III,38. Tercia feria 1
1. Tercia feria est de opere tercie diei, quod est: "congregentur aque omnes in locum unum 2 , ut terra fructificet 3 a ". Hoc fit, quando homo non curat de uoluptatibus carnis et ieiunat.
2. Per caritatem fit ieiunium laudabile, ut homo non sit 4 multum curiosus de cibo corporali. Vnde dicitur in euangelio: "nolite solliciti esse b ", sollicitudine 5 scilicet 6 suffocante 7 . Sed sollicitudine 8 prouidentie 9 possumus et debemus. Ideo introitus est: "tibi dixit cor meum 10 c 11 ".
3. Et est 12 tercii toni propter terciam feriam et opus tercie diei.
4. In epistola autem 13 hortatur ecclesia, scilicet ut 14 non simus multum sol|liciti 15 , que sumitur de tercio regum, et hoc per heliam, qui pastus est a uidua sareptana et a coruo 16 non 17 distinguens, que persona pasceret eum. Et ipse etiam pauit uiduam dicens ei: "non deficiet farina de ydria d ", id est gratia de corde, "et oleum de lechito e 18 ", id est 19 leticia spiritualis.
5. Hoc idem per euangelium: "super chatedram moysi sederunt sancti 20 f " et cetera 21 . Sequitur 22 : "unus est magister uester et unus est pater uester, qui in celis est g ", qui habet curam de nobis A , et ideo non debemus esse solliciti.