III,82. Quarta dominica post pascha 1
1. Eodem modo quarta dominica inuitamur ad iubilum, sed specialiter 2 gentes, unde introitus est: "cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit dominus 3 a ".
2. Bernadus 4 : "tria fecit 5 mirabilia in incarnatione sua: quod mater esset uirgo 6 , quod deus homo, quod anima fidelis 7 b ". "In conspectu gentium reuelauit iusticiam suam c ", id est filium suum.
3. Versus: "saluauit sibi dextera 8 eius et brachium sanctum eius d ".
4. Et quia per fidem uniti sunt duo populi, scilicet gentilis et iudaicus, ideo in oratione habetur: "deus, qui fidelium mentes unius efficis uoluntatis e " et cetera 9 .
5. Et, quia ista dominica quarta apropinquat ascensioni, ideo ostenditur causa iubili, scilicet 10 ascensio, in euangelio: "uado ad eum, qui misit me 11 f " et cetera, et: "expedit uobis, ut ego uadam. Si enim non abiero g " et cetera. "Cum autem 12 abiero, mittam h " et cetera. Et docebit nos omnem ueritatem. Et huic consonat principium epistole beati iacobi 13 apostoli 14 : "omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est i 15 ".
6. Sequitur in euangelio: "cum uenerit paraclitus j arguet mundus de peccato 16 ". Fides enim omne peccatum excludit. Vnde arguere de hoc 17 peccato 18 est arguere de omni peccato: "de 19 peccato et de iusticia et de iudicio k ". De peccato, quod habent, de iusticia, quam non habent, scilicet sanctorum, "quia uado ad patrem 20 l " in cordibus omnium 21 sanctorum per cognitionem 22 dei et bonam 23 uitam, "ad patrem m ", id est ad patris conformitatem extollendo 24 eos. Et tamen nolunt homines assimilari sanctis 25 . De iudicio, quod non timent n , "quia princeps huius mundi 26 iam iudicatus est o ", et adhuc secuntur 27 dampnatum. Et de duobus sufficit 28 arguere, scilicet de fide, quam non habent et haberent, si uellent. "Prope enim est uerbum in ore tuo, prope est uerbum in corde tuo p ". Et de iusticia siue de bona uita, in qua non imitantur sanctos. Ideo adiecit de timore in eis: "et quecumque audierit, loquetur q ". Huic concordat finis epistole: "in mansuetudine suscipite 29 insitum uerbum 30 r " et cetera. Si enim spiritus sanctus audit, que loquitur, multo fortius homo debet audire et expectare, donec deus in ipso loquatur, quia qui de se loquitur, mendacium loquitur s A .