III,51. Secunda feria 1
1. Secunda 2 feria est de iudicio, unde epistola est de iudicio salomonis de duabus mulieribus 3 , que atulerunt puerum ad regem 4 . Mulier 5 una synagoga, que dicit, quod diuidatur puer, que diuidere conata est puerum ihesum. Alia mulier est 6 ecclesia, que dicit: "detur ei infans uiuus a ". Vnde et 7 in responsorio petit hec 8 mulier puerum: "esto michi in deum protectorem b ", petit sibi dari christum.
2. Euangelium 9 de 10 eiectione uendentium et de iudicio ibi habetur, quod non credebat se eis, quia uolebant interficere eum et adhuc nituntur, si possent. Postea 11 sequitur de passione sua: "soluite c ", id est soluetis, "templum hoc, et in triduo d ". Bene sciebat, quid facturi erant.
3. Quia uero ex passione domini est commune 12 gaudium, ideo in offertorio cantat ecclesia: "iubilate e ".
4. In 13 introitu autem petit 14 iudicari, sed prius petit misericordiam: "deus in nomine tuo saluum me fac f " per misericordiam et unitatem 15 16 . Et est quarti toni, quia ibi habetur: " ab 17 insurgentibus in me libera me g ", ab inimicis, quia 18 quatuor modis, sicut dictum est, insurgunt contra nos. Et ideo ista dominica 19 20 est de misericordia 21 , secunda feria est 22 de iusticia A .