Tract. I, Cap. 9

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

I,9. De completorio 1

1. Sequitur completorium. In memoriam eterni gaudii celebratur 2 hec hora A et in 3 signum humilitatis. Incipit: "conuerte nos" et cetera, quia quilibet quamuis perfectus estimare se debet imperfectum siue insipientem 4   B .

2. Quare dicuntur quatuor psalmi 5 . Dicimus autem quatuor psalmos, ut obtineamus remissionem peccatorum, que facimus 6 , dum sumus in corpore composito ex quatuor elementis uel quatuor humoribus uel complexionibus, uel quia munitur 7 corpus contra fantasias 8 noctis C . A uoce perfectionis incipit dicens: "cum inuocarem, exaudiuit 9 " et cetera, "in tribulatione dilatasti michi a ". Hoc perfectorum 10 est. Sed quia imperfectos se debent reputare omnes 11 perfecti, sequitur "miserere mei, domine, et exaudi orationem meam b   12 ", quod dicere est inperfectorum 13 .

3. Postea aliis omnibus 14 amonitis ad bonum facit 15 mentionem de pace eterna ibi: "in pace in | id ipsum c ", quam semper debemus habere in memoria 16 . Et maxime cum corpus debet quiescere in lecto 17 , mens debet quiescere in deo. Debet etiam quiescere in spe, unde 18 secundus psalmus est 19 : "in te, domine, speraui d ".

4. Sed quia spes non est sine timore, aliter enim presumptio esset, sequitur ideo psalmus de temptatione: "qui habitat e " et cetera, in quo promittit deus liberare ecclesiam. Diabolus enim est quasi latro, qui de nocte incedit. Et ideo iminente nocte dicit psalmum contra temptationes nocturnas D . Vnde 20 in ultimo psalmo benedicit ecclesia deum pro liberatione temptationum 21 . Vnde dicit: "ecce, nunc benedicite dominum f   22   E ".

5. Sequitur antiphona et hymnus et postea capitulum, licet 23 in aliis horis capitulum precedat hymnum. Hoc autem fit ad notandum, quod perfecti, qui significantur in completorio, preueniunt hortationem 24   F . Hoc tamen non faciunt quedam 25 ecclesie.

6. Sequitur uersiculus et "nunc dimittis g ", qui est psalmus de utroque aduentu, ut promissionibus alliciamur et in illis 26 quiescamus.

7. Quare dicitur simbolum in completorio 27 . Sequntur preces contra fantasmata noctis, quia tunc maxime incumbunt, ut dictum est, unde etiam sequitur simbolum, et alia de causa etiam, ut si homo moriatur, in confessione fidei moriatur. Vnde et 28 hac hora fit confessio generalis, ut in prima G , nec mutatur antiphona, ut dictum est , nisi in festis domini.

Lesarten
1 De completorio: om P2 ; de hora completoria man rec T
2 gaudii celebratur: celebratur gaudii (ante /// add man rec in margine) T
3 in: etiam T
4 insipientem: incipientem P2 ; e incipiecundum entem corr T
5 Quare ... psalmi: om P2, T
6 facimus: fecimus P2, T
7 munitur: muniunt T
8 fantasias: fantassias P2 ; e phantansias corr T
9 exaudiuit: om P2, T
10 perfectorum: perfectorium P2
11 omnes: etiam P2, T
12 meam: et cetera add T
13 inperfectorum: P2, T ; perfectorum P1
14 omnibus: hominibus P2, T
15 ad bonum facit: facit ad bonum (corr in margine man rec) T
16 memoria: memoriam P1
17 lecto: T
18 unde: sequitur add P2, T
19 est: om P2, T
20 Vnde: om P2, T
21 temptationum: teptationum P1
22 dominum: et cetera add T
23 licet: sed P2, T
24 hortationem: P2, T ; temptationi P1
25 quedam: e quidam corr P2
26 illis: aliis P2, T
27 Quare ... completorio: om P2, T
28 et: in add P2, T

Quellen
a cum ... michi: Ps 4,2
b miserere ... meam: Ps 4,2
c in ... ipsum: Ps 4,9
d in te ... speraui: Ps 30
e qui habitat: Ps 90
f ecce ... dominum: Ps 133
g nunc dimittis: recte Luc 2,29-32

Rezeption
A In ... hora: Durandus, Rationale V,x,1,6sq (CCCM 140A, p 111)
B humilitatis ... insipientem: Durandus, Rationale V,x,2,18-20 (CCCM 140A, p 112)
C Dici ... noctis: Durandus, Rationale V,x,3,35-39 (CCCM 140A, p 112)
D A ... nocturnas: Durandus, Rationale V,x,3-4,41-58 (CCCM 140A, p 112sq)
E in ultimo ... dominum: Durandus, Rationale V,x,4,64sq (CCCM 140A, p 113)
F hymnus ... hortationem: Durandus, Rationale V,x,6,86-89 (CCCM 140A, p 114)
G Sequntur ... prima: Durandus, Rationale V,x,9,154-160 (CCCM 140A, p 116)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. I, cap. 9, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t1c9

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 7r, 7v
Br 272r
C 68r
D 6r, 6v
G 109v
M 8v, 9r
P1 43r
P2 86r, 86v
S 40r, 40v
T 181r, 181v
Tr 66v, 67r
U 94r