Tract. III, Cap. 20

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 20

 

 

 

De festo purificationis beate uirginis

 

 

Post predictas festiuitates sequitur festum purificationis beate uirginis et est proprie festum de aduentu domini in templum, sicut predixerat malachias iii in principio: Statim ueniet ad templum secundum suum dominator et cetera. Dicitur autem festum purificationis, quia in die illa fecit beata uirgo, quod lex exigebat fieri a mulieribus, que indigebant purificatione. Dicitur enim in leuitico xii circa principium: Mulier si suscepto semine peperit masculum, immunda erit uii diebus iuxta dies separationis menstrue et cetera, quod est dicere, sicut menstruata non tangit ad sanctum, et quicquid tangit immundum est, similiter et de illa. Sed huic legi non erat subiecta beata uirgo, quia ipsa non susceperat semen a uiro. Sed uoluit dominus subiectus esse legi, ut nos liberaret ab onore legis.

 

Quid significat aduentus iste domini in templum

Significat autem iste aduentus domini in templum materiale aduentum ipsius in templum spirituale, quod est ecclesia uel fidelis anima; unde sequitur istud festum predictas festiuitates, non tantum ratione historie sed ratione spiritualis intelligentie.

 

i

Primo enim est festum natiuitatis domini, quando christus nascitur in nobis per fidem.

 

ii

Postea circumciditur in nobis; fides enim purificat cor, ut habetur in actibus xu ante medium.

 

iii

Postea christus apparet nobis, unde beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, matheus u circa principium.

 

iiii

Postea fit purificatio anime per xl dies, id est per perfectam penitentiam.

 

Quid oblationes huius festi et apparitionis significant

Oblationes enim, que fiunt in hiis festis, respondent oblationibus, que fiunt in libris moysi. Exodus enim docet statum illorum, qui exeunt de egipto, id est de peccato, et edificant domino tabernaculum in se et offerunt domino aurum, thus et mirram et cetera, que habentur in exodo xxxu post medium. Hanc oblationem facit ecclesia in festo apparitionis.

 

 

In festo autem purificationis, quando perfecte puri|ficatum est cor per penitentiam et sedet quiete et pacifice in templo suo spirituali, tunc offert ecclesia oblationem, que est in leuitico xii circa finem, scilicet par turturum et pullos duos columbarum, scilicet geminam castitatem mentis et corporis et simplicitatem utriusque, ut simplici oculo siue intentione casti simus utroque modo. Oblatio uero uitule rufe, que est in numeris xix circa principium, significat oblationem eorum, qui parati sunt dare corpus suum pro christo. Vitula enim rufa significat passionem christi.

fol. 141va

 

Et quia aduentus domini in templum materiale, significat aduentum domini in templum spirituale, propter hoc cantat ecclesia in introitu misse: Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui, id est in communione ecclesie, de psalmo xluii Magnus dominus. Et in inuitatorio: Ecce uenit ad templum sanctum suum dominator dominus, gaude et letare syon occurrens deo tuo. Primum uidetur sumptum de luce ii circa medium; hoc autem: Gaude et letare et cetera, uidetur sumptum de xii ysaie circa finem; et hoc: Occurrens et cetera de ysaie lxiiii circa principium, ubi dicitur: Occurristi letanti et cetera; uel hoc: Ecce uenit rex gaude et letare, sumptum est de zacharie ix circa medium.

 

 

Residuum, ut dictum est; unde festum istud dicitur ypapante domini, id est obuiatio domini, quia symeon et anna obuiauerunt domino in templo, lucas ii post medium.

 

 

Et in primo responsorio cantat ecclesia: Adorna thalamum tuum syon et cetera, et in ultimo responsorio cantat: Gaude maria uirgo cunctas hereses sola interemisti.

 

Questio

Sed queritur qualiter interemit cunctas hereses, cum adhuc multe restent.

 

Solutio

Sed intelligendum est, quod, quantum in se est, interemit cunctas hereses. Exhibuit enim illa die uisibile summum bonum, quod queritur ab omnibus; unde in epistola malachias iii in principio legitur: Veniet ad templum sanctum suum dominator, quem uos queritis, scilicet intellectu, et angelus testamenti, quem uos uultis, scilicet in concupiscibili prius erat summum bonum inuisibile, unde querebatur, ubi non erat. Et quia tunc facta est processio domino, propter hoc in die purificationis facimus processionem portantes candelas in manibus representantes, quod symeon in ulnas suas portauit christum, qui est lumen ad reuelationem gentium et cetera, lucas ii post medium. Christum enim debemus portare in corpore nostro, sicut dicit apostolus ia ad corinthios ui in fine.

 

De candelis

Et quia quidam indigne fuerunt, propter hoc benedicuntur candele, ut digne possimus imitari christum in operibus nostris.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va