Tract. III, Cap. 89

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 89

 

 

 

De festo pentecostes

 

 

In crastino celebratur festum de aduentu spiritus sancti in apostolos. Vnde introitus de sapientie i ante medium: Spiritus domini repleuit orbem terrarum, id est ecclesiam que dicitur orbis terrarum, quia extra eam nichil uiuit spiritualiter. Epistola de actibus ii in principio: Dum complerentur dies pentecostes et cetera. Celebrat autem ecclesia pentecostem lmo die a pascha propter hoc, quia, sicut in ueteri lege lmo die a pascha data fuit lex, leuiticus xxiii ante medium, numeri xxuiii circa finem: Dies etiam primitiatum et cetera, exodus xix circa finem, ita lma die a pasca nostro celebramus festum spiritus sancti, per quem scribitur lex noua in uisceribus nostris. Item propter hoc, quia in lege lmus annus erat iubileus, ut leuiticus xxu circa principium. lmus autem numerus surgit ex septenario in se ducto addita unitate, quia per unitatem, que est deus, dantur nobis uii dona spiritus sanctus, et sic fit remissio peccatorum, unde lmo die fit festum pentecostes et xlmo die festum ascensionis, quia per penitantiam appropinquamus regno | celorum et sic ascendimus.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 149ra

Questio

Sed obicitur: In ueteri testamento lma die ab immolatione agni data fuit lex. Ergo lma ab immolatione ueri agni debemus celebrare pentecosten. Ergo in uta feria, non in die dominica.

 

Solutio

Et solutio est ad hoc, quod non est computandum ab immolatione agni sed ab altero die sabbati, ut habetur in xxiiio leuitici ante medium, Numeri xxuiii circa finem, et sic lmus dies est dies dominica, unde in die dominica semper facimus pentecosten; similiter et iudei.

 

Questio

Sed iterum queritur, cum pentecostes in lege non esset festum ebdomadale, quare est apud nos ebdomadale.

 

Solutio

Et solutio est ad hoc, quod propter uii dona spiritus sancti septem officia facimus a sabbato in sabbatum. Vnde una dies caret proprio officio. Datus est autem spiritus sanctus in igne, actus ii circa principium, quia inflammat nos ad amorem dei, datus in linguis, quia ipse dat genera linguarum et ipse est lingua, quare locutus est uerbum dei in utero beate uirginis et loquitur ipsum inuisibiliter in cordibus nostris.

 

 

Post epistolam sequitur duplex alleluia, quia per spiritum datur duplex stola. Euangelium est de promissione spiritus sancti: Si quis diligit me et cetera, iohannes xiiii circa medium.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va