Cambrai-Fassung (Volltext)

Inhaltsverzeichnis | Volltext | Kapitelansicht

 

 

 

Summa magistri willelmi altissiodorensis de ecclesiasticis officiis

 

Prologus

 

 

Ierusalem que sursum est, libera est, que est mater nostra, uerbum est apostoli ad galatas iiiio circa medium. Ierusalem, que sursum est, est ecclesia triumphans, que dicitur mater nostra triplici ratione:

 

 

Prima est, quia in ipsa sunt apostoli et alii doctores sancti, per quorum predicationem et doctrinam facti sumus filii dei. Vnde apostolus ad galatas iiiio circa medium: filioli mei quos iterum parturio donec christus formetur in uobis.

 

 

Secunda est, quia ipsa impetrat nobis uirtutes, per quas sumus filii dei; quod significatum est in principio tercii regum capitulo primo circa medium per hoc, quod bersabee interpretatur puteus sacietatis: Impetrauit a dauid salomoni filio suo regnum.

 

 

Tercia ratio est, quia ecclesia militans imitatur, in quantum potest, ecclesiam triumphantem; unde apostolus: Imitatores mei estote sicut et ego christi, ita ad corinthios xio in principio.

 

 

Imitatur autem eam precipue in tribus, scilicet in cognitione, dilectione, et laude. Proprium enim est ecclesie triumphantis semper laudare deum, unde in psalmo lxxxiii Quam dilecta: Beati, qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te. De imitatione ista dictum est ad moysen, exodi xxuo in fine: Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Sed cum ecclesia triumphans libera sit ab omni corruptione, non potest eam penitus imitari militans, que libera non est; unde in apocalipsis iiiio circa medium: Animalia que in circuitu et intus plena sunt oculis, requiem non habent, id est non cessant die ac nocte dicentia: Sanctus sanctus et cetera. Continue enim laudat, quia nullum habet impedimentum. Sed ecclesia militans impedimentum habet, quia, sapientie ixo circa finem: Corpus quod corrumpitur aggrauat animam. Habet corpus dampnatum dampnatione illa, qua dictum est genesis iiio circa finem: In sudore uultus tui uesceris pane tuo. Vnde habet corpus animale, id est indigens alimonia ciborum, unde trahitur ad prouisionem sui corporis.

 

 

Et propter hoc ecclesia militans non potest continue laudare deum, sed instituit ipsum laudare statutis horis. Vnde institutum est, ut uicibus octo laudet ecclesia militans dominum in die naturali. Et hunc numerum habuit ecclesia a ueteri testamento, quia hesdras rediens de babilone instituit, quod populus israel quater in die et quater in nocte confiteretur et laudaret dominum deum suum, ut habetur in nono neemie circa principium. Istum etiam numerum habemus in psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Principes et cetera, unde: Septies in die dixi laudem tibi. Et alibi in eodem psalmo, ibi: Portio: Media nocte surgebam ad confidendum tibi.

 

 

Laudat autem deum ecclesia militans in octonario, quia quicquid facit, pro octaua resurrectionis facit. Distinguntur autem iste octo uices a diuersis diuersimode. Quidam enim nocturnas laudes ponunt pro una uice et matutinas laudes pro secunda uice. Vnde in quibusdam ecclesiis non statim continue post nocturnas laudes cantantur matutine laudes. Secundum hoc duabus uicibus laudamus deum in nocte et sex uicibus in die, in prima, tertia, sexta, [Bl. 130rb] nona, uesperis, completorio. Missa enim plus pertinet ad sacrificium quam ad laudem. Alii coniungunt nocturnas laudes et matutinas, et pro una uice ponunt, et secundum hoc missa cum pertinentiis suis ponitur pro una uice.

 

 

Instituta autem sunt ista ecclesiastica officia secundum doctrinam legis dei. Vnde ad magistros theologie pertinet assignare rationes huiusmodi officiorum.

 

Quod in tres partes tractatus iste diuiditur

Ad euidentiam ergo eorum, que dicenda sunt, diuidimus tractatum istum, qui appellatur de officiis ecclesiasticis, in tres partes. Prima est de ipsis officiis ecclesiasticis, secunda de loco, in quo sunt officia ecclesiastica, scilicet de templo materiali. Tercia est de personis, a quibus exercentur huiusmodi officia.

