Tract. III, Cap. 68

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 68

 

 

 

De quinta feria

 

 

Sequitur de quinta feria, sed prenotandum est, quod ecclesia celebrat in tribus noctibus triduanam sepulturam domini in artissimo dolore. Sed quia non decuit, quod in nocte proxima ante dominicam resurrectionis esset ecclesia in artissimo dolore propter gaudium proxime resurrectionis, propter hoc anticipat et preuenit unam noctem, unde in nocte sequenti quartam feriam incipit officium, quod dicitur tenebre, et subticet principia et fines horarum, quia recessit pastor bonus, qui est principium et finis, apocalipsi i ante medium.

 

 

In primis nocturnis legitur de trenis ieremie, cum quibus plorat peccata populi captiuati, et non dicitur: Iube domine benedicere, quia recessit uerus sacerdos, cuius est benedicere.

 

 

In secundis nocturnis legitur de aliquo psalmo, de passione domini.

 

 

In terciis nocturnis legitur de epistolis pauli.

 

 

Extinctio candelarum significat extinctionem fidei apostolorum.

 

 

Campane non pulsantur a die iouis usque ad missam de sabbato, quia tunc non fuit sonus predicationis apostolorum. Post benedictus scilicet cantatur kyrieleyson cum quibusdam uersiculis representantibus planctum mulierum. Ad ultimum redditur lux, quia post passionem et sepulturam resurrexit dominus et reddita est fides apostolis.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va