et tobie penultimo, ubi habetur de saphiro 96 . Versus: "ecce tabernaculum dei cum hominibus ba " de apocalipsi. Octauum 97 : "mane surgens iacob bb ", de genesi 98 . Nonum similiter.

21. Vltima 99 antiphona ad magnificat ad uesperas est: "pax eterna bc " et cetera, quia ad hoc celebratur dedicatio, ut dedicemur et 100 habeamus illam pacem eternam. Et similiter cantatur ista antiphona in fine processionis, quia omnis processionis 101 finis est pax illa 102 eterna.

Lesarten
1 De festo dedicationis: in margine inferiori T ; de dedicatione (man rec) P2
2 quod: quia P2, T
3 quo: P2, T, Dur ; qua P1
4 festiuitatis: P2, (ante ciuitatis expunxit) T, Dur ; om P1
5 iudas elegit: elegit iudas P2, T
6 mirum: mater T
7 scenophegiam: P2, T ; scenophegia P1
8 ratio est: est ratio P2, T
9 ut: uersus T
10 scilicet: id est T
11 octauas hoc festum: hoc festum octauas P2, T
12 construitur: constituitur P2, T
13 ferramenta: fracmenta (e fractmenta corr) T
14 flagellorum: et add T, Dur
15 tercio: T ; iiii P1, P2
16 Hec ... scilicet: hac ecclesia scilicet P2 ; hic in ecclesia scilicet ( hic e hoc corr) T
17 sunt: om P2
18 descendentes: e descentes corr T
19 imo: imno T
20 et: om P2, T
21 et: P2, T ; om P1
22 scilicet: om P2, T
23 ego: ege P1
24 nesciebam: nescibam T
25 est enim: enim est P2, T
26 dei similitudinem: similitudinem dei T
27 locus iste: om P2, T
28 dei: et cetera add T
29 dominus: deus P2, T
30 est: om P2
31 ix: P2, T ; xi P1
32 exaudiui: exaudiu P1
33 est: om P2, T
34 indutus: inductus T
35 descendentem: descedentem P1
36 loco sacre scripture: sacre scripture loco P2, T
37 deo offerent: offerunt deo P2, T
38 nostras: om P2, T
39 zacheo: zecheo P2
40 ibi: hic P2
41 legitur de matheo: de matheo legitur P2, T
42 ubi dicitur: om P2
43 uii: om P2, T
44 uerbis: e vebrbis corr T
45 uerbis: dauid in paralipomenon i, ultimo capitulo, uel, secundum alios, sunt uerba Dur
46 enim: autem P2, T
47 signant: significant P2, T
48 et: quia P2
49 Sequitur: et ante add P2, T
50 mea: domus orationis add P2, T
51 et cetera: om P2, T
52 ut: sicut P2, T
53 plenitudo: eius add P2, T
54 principes: portas P2 ; om T
55 sicut: e sicit corr T
56 deus: et discerne causam meam add P2 ; et discerne add T
57 dei: ante a expunxit T
58 noster: ante de expunxit P2
59 ciuitatem: dei add P2
60 dominus: et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri add P2, T
61 ut: sicut P2, T
62 tua: domine uirtutum concupisti et deficit add P2, T
63 ibi: om P2, T
64 atria: P2, T, Dur ; atriis P1
65 domini: P2, T, Dur ; domini dei P1
66 portas: syon add P2, T
67 Septimus: P2, T ; sextus P1
68 fit: om P2
69 ubi: in quibus P2, T
70 iste ... dicitur: dicitur iste psalmus P2, T
71 orationis: om P2
72 intret ... ecclesia: P2, T, Dur ; om P1
73 Octauus: est add P2, T
74 altissimi: altissimio P1
75 Et: quia add P2, T, Dur
76 scilicet: in add P2, T
77 cantate: caritate T
78 hostias: ante ibi expunxit T
79 introite: ante cetera P1
80 introite: e intollite corr T
81 est ... sumptum: de libro machabeorum sumptum est P2, T
82 in hymnis: scilicet ympnus P2
83 super: in margine (ante in expunxit) T
84 partim: om T
85 partim de ysaia: de ysaia partim T
86 Ysaie ii: ysaias uero P2
87 mons: ante di expunxit T
88 domus: domus ante add P1
89 preparatus: in uerticem montium add P2, T
90 christus scilicet: christum P2, T
91 uerbis: prouerbis P2
92 et cetera: om P2, T
93 et: quod P2
94 Quartum: uero add T
95 muri: tui add P2, T
96 saphiro: et cetera add T
97 Octauum: est add P2, T
98 genesi: et add P2, T
99 Vltima: autem add P2, T
100 et: ut P2
101 quia ... processionis: P2, T ; om P1
102 pax illa: illa pax P2

