Tract. IV, Cap. 12

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus IV, Caput 12

 

 

 

De festis apostolorum

 

 

Sequitur de apostolis, qui fundauerunt ecclesiam, quorum unum est officium, quia eorum una electio exceptis paucis priuilegatis, sicut beato petro et paulo et iohanne euangelista, et habent de iure uigilias, id est ieiunia ante festum. Solebant enim in primitiua ecclesia homines uigilare in festis sanctorum. Sed quia multa mala fiebant ibi, commutauit ecclesia uigilias illas in ieiunia, unde adhuc retinet nomen antiquum.

 

 

Ieiunamus autem, quia, Si compatimur, et conregnabimus, ad romanos uiii circa medium. Habent ergo de iure omnes uigilias preter quosdam, qui excepti sunt quibusdam causis spiritualibus, et habent octauas, quia proprie octaue sunt apostolorum et martyrum, qui contempnendo uitam corporalem testimonium prohibent de uiiia resurrectionis.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va