Tract. III, Cap. 101

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,101. Quinta dominica 1

1. Quinta causa 2 , qua 3 defendimus et obtinemus 4 regnum nostrum, est 5 unitas ecclesiastica 6 , ad quam inuitat nos beatus petrus in epistola quinte dominice dicens: "non reddentes malum pro malo a   7 ". Vnde in euangelio habetur de rethe petri.

2. Sed quia multi sunt, qui rumpunt rethe 8 petri, id est concordiam et unitatem fraternam, ideo incipit introitus: "exaudi 9 , domine, uocem meam 10   b ".

3. Versus: "dominus, illuminatio mea 11   c ". Illuminatus enim a domino saluatur ab hostibus, quoniam 12 sperat in eo.

4. Pro hac unitate 13 orat ecclesia 14 in oratione, cum dicit: "da nobis, quesumus, domine, ut et 15 mundi cursus pacifice tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquilla 16 deuotione letetur d   A ".

5. Responsorium: "protector noster e ". Versus: "domine deus uirtutum f ". Alleluia: "eripe g ".

6. Postmodum sequitur euangelium: "cum 17 turbe plurime irruerent in ihesum h " et cetera 18 . "Preceptor, per totam noctem laborantes nichil cepimus i ". Tales sunt, qui pro terrenis predicant. "In uerbo autem tuo laxabo rethe j ". Hoc facit, qui habet scienciam et uitam, et talis 19 concludit 20 multitudinem piscium copiosam k . Vnde in principio tot capti sunt boni et mali, quod rumpunt rethe B quidam 21 .

7. Ideo 22 in offertorio dicit ecclesia se laudare deum, qui dedit ei intellectum, ut non rumpant 23 rethe, id est unitatem 24 ecclesie: "benedicam dominum, qui tribuit michi intellectum l   C ".

8. Et in communione: "unam petii a domino m ". Hoc facit unitatem ecclesie, quod non petit nisi unum, quod magis habetur, cum de pluribus habetur, "ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uite mee n   D ". Hoc dicit, quia tunc legitur liber dierum, qui habet 25 eandem materiam cum libro regum et significat, quod, qui in diebus suis bene rexerit se, habebit dies eternitatis E .

Lesarten
1 Quinta dominica: om P2, T
2 causa: est add P2
3 qua: quare T
4 obtinemus: P2, T, Dur ; obtinebimus P1
5 est: om P2, T
6 ecclesiastica: ecclesiastica P2 ; ecclesie T
7 malo: et cetera add P2, T
8 rethe: beati add P2, T
9 exaudi: post me exp P2
10 meam: qua clamaui ad te add P2, T
11 mea: et salus mea que timebo add P2, T
12 quoniam: quia P2, T
13 unitate: una nimitate T
14 ecclesia: om P2, T
15 et: etiam T
16 tranquilla: transquilla T
17 cum: multe add T
18 cetera: et post add P2, T
19 talis: talibus P2 ; talem T
20 concludit: in add T
21 quidam: dicunt add P2
22 Ideo: et ante add P2, T
23 rumpant: rumpat P2, T
24 unitatem: ss (infra ita ill) T
25 habet: dicit P2

Quellen
a non ... malo: 1 Petr 3,9
b exaudi ... meam: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
c dominus illuminatio mea: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
d da ... letetur: Supplementum Anianense 1141 (Deshusses I, p 393)
e protector noster: AMS 177 (Hesbert 176sq: M B K S); cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 198r (Dominica sexta post Pentecosten, Ad Missam: Graduale; vide MMDB)
f domine deus uirtutum: AMS 177 (Hesbert 176sq: M B K S); cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 198r (Dominica sexta post Pentecosten, Ad Missam: Graduale; vide MMDB)
g eripe: AMS: om fontes; cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2784, fol 111r (Dominica sexta post Pentecosten, Ad Missam: Alleluia; vide MMDB)
h cum ... ihesum: Luc 5,1
i Preceptor ... cepimus: Luc 5,1
j In ... rethe: Luc 5,5
k talis ... copiosam: Luc 5,6
l benedicam ... intellectum: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
m unam ... domino: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)
n ut ... mee: AMS 177 (Hesbert, p 176sq: R B K S)

Rezeption
A Quinta ... letetur: Durandus, Rationale VI,cxix,1,3-15 (CCCM 140A, p 549)
B sequitur ... rethe: Durandus, Rationale VI,cxix,2,17-23 (CCCM 140A, p 549sq)
C Ideo ... intellectum: Durandus, Rationale VI,cxix,2,28-31 (CCCM 140A, p 550)
D Et in ... mee: redigit Durandus, Rationale VI,cxix,2,32-37 (CCCM 140A, p 550)
E Hoc ... eternitatis: Durandus, Rationale VI,cxix,2,37-40 (CCCM 140A, p 550)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 101, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c101

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 65v
Br 291v
C 89v
D 63r, 63v
G 139v
M 53r
O 147r
P1 69r
P2 122r
S 86v
T 216r
Tr 102v