III,118. Vicesima secunda dominica 1
1. Si enim pugnauerimus, intererimus eternis nuptiis, si habuerimus uestem nuptialem, aliter non. Vestis nuptialis est caritas, unde in uicesima secunda dominica monemur et inuitamur ad habendam 2 caritatem, ut non tantum bene 3 faciamus proximo, sed etiam ei dimittamus iniurias nobis 4 ab eo factas.
2. Vnde 5 euangelium est de seruo, qui debebat 6 centum milia 7 talenta, cum quo 8 posuit 9 dominus rationem a . Et ille dixit: "patienciam habe in me, et omnia reddam tibi b A ", et dimisit ei uniuersum debitum. Ille uero abiens obuiauit cuidam debitori suo et dixit ei: "redde, quod debes c ", et suffocabat eum. Videntes autem conserui 10 indignati sunt et nuntiauerunt hoc domino suo, qui dixit ei: "serue nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne oportuit et 11 te misereri conserui tui, sicut et ego tui misertus sum? Redde, quod debes d ". Et coegit eum reddere uniuersum debitum, quia nisi dimiserimus, non 12 dimittetur nobis e .
3. Euangelium ita 13 incipit: "simile est regnum celorum 14 homini, qui posuit rationem cum seruis suis f ". In die iudicii ponet dominus 15 rationem nobiscum, et nullus poterit conputare cum eo, quia de tempore, quomodo homo deo reddet 16 rationem, quod tam bonum est, quod in quolibet eius momento potest homo fieri filius dei. Et tunc 17 non poterit.
4. Et ideo incipit introitus: "si iniquitates obseruaueris, domine: domine, quis sustinebitur g ", quasi dicat: nullus. Hoc est: "patienciam habe in me h ".
5. Et sequitur uersus: "de profundis clamaui 18 i ".
6. In epistola inuitat nos apostolus ad perfectam caritatem, ut dimittamus fratri et deus dimittet 19 nobis, quia sicut habetur in fine euangelii: "nisi dimiseritis fratri uestro de cordibus uestris, neque pater uester celestis dimittet uobis j ". | Dicit igitur apostolus: "fratres, fiduciam 20 talem habemus k 21 ". "Obsecro uos autem 22 , ut caritas uestra magis ac magis 23 habundet, ut sitis sinceres et sine offensa l ". Et tunc est 24 unitas in ecclesia, quando non offendimur 25 propter iniurias, sed 26 dimittimus.
7. Vnde sequitur responsorium: "ecce, quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum m ". Illos autem, qui irascuntur, etiam sanat dominus ad preces 27 aliorum 28 .
8. Vnde sequitur alleluia: "qui sanat contritos 29 corde n ".
9. In euangelio monemur ad perfectam caritatem, et ut caute ambulemus ad nuptias cum ueste nupciali.
10. Et quia perfecta caritas non tantum impendit beneficia et dimittit iniurias, sed etiam 30 orat pro inimicis, sequitur 31 oratio hester, id est ecclesie ad assuerum 32 , qui interpretatur beatitudo o , id est ad christum: "recordare, domine p " et cetera, in qua orat pro 33 reconciliatione peccatorum.
11. Et quia de hac reconciliatione gaudent angeli, sequitur communio 34 : " dico 35 uobis: gaudium est in celo q 36 B ".