III,24. Quadragesima 1
1. Post quinquagesimam sequitur quadragesima, qui est numerus spiritualis penitencie, in qua ieiunat ecclesia et penitet de peccatis suis. Per penitenciam enim peruenit ecclesia ad quinquagesimam, id est ad annum iubileum, id est ad remissionem peccatorum A . Ex partibus enim eius aliquantis 2 surgit quinquagesimus 3 numerus 4 , qui significat remissionem peccatorum, que per penitenciam habetur in quadragesima factam primo 5 .
2. Iubileus 6 enim 7 annus erat, in quo omnia debita dimittebantur. Solutio 8 fit per penitenciam, que in quadragesima perficitur. Per hanc enim uenimus ad remissionem peccatorum.
3. Incipit autem quadragesima a dominica, qua cantatur: "inuocauit me a ", et protenditur usque ad magnum diem 9 iouis, qui est dies absolutionis et cene domini.
4. Sciendum 10 uero, quod ex tunc, id est a dominica, qua cantatur "inuocauit 11 b ", usque ad diem iouis non sunt nisi triginta quatuor dies ieiunales et duo postea usque ad pascha, unde in simul non sunt usque ad pascha 12 dies ieiunales nisi triginta sex 13 c . Diebus enim dominicis non ieiunat ecclesia propter resurrectionem domini, que illa die facta est.
5. Notio quare bis comedimus in die dominica 14 . In qua resurrectione legitur dominus bis 15 comedisse: semel, cum discipulis euntibus in emaus, et iterum, quando intrauit ianuis clausis et obtulerunt ei partem piscis assi et fauum 16 mellis. Propter gaudium ergo, quod de resurrectione 17 debet habere ecclesia, non ieiunat diebus dominicis C .