Tract. III, Cap. 111

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 111

 

 

 

De xua dominica post pentecosten

 

 

In xua clamat ecclesia in introitu: Inclina domine et cetera, psalmus lxxxu.

 

 

Epistola de continentia: Si spiritu uiuimus et cetera, de uo ad galatas in fine et ui in principio.

 

 

Euangelium de eodem: Nemo potest duobus dominis seruire et cetera, de uio mathei circa medium.

 

Questio

Sed queritur, quare alio ordine legat ecclesia libros theologie, quam sunt ordinati in bibblia.

 

Solutio

Et solutio est, quia per exempla et doctrinam peruenitur ad consummatam patientiam, propter hoc ecclesia post exempla regum et doctrinam salomonis librum iob et postea librum thobie legit, in quo uidetur magis exemplum pacientie, quia amisit oculos de proprio corpore. Iob autem non amisit nisi exteriora. Postea iudith et hester, quia mirabilius est uictoriam dari in manu femine quam in manu uiri. Post liber | machabeorum, quia summa perfectio est mori pro fide.

 

 

 

 

 

 

fol. 150va

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va