Quellen
a facta ... salomonis: cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 1, cap 16 (Friedberg I,1298); Ioh 10,22sq
b iudas ... sancta: 1 Mach 4,42sq
c auditur ... ferramenta: cf 3 Reg 6,7
d per tabernaculum moysi designatur: cf 3 Reg 8,4
e uidit ... descendentes: Gen 28,12
f erexit lapidem: Gen 28,18
g Erexit titulum: Gen 28,18
h fundens oleum desuper: Gen 28,18
i terribilis ... celi: Gen 28,17
j Vere ... nesciebam: Gen 28,16
k terribilis ... iste: AMS 100 (Hesbert, p 118sq: B C K S); cf Gen 28,17
l uocabitur ... dei: AMS 100 (Hesbert, p 118sq: B C K)
m Hoc ... suo: Gregorius Magnus, Liber antiphonarius, Dedicatio basilicae sanctae Mariae (PL 78,688B)
n exaudiui orationem tuam: recte 3 Reg 9,3
o dominus ... est: AMS 100 (Hesbert, p 118sq: B C K); Ps 92,1
p uidi ... celo: Apoc 21,2
q locus ... est: AMS 100 (Hesbert, p 118sq: B C K S); cf Ex 3,5; cf Ios 5,15; cf Ez 42,13
r quia ... exaudiret: cf 3 Reg 8,30; cf 2 Para 6,21
s exaudita ... tua: 3 Reg 9,3
t deus ... tuorum: AMS 100 (Hesbert, p 118sq: K S; cf B C)
u hodie ... isti: Luc 19,9
v et non ... pe|tram: cf Matth 7,25 (Vulgata: ' et non cecidit. Fundata enim supra petram firmam ')
w domine ... uniuersa: AMS 100 (Hesbert, p 118sq: B C K S); 1 Para 29,16sq (Vulgata: '... cordis mei laetus obtuli uniuersa haec ')
x domus mea: AMS 100 (Hesbert, p 118sq: B C K S); Is 56,7; cf Matth 21,13; cf Marc 11,17; cf Luc 19,46
y portis ... amor: cf Glossa Ordinaria, in Psalmum 23,7 (Editio princeps 1480/81; Repr. 1992, p 481)
z domini ... plenitudo: Ps 23,1
aa attollite portas principes: cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); Ps 23,7
ab iudica me deus: cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); Ps 42,1
ac et ... dei: Ps 42,4
ad deus noster refugium: cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); Ps 45,2
ae fluminis ... ciuitatem: Ps 45,5
af magnus dominus: cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); Ps 47,2
ag quam ... tua: cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); Ps 83,2
ah anima ... domini: Ps 83,3
ai fundamenta ... portas: cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); Ps 86,1sq
aj domine ... mee: cf CAO 127b (Hesbert 1, 374sq); Ps 87,2
ak intret ... domine: Ps 87,3
al domus mea ... uocabitur: cf CAO 127c (Hesbert 1, p 376sq); cf CAO 127b (Hesbert 2, p 71sq); Is 56,7; cf Matth 21,13; cf Marc 11,17; cf Luc 19,46
am qui ... altissimi: cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); Ps 90,1
an altissimum ... tuum: Ps 90,9
ao cantate: cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127b (Hesbert 2, p 716sq); Ps 95,1
ap tollite ... eius: Ps 95,8sq
aq in dedicatione: CAO 6897 (Hesbert 4, p 226); cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); cf 1 Mach 4,54-56
ar in hymnis et confessionibus: CAO 6897 (Hesbert 4, p 226: C D S); cf 2 Mach 10,38
as fundata ... montium: CAO 6756 (Hesbert 4, p 190); cf CAO 127b (Hesbert 1, p 374sq); cf CAO 127a (Hesbert 2, p 714sq); cf Ez 40,2; cf Ez 43,12; Is 2,2; Matth 7,25; Luc 6,48
at erit ... preparatus: Is 2,2; cf Mich 4,1
au benedic ... istam: CAO 6756 (Hesbert 4, p 190: C D); cf 3 Reg 8,20; cf 3 Reg 8,30
av domus ... uocabitur: CAO 6527 (Hesbert 4, p 134: E R D F S); cf CAO 127c (Hesbert 1, p 376sq); cf CAO 127b (Hesbert 2, p 716sq); cf Is 56,7; cf Matth 21,13; cf Marc 11,17; cf Luc 19,46
aw petite et accipietis: CAO 6527 (Hesbert 4, p 134: D F S); cf Ioh 16,24; cf Matth 7,7; cf Luc 11,9
ax uidi ciuitatem: CAO 7871 (Hesbert 4, p 459: E R F S L); cf CAO 127b (Hesbert 2, p 716sq); cf Apoc 21,2
ay et ... sedebat: cf CAO 7871 (Hesbert 4, p 459: R S: ' Et dixit qui sedebat '); cf Apoc 21,5
az lapides ... muri: CAO 7073 (Hesbert 4, p 267: R); cf CAO 7074 (Hesbert 4, p 267); cf CAO 127c (Hesbert 1, p 376sq); cf CAO 127b (Hesbert 2, p 716sq); cf Apoc 21,19sq; cf Tob 13,21
ba ecce ... hominibus: cf Apoc 21,3
bb mane surgens iacob: CAO 7126 (Hesbert 4, p 282); cf CAO 127c (Hesbert 1, p 376sq); cf CAO 127b (Hesbert 2, p 716sq); cf Gen 28,18
bc pax eterna: CAO 4252 (Hesbert 3, p 398: D)

Rezeption
A sollempniter ... non: Durandus, Rationale VII,xlviii,1sq,5-14 (CCCM 140B, p 127)
B Sed ... audiuntur: Durandus, Rationale VII,xlviii,3,19-31 (CCCM 140B, p 127sq)
C Huic ... demonibus: Durandus, Rationale VII,xlviii,5sq,59-78 (CCCM 140B, p 128sq)
D Epistola ... tua: Durandus, Rationale VII,xlviii,6,81-86 (CCCM 140B, p 129)
E eo ... cetera: Durandus, Rationale VII,xlviii,6,91-102 (CCCM 140B, p 129sq)
F In ... ecclesia: redigit Durandus, Rationale VII,xlviii,4,32-52 (CCCM 140B, p 128)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. V, cap. 1, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t5c1

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 80v, 81r, 81v
Br 296r
C 94v, 95r
D 76v, 77r, 77v, 78r
G 145v, 146r
M 62v, 63r, 63v
O 149r, 149v
P1 74v, 75r
P2 130r, 130v, 131r
S 96r, 96v
T 223v, 224r, 224v
Tr 110v, 111r