Tract. IV, Cap. 1

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus IV, Caput 1

 

 

 

De festis sanctorum

 

 

Dicto de dominicis, dicendum est de festis sanctorum. Celebrat autem ecclesia festa sanctorum multis de causis:

 

ia

Prima est, quia ipsi celebrant festa de nobis, unde lucas xuo circa principium: Gaudium est angelis dei et cetera.

 

iia

Secunda est, quia gaudia eorum nostra sunt. Caritas enim omnia facit communia, unde in iiio prime ad corinthios circa finem: Omnia nostra sunt et cetera.

 

iiia

Tercia est, ut habeamus eos intercessores: Bersabee impetrauit salomoni filio suo regnum, iio Regum i circa medium. Bersabee interpretatur puteus sacietatis et significat ecclesiam triumphantem, que impetrat militanti regnum celeste.

 

iiiia

Quarta est ad imitationem.

 

ua

Quinta est ad spei subleuationem. Sicut enim sancti, qui puri homines fuerunt, a domino subleuati sunt, et nos possumus similiter sublimari, quia non est abreuiata manus domini, ut dicitur ysaie lix circa principium.

 

uia

Sexta est ad confusionem de peccatis nostris et ad contemptum terrenorum et amorem eternorum.

 

<uiia>

Septima, quia in ipsis honoratur deus.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va