Tract. III, Cap. 63

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 63

 

 

 

De sabbato

 

 

Sequitur sabbatum, quod dicitur sabbatum uacans, quia dominus papa elemosinam dat, quia ea die, uidelicet ante ramos palmarum, ut dicitur iohannis xii circa principium, uenit iesus bethaniam et fecerunt ei cenam, et martha ministrabat et lazarus unus erat ex discumbentibus, et maria accepit libram unguenti nardi pistici preciosi et unxit pedes iesu et extersit capillis suis. In memoriam huius facti dominus papa ea die lauat pedes pauperum, et uacat elemosinis largiendis.

 

 

Vnde istud sabbatum non habet proprium officium, sed mutuatur a sexta feria precedenti in quibusdam ecclesiis, in aliis a sabbato precedenti: Omnes sitientes uenite ad aquas et cetera, ysaias lu circa princium. Epistola tamen habet de xuiii Ieremie post medium: Venite cogitemus contra iustum cogitationes et cetera. Et satis bene. Est de enim de mala uoluntate iudeorum, ex qua pro|cessit passio christi, de qua habetur in sequenti dominica. Euangelium est de xuiio iohannis, scilicet de oratione domini in articulo passionis, qua orauit pro se et pro presentibus discipulis et pro omnibus illis, qui credituri erant, iohannis xii circa finem.

 

 

 

 

 

 

fol. 145vb

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va