Tract. III, Cap. 81

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 81

 

 

 

De tercia dominica post octauas pasche

 

 

Tercia dominica monentur fideles ad cantandum et iubilandum de eis, que facta sunt in resurrectione, unde introitus: Iubilate deo omnis terra, psalmus lxu. Et quia soli deo iubilandum est, cantatur unum alleluia. Sequitur psalmum: Dicite nomini eius. Et quia operatio ex una radice est, scilicet caritate, propter hoc sequitur unum alleluia. Sequitur: Date gloriam laudi eius. Et quia potenter et sapienter operatus est dominus in resurrectione, ideo sequitur triplex alleuia. Sed quia iubilus luxuriat in presumptione, nisi reprimatur per timorem, ideo sequitur uersus: Dicite deo quantum terribilia sunt opera. Et quia gustato spiritu desipere debet omnis caro, propter hoc post iubilum monet beatus pe|trus in epistola ia petri ii ante medium: Abstinere a carnalibus desideriis et cetera. In euangelio habetur de causa iubili, scilicet de resurrectione: Modicus etiam non uidetis me, et iterum modicum, et uidebitis me, iohannes xui circa medium.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 148rb

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va