Tract. III, Cap. 84

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,84. De rogationibus 1

1. Tribus 2 diebus ante ascensionem fiunt rogationes, que 3 dicuntur letania A minor 4 . Maior autem letania est in festo beati marchi, que inuenta fuit a beato gregorio propter pestem inguinariam B . Hec autem inuenta est a beato mamerto 5 archiepiscopo 6 uienensi 7 propter pestem luporum a . Sicut enim habetur in euangelio, quod demones dei permissione 8 propter peccata hominum intrabant porcos b , similiter etiam intrauerunt lupos, ut magis nocerent, et interficiebant homines, non tantum in 9 uicis sed etiam in urbibus.

2. Minor autem dicitur, quia a minore inuenta fuit 10 , a simplici scilicet 11 episcopo, illa uero maior, quia a maiore D   c .

3. Questio 12 . Quare autem hoc 13 tempore fiat, sunt due 14 rationes.

4. Solutio 15 . Prima est, ut christo ascendente et dicente: "petite et accipietis d " confidentius petat ecclesia E .

5. Secunda est, quia ecclesia ieiunat 16 ad hoc, ut deposita mole carnis sequatur dominum 17 , qui ascendit pandens iter ante eos 18 et "uolauit super pennas uentorum e ". Auis enim, que habundat in carne, licet habundet et 19 in plumis, non potest bene uolare F sicut structio G , licet habeat pennas similes pennis herodii et accipitris f , sicut dicitur 20 in 21 iob xl.

6. Fit 22 autem 23 processio, in qua precedit crux, ut diabolus expellatur a nobis illo uexillo, in quo triumphatus est,et ad significandum, quod diabolus, qui prius antecedebat 24 , sequitur amissa potestate.

7. In principio antiphona 25 cantatur: "exurge, domine g   H ", precedente cruce et 26 capsis, in quibus sunt reliquie sanctorum, ut 27 uexillo crucis et orationibus sanctorum demones, id est lupi, expellantur I   28 . Per campos etiam uadit, ut etiam a segetibus demones expellantur h .

8. Postmodum cantatur missa in aliqua ecclesia et incipit introitus: "exaudiuit 29   i   30 ". Et rememorat ecclesia preterita dei beneficia ad maiorem spem, et ut 31 dei largitas inuocetur, ut per hoc coniciat 32 futura. Ex eo enim, quod multociens exaudiuit, perpenditur, quod exaudiet 33 . | "Exaudiuit j " inquam, "de templo sancto suo k ", in quo habitat 34 per gratiam, id est de christo, scilicet et 35 ecclesia.

9. Et quia non potest esse huiusmodi exauditio sine dilectione, sequitur uersus 36 : "diligam te, domine l ".

10. Quia iterum 37 non exaudiuntur nisi per confessionem, dicit 38 iacobus in epistola: "confitemini alterutrum peccata uestra". Et ut maior spes habeatur, additur 39 exemplum de helia, qui petiit, quod non 40 plueret, et non pluit tribus annis et mensibus sex. Et postea, quod plueret, et pluit m . Si enim solus helias exauditus est, multo fortius tota ecclesia exaudietur: "manus enim domini non est abreuiata n ".

11. Et sequitur unum alleluia: "confi temini o ".

12. Questio 41 . Queritur 42 autem, cum in antecedentibus diebus 43 duplex alleluia 44 cantetur, quare et 45 in hac die unicum? Iterum 46 , cum in aliis ieiuniis non dicatur alleluia, quare in isto 47 ?

13. Solutio 48 . Ad primum dicitur 49 , quod duplex alleluia cantatur 50 , sicut supra dictum est , propter duplicem stolam, que habetur in resurrectione, scilicet anime 51 et corporis p . Officium autem paschale 52 finitur 53 hic, et ideo remota causa remouetur 54 effectus.

14. Ad aliud 55 dicimus, quod in aliis ieiuniis 56 preterquam in ieiuniis pentecostes, que sunt ieiunia exultationis, non cantatur alleluia, que 57 est canticum leticie, quia fiunt pro peccatis et dicuntur ieiunia meroris. Hoc autem ieiunium non fit pro peccatis tantum 58 , sed ut potestas diaboli remoueatur et pestis, et iterum propter gaudium ascensionis.

