II,8. 〈Missa〉
1. Sequitur missa, que sic dicitur, quia tunc diaconus mittebat foras cathecuminos, quia non sunt de corpore ecclesie. Thesauri autem non sunt ostendendi extraneis 1 . Vel dicitur missa, quia a deo mittitur hostia 2 . Non enim habet, quod offerat, nisi deus ei mittat.
2. Item postea orat sacerdos capite inclinato dicens: "in spiritu humilitatis", ut uidelicet hostiam offerat ex pinguedine caritatis.
3. Postea altare deosculatur 3 , ut notetur, quod per passionem domini populus 4 liberatur.
4. Postea conuertit se ad populum dicens: "orate pro me fratres a ". Et dicit populus: "memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat B ".
5. Postea instat orationibus, ne indignus inueniatur ut oza, qui tetigit archam domini temere 5 6 et percussus est a domino, nec legitur aliud fecisse nisi propriam uxorem cognouisse tunc in nocte precedente. Preciosa 7 archa est 8 calix domini. Vnde multum cauendum est sacerdotibus.
6. Orat autem uoce demissa, ne uilescat officium 9 misse, uel ut deuocius oret, uel quia deus elongatus est a discipulis, quantus est iactus lapidis, ut secretius 10 oraret b . Vel quia representat 11 silentium 12 , quod deus habuit in passione, quia tamquam ouis ad occisionem ductus est c , quod etiam imitantur martires, ut 13 "non murmur resonet 14 nec 15 querimo|nia d C ". Et tunc factum est silentium in celo, dum committeret bellum 16 draco.
7. Item licet sacerdos oret uoce demissa, nichilominus 17 tamen in fine alte dicit: "per omnia secula 18 seculorum 19 e ". Querit enim assensum populi et confirmationem. Ipse enim quasi legatus est populi f .
8. Postea salutat populum et ipsi eum 20 inuicem orantes pro se. Quo facto eos incitat dicens: "sursum corda", quia qui in terrenis sunt 21 nichil possunt deo offerre dignum. Dicit: "gratias agamus domino 22 deo" et cetera, et ipsi dicunt 23 : "dignum est" et cetera.
9. 〈Prefatio〉. Sequitur prefacio uel 24 prologus 25 , in qua captat beneuolenciam dei 26 dicens: "uere dignum est", quia bonus, "iustum", quia beneficus, "equum", quia misericors, et 27 "salutare", quia salus E .
10. 〈Sanctus〉. Post associat 28 se angelico cantui, et populus similiter dicentes: "sanctus, sanctus, sanctus", ut notetur trinitas, "dominus", ut notetur unitas. Hoc 29 autem canticum 30 instituit sixtus 31 papa, qui fuit septimus a beato 32 petro g : "pleni sunt 33 " et cetera. Gratias agit ecclesia 34 de omnibus beneficiis F et maxime de beneficio incarnationis. Vnde dicit: "benedictus, qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis", id est salua obsecro. Bis dicit, quia duplicem salutem 35 querit, scilicet corporis et anime, sed hoc 36 in excelsis, id est in patria 37 h .
11. 〈De silentio〉. Item dici potest, quod primum silentium, quod 38 facit sacerdos 39 40 dicendo secreta, significat hoc, quod ihesus latuit post resurrectionem lazari, quia tunc de 41 eius morte pharisei collegerunt consilium 42 i , instruens nos 43 , quod ad 44 tempus latere debemus. Non enim tunc palam ihesus 45 ambulabat 46 , sed post luna existente decima 47 se agnum figuratum in lege obtulit. Sic enim preceptum erat, ut in 48 decima die sumeretur agnus et seruaretur usque ad quartam decimam lunam et tunc 49 immolaretur. Ita fecit deus in hoc instruens nos, quod non semper latere debemus. Et 50 etiam ad hoc significandum in fine secreti eleuat sacerdos uocem dicens: "per omnia secula seculorum". Et populus assentiens dicit: "amen".
12. Hic etiam representat ecclesia conuiuium, quod factum est 51 domino in bethania j , de quo habetur in iohanne. Huic cene 52 debent interesse 53 tria genera gentium, scilicet lazarus, qui suscitatus est. Hic significat penitentes 54 , qui proficientes 55 dicuntur. Est etiam 56 martha, per quam 57 actiua uita notatur 58 . Est etiam 59 maria, per quam 60 contemplatiua. Hec autem offerunt 61 "libram unguenti nardi pistici preciosi 62 k ".
13. Sed nota, quod dicit "libram", quia nobis 63 date sunt uirtutes ad mensuram.
14. Triplex autem unguentum obtulit maria: unum ad unguedum pedes in 64 domo 65 symonis leprosi l . Per hoc significatur contricio, quia penitentes unguntur 66 , dum de misericordia dei confidunt. In hoc enim reputat deus sibi 67 pedes in|ungi 68 . Vel ungit pedes, qui profitetur humanitatem. Vngit caput m , qui profitetur diuinitatem, et hoc est etiam secundum unguentum. Tercium unguentum est, quod maria emit cum aliis, ut uenientes ungerent corpus ihesu 69 n . Vult enim hoc unguento non se, sed pauperes inungi 70 , qui sunt membra sua. Hoc 71 autem est compassio. Vnde 72 "quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis o ".
15. Sequitur 73 : "nardi p ", est 74 enim 75 nardus herba quedam sic dicta propter suam 76 humilitatem. Est autem calida odorifera. Beatus bernadus: "ex odore nardi inclinauit se nardus in uterum uirginis q ". Per nardum autem fides intellegitur. "Pistici r ", id est non adulterini per admixtionem 77 alicuius ypocrisis. Hoc unguentum infundit ecclesia, cum dicit: "domine sancte, pater omnipotens, eterne deus per christum dominum 78 s ". Quia non solum in quantum deum, sed in quantum hominem laudat ecclesia et ipsi angeli. Angeli 79 autem nominantur, ut notetur 80 , quod angelis assimilanda est ecclesia ad hoc, quod placeat deo. Nominantur autem illi, quibus magis debemus assimilari, scilicet dominationes, qui usum dominandi 81 edocent 82 . Est autem uera dominatio facere uoluntatem dei 83 .
16. Nominantur autem 84 potestates, ut notetur, quod potestatem diaboli arcere 85 debeamus 86 . Propriis autem 87 nominibus nominantur 88 cherubin et seraphin, quia 89 toti 90 debemus ardere dei dilectione.
17. Ecclesia autem sperans se 91 sociari 92 cum angelis et arcangelis canit dicens: "sanctus, sanctus, sanctus dominus 93 " et cetera t . Hic 94 est 95 cantus puerorum, quem cantauerunt domino ihesu in decima 96 luna se offerenti, qui quasi reseruatus fuit usque ad quartam decimam lunam in bethania G .
18. Prefationes sollempnes non sunt 97 nisi decem.