VI,10. De lamina aurea 1
1. Sequitur de lamina aurea, in qua scriptum erat nomen domini tetragrammaton 2 , quod idem est, quod hoc: principium uite passionis iste 3 , id est per passionem a .
2. Huic successit crux christi A . Per laminam enim auream maiestas dei 4 intelligitur b , ad quam omnia bona opera referri debent. Et similiter omnia opera uirtutum atribuenda sunt maiestati christi crucifixi, quod significatur in eleuatione calicis 5 et patene 6 , per quam gloria eterna 7 , ad quam debemus omnes orationes nostras referre.
3. Et ideo subdiaconus, cum tenet patenam, a posteriori parte detectus est et habet totam uestem suam ab anteriori parte, quasi dicat: "imitamini me, quia posteriorum oblitus ad anteriora me extendo c ", quasi: "referte omnia opera uestra ad christum et ad coronam eternam".