III,28. De sabbato 1 quadragesime 2
1. In tercio 3 autem die 4 , scilicet in sabbato, agit ecclesia de elemosina et de sabbato, quia per 5 illa tria, scilicet orationem, ieiunium, elemosinam, uenitur ad sabbatum 6 mentis, ubi iam facta penitencia 7 iusticia, que spectat ad penitenciam, et pax, que est quies et sabbatismus 8 mentis, se osculantur, id est conueniunt.
2. Et propter hoc apte 9 sequitur epistola: "si abstuleris de medio tui cathenam a ", peccatorum scilicet 10 , que ibi 11 sequntur 12 : "uocaberis sabbatum delicatum b " et cetera.
3. Hoc idem dicitur 13 in euangelio, ubi legitur, quod discipulis laborantibus in mari, per quos penitentes designantur, dominus 14 ascendit nauiculam cum eis, et statim facta est tranquillitas, quia deo presente in corde hominis pacificantur omnia et tranquillantur ibi A . |