15. In 59 euangelio, quod est de luca, ostenditur, quod debemus petere perseueranter, per amicum, qui dicit alii: "amice, acomoda michi tres panes, quia amicus meus uenit de uia, et non habeo, quid ponam ante eum q " et cetera 60 . "Si perseuerauerit pulsans, saltem propter improbitatem surget et dabit ei r ". Per hoc habetur, quod etiam existens in peccato mortali, si perseueranter petierit, exaudietur propter improbitatem 61 .

16. Allegorice 62 amicus noster 63 christus est 64 , a quo intellectus 65   66 petit "tres panes s ": fidem, spem et caritatem t , quia amicus, id est 67 intellectus practicus, scilicet 68 ratio inferior "uenit de uia u ", id est 69 de consideratione temporalium 70 . "Et non habeo 71 , quid ponam 72 ante eum v ", quia non inuenit spiritualem refectionem, et sic petit superior intellectus pro inferiori uel pro tota anima. Non 73 potest habere anima uel ratio inferior aliquam refectionem spiritualem nisi ab intellectu 74 superiori. Eius est contemplari celestia.

17. Postea: "numquid 75 si petierit panem w ", id est caritatem, "lapidem dabit ei x ?", id est indurationem, quod est contrarium caritatis. Numquid 76 dabit contrarium? Quasi dicat "non 77 ". Similiter si petierit "piscem 78   y ", id est fidem, que nutritur 79 in aquis baptismi, "numquid pro pisce dabit ei serpentem z ?", id est infidelitatem, a qua 80 est omne uirus 81 peccati, "aut si petierit ouum aa ", id est spem, quia in ouo est spes pulli, "numquid pro ouo dabit 82 scorpionem ab ?", id est desperationem, que retro et occulte 83 pungit sicut scorpio ac . Desperantis enim est retro abire 84   85   K .

Lesarten
1 De rogationibus: cum indice in margine P2 ; om P1, T ; *** man rec in marg T
2 Tribus: ante add P2
3 que: qui T
4 minor: e maior corr P1
5 mamerto: mammeto P1
6 archiepiscopo: episcopo P2, Dur
7 uienensi: uianensi P2, T
8 dei permissione: permissione dei P2 ; per missionem dei T
9 in: om P2
10 fuit: est P2, T
11 scilicet: uidelicet P2, T
12 Questio: om P2 ; *** man rec in margine T
13 hoc: tali P2, T
14 sunt due: due sunt T
15 Solutio: om P2, T
16 ieiunat: ieiuna P2
17 dominum: om T
18 eos: nos P2, T
19 et: etiam P2, T
20 dicitur: habetur P2, T
21 in: om P2, T
22 Fit: ante add P2
23 autem: om P2
24 antecedebat: anteibat P2, T
25 antiphona: autem P2, T
26 et: in add P2, T
27 ut: ante et P1
28 expellantur: et add P2, T
29 exaudiuit: post me expunxit P2
30 exaudiuit: et cetera add P2, T
31 ut: om P2, T, Dur
32 coniciat: cognoscat P2 ; conuiciat Dur
33 exaudiet: exaudiret T
34 habitat: etiam add T
35 scilicet et: uel P2, T
36 uersus: om P2, T
37 iterum: in tantum P2
38 dicit: ut T
39 additur: adhibet P2, Dur ; adhybet T
40 non: ss man rec T
41 Questio: om P2 ; man rec in margine T
42 Queritur: ante add P2
43 antecedentibus diebus: diebus antecedentibus P2, T
44 alleluia: alla P1
45 et: etiam P2, T
46 Iterum: ante add P2
47 isto: hoc T
48 Solutio: om P2, T
49 dicitur: dicimus T
50 cantatur: cantabatur P2, T
51 scilicet anime: anime scilicet P2, T
52 paschale: quod hoc significat add Dur
53 finitur: sumitur P2
54 remouetur: ante te P1
55 aliud: hoc P2
56 ieiuniis: om P2
57 que: quod P2, T
58 tantum: om P2 ; T
59 In: ante add caput manus recentior in margine delineauit P2
60 et cetera: P2, T, Dur ; om P1
61 surget ... improbitatem: P2, T, (' eius ... Per hoc ...') Dur ; om P1 ; nota man rec in marg P2
62 Allegorice: ante add P2
63 noster: P2, T, Dur ; dicitur P1
64 est: P2, T, Dur ; om P1
65 intellectus: ex inq corr T
66 intellectus: theoricus add Dur
67 id est: ante mens cancelauit P1
68 scilicet: id est P2, T
69 id est: scilicet P2
70 temporalium: corr T
71 habeo: habet P2
72 ponam: ponant P2
73 Non: enim add P2, T
74 intellectu: T
75 numquid: nonquid T
76 Numquid: nonquid T
77 non: nam P2, T
78 piscem: ante panem cancelauit P1
79 nutritur: nuturtur P1
80 qua: quo P2, T
81 omne uirus: omnis uis Dur
82 dabit: ei add P2, T
83 occulte: ante et in margine rasura P1
84 abire: ante ire cancelauit P1
85 abire: et in aliis add P2, T

