II,12. 〈De fractione hostie〉
1. Postea finita oratione dicit sacerdos: "per eundem dominum nostrum 1 " et cetera, et facit tres partes hostie. Sed nota, quod una intingitur in sanguine, duas comedit; uel secundum quasdam ecclesias unam dat diacono, reliquam subdiacono.
2. Facit autem tres cruces cum illa parte, que intingitur in sanguine. Et per hoc notatur, quod uirtute trinitatis caro christi rediit ad animam. Secundum enim philosophos in sanguine est sedes anime a .
3. In fractione etiam, quam facit 2 sacerdos, notatur quod, sicut discipuli cognouerunt dominum in fractione panis, ita et nos in hac fractione deum cognoscamus 3 . Vel tres cruces facit ad significandum, quod tres mulieres apparuerunt ad hostium monumenti, unde et 4 ille tres cruces fiunt in superficie calicis. Tunc etiam corporale remouet diaconus, ut notetur, quod angelus reuoluit 5 lapidem ab hostio monumenti b .
4. Item pars, que in sanguine intingitur 6 , significat uiuos, una aliarum eos, qui sunt in purgatorio, alia eos, qui sunt in paradiso. Orat ergo pro uiuis, ut in bono conseruentur, pro eis qui 7 sunt in purgatorio, ut purgentur 8 , pro eis 9 , qui sunt in celo, ut orent pro nobis c .
5. Postea sacerdos procedens in 10 leticiam habitam de resurrectione 11 prorumpit in uocem illam, quam dixit dominus post resurrectionem discipulis suis, scilicet 12 : "pax domini sit semper uobiscum d ". Chorus uero 13 respondet: "et cum spiritu tuo", optans ipsi sacerdoti pacem et petit etiam pacem sibi.