III,116. Vicesima dominica 1
1. Vicesima dominica incipit ecclesia legere 2 ezechielem et danielem et duodecim prophetas 3 et cantat de ysaia et 4 ieremia et daniele. Non legitur 5 de ysaia et ieremia, quia in aliis temporibus plenius leguntur. De ysaia enim legitur in aduentu, de ieremia in passione domini 6 A . Incipit ergo ecclesia legere 7 de ezechiele 8 in principio nouembris B .
2. Quia uero ezechiel uidit templum celeste, in quo fient nuptie eterne a , habetur in euangelio de illis nuptiis: "simile est regnum celorum 9 homini regi, qui fecit nuptias 10 . Et misit hora cene seruos suos 11 dicere inuitatis dicens 12 : tauri mei occisi sunt et altilia, et omnia parata sunt. Venite ad nuptias. Illi uero contempserunt uenire b ", iudei contempserunt. " Quosdam 13 de seruis contumeliis 14 affectis 15 occiderunt 16 c ". "Et misit tunc seruos dicens: ite 17 ad exitus uiarum et uocate 18 omnes. Et implete sunt nuptie discumbentium. Et inuenit rex quendam non habentem uestem nuptialem et dixit ei: amice, quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem 19 ? Et tradidit eum ministris suis, ut prohicerent eum 20 in 21 tenebras exteriores d 22 ". Ad ultimum dicitur: "multi 23 sunt uocati, pauci uero electi e ".
3. Hoc autem in 24 iudicio, quo dominus eos 25 , qui contempserunt uenire 26 ad nuptias, amouit 27 a nuptiis et omnes uocauit, et gaudet 28 ecclesia in introitu: "omnia, que 29 fecisti, domine, in uero iudicio fecisti f ".
4. In epistola monet nos apostolus, ut 30 caute ambulemus ad nupcias 31 , quia si sine ueste nuptiali proiciemur in tenebras exteriores: "uidete, ut caute ambuletis g ", et dissuadet a contrario: "et nolite inebriari 32 uino, in quo est luxuria h ", non sitis in nuptiis diaboli, "sed impleamini spiritu sancto i ".
5. Sed quia cibum 33 illarum nuptiarum non potest dare nisi solus deus, sequitur resposorium: "oculi omnium in te sperant, domine, et tu das escam 34 j ", id est 35 cibum eternarum nuptiarum 36 , "in tempore oportuno k ".
6. Et quia de nuptiis illis non potest comedere, qui est in peccato mortali, sequitur 37 alleluia: "de profundis l ", de peccato, "clamaui ad te 38 , domine m ", ut me eruas a peccato. Et ita potero 39 interesse nuptiis 40 .
7. In offertorio ostenditur, quid sit interesse 41 nuptiis illis 42 43 , scilicet habere memoriam de eternis: "super flumina babilonis n ", id est super delicias mundi, "illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur tui 44 , syon 45 o ", id est: tui, o 46 ecclesia triumphans.
8. In communione petit, ut detur ei interesse illis nuptiis: "memor esto uerbi tui p 47 ", quasi dicat 48 49 : quia promisisti. Qui enim promittit 50 et non dat, uidetur oblitus esse C .
9. In matutino 51 officio | primum responsorium est de ysaia: "uidi dominum sedentem super solium excelsum q ". Vidit enim ysaias, quomodo tronus 52 dei 53 sunt angeli et sancti in ecclesia triumphante et in militante 54 55 . De 56 primo tono est 57 , quia uidit illum, qui est "primus et nouissimus r D ".
10. Questio 58 . Queritur autem, quare legit ecclesia 59 prophetas post librum machabeorum, cum preponantur in biblia.
11. Solutio 60 . Ad quod dicimus, quod biblia preponit 61 omnes libros exemplares eo, quod magis 62 monent 63 exempla 64 quam doctrina, preter librum machabeorum, quem ultimo ponit 65 propter perfectam iusticiam et propter tempus, quia ultimo tempore fuerunt. Ecclesia uero legit ultimo librum ezechielis, quia in eo agitur de templo celesti s , in quo est consummatio et finis omnium. Duodecim uero prophetas legit propter fundamentum fidei, quod semper necessarium est, quantumcumque sit perfectus homo 66 E .