Tract. III, Cap. 92

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,92. Quarta feria post pentecosten 1

1. Quarta feria pentecostes fiunt ieiunia quatuor temporum, ieiunia scilicet estatis. Et est huiusmodi ieiunium exultationis, quod institutum est ab ecclesia in tali tempore, quia, qui sentit in se gratiam 2 spiritus sancti, leuiter et cum gaudio ieiunat, et etiam quia super ieiunantes descendit spiritus sanctus 3 uisibiliter.

2. Et ideo incipit introitus: "deus cum egrederis 4   a " et cetera. Egreditur autem dominus, quando aliquo signo uisibili uenit ad auxilium 5 hominum. Egressus est, cum dedit 6 nobis filium suum 7 , qui ascendit "pandens iter ante nos 8   b ", et per spiritus sancti missionem, quando uisibiter descendit super apostolos et 9 per hoc dissipati sunt inimici.

3. Sequitur uersus: "exurgat deus et dissipentur inimici eius c   10 ".

4. Et 11 sequitur lectio de sapiencia 12 , id est 13 : "diligite iusticiam, qui 14 iudicatis 15 terram d ", ubi ostenditur, qualiter possit haberi spiritus 16 sanctus, ibi: "spiritus sanctus discipline effugiet fictum e " et cetera. In 17 fine: "spiritus domini repleuit orbem terrarum f ".

5. Post|modum sequitur epistola, in qua ostenditur, quod super ieiunantes descendit spiritus sanctus: "stans petrus in medio undecim eleuauit uocem suam 18 et dixit: non enim isti ebrii sunt 19 , cum sit hora diei tercia g " et cetera. Sed hoc est, quod dixit dominus per ioelem: "effundam de spiritu meo super omnem carnem h   A ".

6. Et sequitur alleluia, quia ieiunium exultationis est 20 , sicut supradictum est.

7. Et sequitur euangelium: "nemo uenit 21   i " et cetera 22 . Et post: "patres nostri comederunt manna j ", quia egressum est coram christianis manna spirituale sicut antea coram iudeis 23 manna 24 corporale 25 . Vnde elegantius egressus est 26 dominus coram nouo populo quam coram ueteri B .

Lesarten
1 Quarta ... pentecosten: om P2, T
2 gratiam: P2, T, Dur ; gloriam P1
3 sanctus: om P2
4 egrederis: egredieris P2, Dur
5 auxilium: arces luni T
6 dedit: corr P1
7 suum: sum P2
8 nos: michee add P2, T ; e eos corr P1
9 et: quia add P2, T
10 eius: et cetera add P2, T
11 Et: om P2
12 sapiencia: introitu libri sapientie P2 ; de principio libri sapiencie T
13 id est: om P2, T
14 qui: quia T
15 iudicatis: ante diligatis ill T
16 spiritus: spiritus spiritus add T
17 In: et ante add P2, T
18 suam: om P2, T
19 ebrii sunt: sunt ebrii sicut uos dicitis ( ebrii ex ebreii corr) P2, T
20 ieiunium exultationis est: est ieiunium exultationis P2, T
21 uenit: nisi pater meus traxit eum per spiritum sanctum add P2 ; ad me nisi pater meus traxerit eum per spiritum sanctum add T
22 et cetera: om P2, T
23 iudeis: coram iudeis add P2
24 manna: om P2
25 corporale: temporale Dur
26 est: om P2

Quellen
a deus cum egrederis: AMS 109 (Hesbert, p 126sq: B C K S)
b pandens ... nos: Mich 2,13
c exurgat ... eius: AMS 109 (Hesbert, p 126sq: B C K S)
d diligite ... terram: Sap 1,1
e spiritus ... fictum: apud Decretum Gratiani II, causa 1, quaestio 1, cap 3 (Friedberg I,414); Sap 1,5
f spiritus ... terrarum: Sap 1,7
g stans ... tercia: Act 2,14sq
h effundam ... carnem: Ioel 2,28
i nemo uenit: Ioh 6,44
j patres ... manna: Ioh 6,49

Rezeption
A est ... carnem: Durandus, Rationale VI,cx,3sq,28-49 (CCCM 140A, p 531)
B sequitur ... ueteri: Durandus, Rationale VI,cx,4,54-64 (CCCM 140A, p 532)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 92, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c92

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 61v, 62r
Br 290v
C 88v
D 59v, 60r
G 137v
M 50r, 50v
O 146v
P1 67r, 67v
P2 120r
S 83v, 84r
T 213v, 214r
Tr 110r, 100v