Quellen
a inuenta est ... luporum: cf Burchardus Wormaciensis, Decretum XIII, 7 (PL 140,886B-C)
b demones ... porcos: Luc 8,27-39
c autem ... a maiore: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 122c (CCCM 41A, 233); Sicardus Cremonensis, Mitrale VII,6 (PL 213,367B-368B)
d petite ... accipietis: Ioh 16,24
e uolauit ... uentorum: Ps 17,10
f structio ... accipitris: Iob 39,13
g exurge domine: AMS 201a (Hesbert, p 203: S)
h Per campos ... expellantur: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VII,6 (PL 213,368C-D)
i exaudiuit: AMS 94a (Hesbert, p 112sq: R B C K S)
j Exaudiuit: Ps 17,7
k de ... suo: Ps 17,7
l diligam te domine: AMS 94a (Hesbert, p 112sq: R B C K S)
m confitemini ... pluit: Iac 5,16-18
n manus ... abreuiata: Is 59,1
o confi temini: AMS 94a (Hesbert, p 112sq: R B C K S: ' Alleluya Confitemini ')
p sicut ... corporis: cf supra III,78,3
q amice ... eum: Luc 11,5-6
r Si ... ei: Luc 11,8
s tres panes: Luc 11,6
t tres ... caritatem: cf Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis II,8 (CCCM 7, p 40,347)
u uenit de uia: Luc 11,6
v Et non ... eum: Luc 11,6
w numquid ... panem: Luc 11,11
x lapidem ... ei: Luc 11,11
y Similiter ...piscem: Luc 11,11
z numquid ... serpentem: Luc 11,11
aa aut ... ouum: Luc 11,12
ab numquid ... scorpionem: Luc 11,12
ac numquid ... scorpio: cf Hrabanus Maurus, Expositio in Matthaeum II (CCCM 174, p 208,87-98)

Rezeption
A Tribus ... letania: Durandus, Rationale VI,cii,1,3sq (CCCM 140A, p 499)
B Maior ... inguinariam: Durandus, Rationale VI,cii,2,12-14 (CCCM 140A, p 499)
C inuenta est ... luporum: cf Durandus, Rationale VI,cii,4,52-61 (CCCM 140A, p 500)
D Minor ... a maiore: cf Durandus, Rationale VI,cii,4,62-65 (CCCM 140A, p 500)
E christo ... ecclesia: Durandus, Rationale VI,cii,5,88sq (CCCM 140A, p 501)
F ecclesia ieiunat ... uolare: redigit Durandus, Rationale VI,cii,5,89-96 (CCCM 140A, p 501)
G Quare ... structio: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 66, 38-41 (ed Maggioni I,475)
H In principio ... domine: redigit Durandus, Rationale VI,cii,6,97sq (CCCM 140A, p 501)
I precedente ... expellantur: redigit Durandus, Rationale VI,cii,7,125-127 (CCCM 140A, p 502)
J Per campos ... expellantur: Durandus, Rationale VI,cii,9,144sq (CCCM 140A, p 502)
K cantatur ... abire: Durandus, Rationale VI,cii,12-14,184-237 (CCCM 140A, p 504sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 84, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c84

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 57v, 58r, 58v
Br 289r, 289v
C 87r, 87v
D 56v, 57r, 57v
G 135v, 136r
M 47v, 48r
O 146r
P1 65v, 66r
P2 118r, 118v
S 81r, 81v
T 211v, 212r
Tr 98r, 98v