II,2. 〈De inuocatione trinitatis〉
1. Post thurificationem sequitur inuocatio trinitatis. Nouies autem 1 inuocatur, ter quantum 2 ad patrem, ter quantum ad filium, ter quantum ad spiritum sanctum, ut notetur pater in filio et filius in patre et spiritu 3 sancto. Inmutatur autem christeleyson, ut notentur due nature in christo esse 4 . Nouies autem dicitur, ut ecclesia perueniat ad societatem ciuium supernorum, scilicet 5 nouem ordinum angelorum.
2. Est autem grecum "kyrieleyson". Hebreum "alleluia", id est "laudate inuisibilem", et "sabbaoth", id est deus exercituum 6 . Vnde 7 in missa 8 sunt tria genera 9 linguarum a ad notandum, quod omnis lingua deum 10 debet confiteri.
3. 〈De cantu angelico〉. Sequitur cantus angelicus, in quo notatur spes ecclesie, que cum angelis sperat se canere. Vnde iam eorum assumit canticum A . Sequitur "et in terra pax hominibus b ". Hoc enim responderunt angeli, qui erant cum illo angelo, qui primus hoc canticum cecinit, ad cuius representationem chorus hoc cantat. Quod sequitur, ut dicitur, appositum est a beato ylario. Innocentius dicit, quod papa apposuit, qui nonus fuit post beatum petrum: "laudamus te" et cetera, "inenarrabilia eius opera predicando c ".
4. Item in officiis canit ecclesia canticum 11 de nouitate, iuxta illud: "cantate domino canticum nouum d ".
5. Sequitur oratio facta salutatione ad populum, que salutatio sumpta est a salute facta a booz messoribus suis e .