Tract. III, Cap. 87

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,87. Dominica post ascensionem 1

1. Sublato 2 a se sponso magis deuota est ecclesia et orat in dominica sequenti in introitu: "exaudi, domine, uocem meam, qua clamaui a " et cetera 3 , quasi dicat: cogitatione et 4 desiderio sequar te, quia sum filia aquile b .

2. Et sequitur epistola beati petri, in qua habetur: "unusquisque 5 sicut accepit gratiam in alterutrum c ", hec est commissio talenti; "mutuam caritatem sectantes, hospitales sine murmuratione d " et cetera. Sic enim adaptat nobis pennas uirtutum, quibus possimus 6 uolare ad celum e post christum, quia bonis operibus caritatis et misericordie quasi de monte oliueti ascendimus.

3. Et sequitur duplex alleluia, unum est: "dominus 7 in syna 8   f ". Sed quid est hoc? Dominus 9 non ascendit de monte syna, sed de monte oliueti, de bethania, sicut habetur luce 10 ultimo.

4. Ad quod dicendum, quod de sina sancto ascendit quantum ad interpretationem. Sina enim interpretatur mandatum g . Ascendit enim de sancto man|dato, quod est: "ite, predicate euangelium omni creature h ". Vel mandatum sactum est: "negociamini, dum uenio i ", ipse enim est "homo peregre proficiscens, qui uocauit 11 seruos suos et tradidit illis bona sua 12   j ". Vel mandatum sanctum est: "sedete in ciuitate k ". Vel de sancto mandato ascendit, quia per impletionem mandatorum dei 13 ascendit christus et alii post ipsum.

5. Euangelium 14 est de promissione spiritus sancti: "cum uenerit paraclitus, qui a patre procedit l , spiritus ueritatis 15 " et cetera. Cetera patent 16   A .

Lesarten
1 Dominica post ascensionem: om P2 ; prima dominica post ascensionem domini man rec in margine T
2 Sublato: ablato P2, T
3 et cetera: ad te miserere mei et exaudi me, tibi dixit cor meum exquisiui te facies mea faciem tuam domine requiram P2, T
4 et: P2, T, Dur ; non P1
5 unusquisque: ante finis cancelauit P1
6 possimus: possumus P2
7 dominus: est add T
8 syna: in sancto add P2 ; sancto add T
9 Dominus: enim add P2, T
10 luce: P2, T, Dur ; luca P1
11 uocauit: e uocat corr P1
12 sua: opera T
13 dei: ante a expunxit T
14 Euangelium: uero add P2, T
15 spiritus ueritatis: P2, T ; om P1
16 Cetera patent: P2, T ; om P1

Quellen
a exaudi ... clamaui: AMS 103 (Hesbert, p 122sq: R C K S); Ps 26,7
b filia ... aquile: cf Prou 23,5
c unusquisque ... alterutrum: 1 Petr 4,10
d mutuam ... murmuratione: 1 Petr 4,8sq
e adaptat ... celum: cf 1 Petr 23,5
f dominus ... syna: AMS 102a (Hesbert, 120sq - In die ascensionis domini; M B: "... in Sinai sancto"; R: "... in Sinai in sancto"; C K S: "in Sina in sancto")
g Sina ... mandatum: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Exod litt S (CCSL 72, p 77)
h ite ... creature: Marc 16,15
i negociamini dum uenio: Luc 19,13
j homo ... sua: Matth 25,14; cf Marc 13,34
k sedete in ciuitate: Luc 24,49
l cum ... procedit: Ioh 15,26

Rezeption
A Sublato ... patent: Durandus, Rationale VI,cv,1-4,4-30 (CCCM 140A, p 512)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 87, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c87

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 59v
Br 290r
C 87v
D 57bisv, 58r
G 136v, 137r
M 48v, 49r
O 146v
P1 66v
P2 119r
S 82r, 82v
T 212v
Tr 99r