Tract. III, Cap. 96

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,96. De festo trinitatis 1

1. Postquam celebrata est festiuitas patris in natiuitate, que dicitur festiuitas patris, quia in hoc apparuit caritas dei, quod dedit nobis filium suum, sicut dicit 2 beatus iohannes a , et festum filii in 3 pascha et spiritus sancti 4 in missione ipsius 5 , in octabis pentecostes fit festum eorum simul 6 , festum scilicet 7 trinitatis, ut ostendatur, quod tres persone sunt unus deus.

2. Secunda causa est, quia ad inuocationem 8 trinitatis datur spiritus sancti 9 gratia 10 in baptismo, de quo prius habebatur 11   .

3. Tercia causa est, ut ostendat filiis suis ecclesia illum 12 , a quo habet omnia bona, cuius habet ymaginem et cuius debet habere similitudinem, deum scilicet trinitatem, quam semper debemus laudare A .

4. Vnde incipit introitus: "benedicta sit sancta trinitas b   B ".

5. Et quia tota intentio est laudare ipsam, ideo in laudibus singulis 13 antiphonis preponuntur 14 uersiculi ad ostendendum, quod toto labore, toto nisu c debemus nos uertere ad laudandum deum trinitatem C .

6. Similiter in laudibus de beata maria uirgine, quia totam 15 se uertit ad laudandum deum 16 . Vnde: "maria 17 autem conseruabat omnia uerba hec conferens in corde suo d ".

7. Eodem modo in antiphonis de beato laurentio et de beato paulo D . Sed in hoc est differencia, quod 18 in nocturnalibus tantum 19 de beato laurentio dicitur 20 , quia passio sua de nocte consummata est. Vnde dixit: "mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt 21   e ". Et iterum: "non est inuenta in me iniquitas f ". Et ita apparet, quod totus fuit sacrificium laudis. Vnde semper dicebat: "gratias tibi ago g ". Mane uero facto corpus eius conditum fuit. Et ideo tantum in nocturnalibus dicuntur ante antiphonas uersiculi E , quia passio sua de nocte consummata est.

8. Beatus uero paulus dicit: "nocte et die in profundum maris fui. Plus aliis laboraui h   F ". Et ideo in nocturnalibus et in 22 matutinis laudibus antiphonis uersiculi preponuntur 23 .

9. Et in quibusdam ecclesiis antiphonis 24 de martirio beati petri preponuntur uersiculi 25 , quia petiit, ut caput suum ad terram 26 uerteretur i   G .

10. Postmodum sequitur epistola 27 de apocalipsi: "uidi hostium apertum in celo et in circuitu 28 sedis j ", id est ecclesie, que est sedes dei, "mare uitreum k ", id est baptismus, in quo submerguntur omnes egiptii, id est 29 omnia | peccata. "Vitreum l " propter corporis fragilitatem et perspicacitatem, quam recipit in baptismo. Et est "in circuitu m ", quia ad ecclesiam uenire non possumus nisi per baptismum 30 . Sequitur: "simile cristallo n ", quia 31 , qui 32 prius erant quasi 33 aque per gratiam in baptismo acceptam, firmi fiunt 34 , ut 35 cristallus fit ex aqua congelata o .

11. Et hec 36 est una causa, quare hoc die legitur ista 37 epistola, quia ibi 38 habetur de baptismo, in quo per inuocationem trinitatis dantur septem dona spiritus sancti.

12. Secunda ratio est, quia ita 39 inuitamur ad laudem trinitatis, cum sequitur: "animalia plena oculis ante et retro 40   p ", id est prelati, "et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti super tronum q ". Sedens autem super tronum est deus trinitas. "Et procidebant uiginti quatuor seniores in facies suas mittentes coronas 41 ante eum r ". Hoc significat, quod omnia bona nostra debemus ei atribuere, etiam 42 omne illud, ex quo meremur coronam. "Et non habebant requiem dicentia: sanctus, sanctus, sanctus s ". Et ideo tociens dicitur 43 "benedicta sit 44 ", in introitu: "benedicta sit t   H ", responsorio 45 : "benedictus es, domine 46   u ", et in alleluia: "benedictus 47 , domine, deus 48 patrum nostrorum v " et cetera 49 , et in 50 offertorio: "benedictus es 51   w ", et in communione: "benedicimus x   52 ".

13. Euangelium uero est de nicodemo, in quo habetur de baptismo y .

14. In eccesia uero parisiensi legitur beati pauli apostoli 53 epistola: "gratia domini nostri ihesu 54 christi et caritas dei et communicatio sancti spiritus sit 55   z " et cetera 56   I , et euangelium: "in principio erat uerbum aa ", quia ibi fit mentio de duabus personis.

