III,63. De sabbato 1
1. Sequitur sabbatum, quod dicitur 2 sabbatum uacans. Illo enim sabbato intentus est dominus papa pauperibus 4 christi. Dat enim elemosinam, quia tunc 5 , sicut dicit iohannes: "ante sex dies 6 a " et 7 cetera, factum est ei conuiuium in domo | marie et marthe 8 . Et fuit 9 ibi lazarus, quem ipse suscitauerat, per quod significatur, quod cum dominus suscitat 10 aliquem de peccato, cenat cum eo 11 in corde.
2. Et tunc unxit ei maria pedes unguento nardo pistico A , id est fideli. Nardus herba humilis boni odoris et significat fidem 12 b , in qua unguntur allegorice pedes ihesu 13 , id est humanitas christi, et caput, id est diuinitas, sicut habetur 14 in marcho c et in 15 matheo d . Ante enim in domo symonis leprosi non unxit nisi pedes. Hoc habitum est quinta feria precedenti, matheo uidelicet 16 .
3. Christi pedes sunt pauperes, quos ungere debemus consolando 17 per munera et tergere capillis, id est superfluis. Tenemur enim dare superflua. Et ideo dominus papa in illa die dat elemosinas pauperibus, et ideo uacat illud sabbatum a proprio officio et mutuat a feria antecedenti uel in quibusdam ecclesiis a sabbato antecedenti: "sitientes uenite ad aquas f ".
4. Et melius tunc 18 legitur epistola de ysaya, in qua sunt male cogitationes, que precesserunt 19 passionem: "uenite, cogitemus contra iustum cogitationes 20 g ". Et postea: "percutiamus 21 eum 22 lingua 23 h ". Tales non 24 habent 25 sabbatum, quia "non est pax inpiis, dicit dominus i ".
5. In euangelio 26 rogat pro se et pro discipulis et pro omnibus fidelibus, ut habeant sabbatum. Hoc autem fit 27 per unitatem, et 28 hoc per caritatem 29 . In futuro uero erit hoc 30 , quando erimus unum 31 , sicut filius et pater 32 unum sunt 33 , unum 34 35 in maiori aproximatione, que possit esse illi unitati, qua pater et filius unum sunt B .