III,46. Quarta feria 1
1. In quarta feria agitur de impletione mandatorum 2 , per | quam et dominus saluat. Sed quia per gratiam est impletio mandatorum 3 , ideo est introitus: "ego autem exultabo in domino a ". Et est de primo tono ad ostendendum, quod spem 4 debemus ponere in solo deo.
2. Epistola uero est de exodo, in qua sunt distincta precepta domini: "honora patrem 5 b " et cetera.
3. In responsorio uero petitur gratia, in quo ostendit homo infirmitatem suam, quasi "non 6 possum per me implere mandata": "miserere michi 7 domine 8 c " et cetera 9 .
4. In euangelio uero 10 : "accesserunt 11 d " et cetera, redarguit dominus iactantiam iudeorum, qui magis innitebantur 12 traditionibus hominum quam dei et credebant se saluari propter 13 traditiones suas et redarguentes discipulos domini dicentes: quare discipuli tui comedunt 14 non lotis 15 manibus? Et dixit eis 16 : "ue uobis e " et cetera, quia "non lotis 17 manibus manducare 18 non coinquinat hominem f ". Et ostendit, per que saluamur et iustificamur A .