Lesarten
1 De festo trinitatis: om P2 ; de*** add man rec in margine T
2 dicit: om P2
3 in: om P2
4 spiritus sancti: sancti spiritus T
5 ipsius: P2, T, Dur ; om P1
6 simul: in simul P2, T
7 scilicet: P2, T, Dur ; autem P1
8 inuocationem: P2, T, Dur ; uocationem P1
9 sancti: sanctus P2, T, Dur
10 gratia: om P2, T, Dur
11 habebatur: agebatur P2, T
12 ecclesia illum: illum ecclesia T
13 singulis: sigulis P1
14 preponuntur: T ; prepreonuntur P1, P2 ; proponuntur P2
15 totam: tota P2, T
16 ad laudandum deum: in laudem dei P2, T
17 maria: ante matteus P1
18 quod: quia P2
19 tantum: P2, T, Dur ; om P1
20 dicitur: om P2, T
21 sed ... clarescunt: om P2, T
22 in: om P2
23 preponuntur: ante quia passio sua de no cancelauit P1
24 antiphonis: antiphone Dur
25 uersiculi: P2, T ; om P1 ; uersiculis Dur
26 terram: celum P2
27 epistola: in margine T
28 circuitu: cantu P2
29 id est: om P2
30 Et ... baptismum: P2, T, Dur ; om P1
31 quia: ss T
32 qui: P2, T, Dur ; om P1
33 quasi: om P2, T
34 firmi fiunt: fiunt firmi P2, T
35 ut: sicut P2, T
36 hec: P2, T, Dur ; hoc P1
37 hoc ... ista: P2, T ; legitur die ista P1
38 ibi: om T
39 ita: in ea P2, T, Dur
40 retro: retre P1
41 coronas: e cororonas corr T
42 etiam: om P2, T
43 dicitur: P2, T ; dicit P1
44 benedicta sit: P2, T ; om P1
45 responsorio: et ante add P2, T
46 domine: qui intueris abysos add P2, T
47 benedictus: es add P2, T
48 deus: ss T
49 et cetera: om P2, T
50 in: P2, T ; om P1
51 es: est P2, T
52 benedicimus: et cetera add P2, T
53 apostoli: om P2
54 ihesu: corr T
55 sit: semper cum omnibus nobis amen add P2, T
56 et cetera: om P2, T

Quellen
a apparuit ... iohannes: 1 Ioh 4,9
b benedicta ... trinitas: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
c toto ... nisu: cf Cassiodorus, Institutiones I 28,5 (ed Mynors, p. 71)
d maria ... suo: Luc 2,51
e mea ... clarescunt: CAO 1641 (Hesbert 3, p 78)
f non ... iniquitas: CAO 3167 (Hesbert 3, p 265)
g gratias tibi ago: CAO 3381 (Hesbert 3, p 290)
h nocte ... laboraui: cf CAO 3889; 2 Cor 11,25; 1 Cor 15,10
i martirio ... uerteretur: cf Hieronymus, De uiris illustribus I
j uidi ... sedis: Apoc 4,1-6
k mare uitreum: Apoc 4,6
l Vitreum: Apoc 4,6
m in ... circuitu: Apoc 4,6
n simile cristallo: Apoc 4,6
o Vitreum ... congelata: cf Rupertus Tuitiensis, Commentarium in Apocalypsim Iohannis apostoli III,4 (PL 169,910sq)
p animalia ... retro: Apoc 4,6
q et dabant ... tronum: Apoc 4,9
r Et ... eum: Apoc 4,10
s Et ... sanctus sanctus sanctus: Apoc 4,8
t benedicta sit: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
u benedictus es domine: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S); Dan 3,55
v benedictus ... nostrorum: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
w benedictus es: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S)
x benedicimus: AMS 172bis (Hesbert, p 173: S); Tob 12,6
y de nicodemo ... baptismo: cf Ioh 3,1
z gratia ... sit: 2 Cor 13,13
aa in ... uerbum: Ioh 1,1

Rezeption
A Postquam ... laudare: Durandus, Rationale VI,cxiv,1,4-15 (CCCM 140A, p 537)
B Vnde ... trinitas: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,4,54sq (CCCM 140A, p 539)
C Et ... trinitatem: Durandus, Rationale VI,cxiv,1,16-20 (CCCM 140A, p 538)
D Similiter ... paulo: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,1,21-29 (CCCM 140A, p 538)
E Sed in ... uersiculi: Durandus, Rationale VI,cxiv,1,34-41 (CCCM 140A, p 538)
F Beatus ... laboraui: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,1,33 (CCCM 140A, p 538)
G Et ... uerteretur: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,2,47-51 (CCCM 140A, p 538)
H sequitur ... sit: Durandus, Rationale VI,cxiv,4sq,57-79 (CCCM 140A, p 539)
I responsorio ... cetera: redigit Durandus, Rationale VI,cxiv,5,80-90 (CCCM 140A, p 539sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 96, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c96

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 62v, 63r, 63v
Br 290v, 291r
C 88v, 89r
D 60v, 61r
G 138r, 138v
M 51r, 51v
O 147r
P1 67v, 68r
P2 120v, 121r
S 84r, 84v
T 214r, 214v
Tr 100v, 101r