 

De prima parte scilicet de officiis ecclesiasticis in generali

 

Prima pars diuiditur in duas partes, quarum prima est de officiis ecclesiasticis in generali. Secunda de officiis ecclesiasticis in speciali, uidelicet de singulis officiis, singulis temporibus deputatis et singulis dominicis. In diuersis enim temporibus diuersos libros legit ecclesia et in diuersis dominicis diuersas epistolas, diuersa euangelia et sic de aliis. Primo dicemus de officio in generali.

 

De officio

Sciendum ergo, quod officium est congruus actus uniuscuiusque persone secundum mores et instituta patrie. Et constat, quod congruus actus est laudare deum, et est secundum mores et instituta patrie celestis, in qua incessanter laudatur deus.

 

 

Tractatus I, Caput 1

 

 

De matutinis

 

 

Incipit autem ecclesia militans laudare deum a nocturnis laudibus. Cum enim post sompni quietem sobria sit anima, incipit sacerdos sic: Domine labia mea aperies, de psalmo l Miserere i. Rectum enim debet esse officium, unde a deo debet inchoare et in deo terminari, qui est alpha et omega, ut ipse dicit apocalipsis io ante medium. Rectum enim est, cuius medium non exit ab extremis. Propter hoc in persona ecclesie incipit a domino petens, ut labia sua aperiat ad se laudandum; aperiat, in quantum claue gratie et claue crucis, de qua dicitur in xxiio circa finem ysaie: Dabo clauem domus dauid super humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat et cetera. Et in eadem persona respondet chorus: Et os meum annuntiabit laudem tuam, finis dicti uersus. Dei enim est aperire labia mutorum; unde in xxxuo ysaie circa medium: Tunc aperta erit lingua mutorum. Et cum deus aperit labia, tunc laudamus ipsum; unde lucas xio ante medium: Erat iesus eiciens demonium, et illud erat mutum, et cum eiecisset demonium, tunc locutus est mutus, et admirate sunt turbe.

 

 

Respondet autem in eadem persona secundum primam regulam ticonii, qui iungit capud cum corpore, ut deo placeat officium. Solum enim seruicium, quod sit in unitate ecclesie placet deo, unde psalmus cxxxiius: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum, et illic mandauit dominus benedictionem. Et in iiiio cantici circa medium: Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui, id est in unitate capitis, siue prelatorum et subditorum, qui significantur per crinem, qui adheret capiti.

 

 

Sed quia nobis uolentibus [Bl. 130va] seruire deo prouocatur diabolus contra nos, iuxta id ecclesiastici ii circa principium: fili accedens ad seruitutem dei, prepara animam tuam ad temptationem, propter hoc inuocat sacerdos diuinum auxilium dicens: Deus in adiutorium meum intende, de psalmo lxix, et chorus respondet in eadem persona: Domine ad adiuuandum me festina.

 

Apertis labiis et inuocato diuino auxilio, non restat nisi laudare; unde sequitur ipsa laus: gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio, quia in principio mundi laudauerunt angeli deum de operibus creationis, unde iob in xxxuiiio circa principium: Vbi eras cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii dei, et nunc laudandus est de bonis, que facit, et etiam semper, et in secula seculorum amen. Istum uersiculum sepe cantat ecclesia, et maxime in fine psalmorum. Psalmus enim ad operatione pertinet, et de omni bono opere debemus laudare deum. Laus enim et gloria sua debet esse.

 

 

Et quia non sufficit simpliciter laudare deum, nisi et alios inuitemus, propter hoc post simplicem laudem sequitur inuitatorium, quo inuitamus alios ad laudem dei, ut qui audit, dicat: ueni. Sic habetur in fine apocalipsis capitulo ultimo circa finem. Et cortina cortinam trahat; annexe enim debent esse cortine, ut habetur in xxuio exodi circa principium, id est fideles debent esse connexi mutua caritate, ne sint sicut chaim, qui dixit genesis iiiio circa medium: Numquid custos fratris mei sum. Et cum inuitatorio cantatur psalmus inuitatorius, scilicet xciiii Venite exultemus domino, in quo ostenditur, quare laudandus dominus, cum dicitur: Quoniam magnus dominus et cetera. Proponitur etiam exemplum, ne simus ingrati sicut iudei, qui propter ingratitudinem exclusi sunt a requie; unde dicitur: Hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare et cetera.

 

Quid hymnus

 

Et quia non sufficit laudare deum et inuitare alios, nisi id fiat ex mentis iocunditate, propter hoc post inuitatorium sequitur ymnus, qui est laus dei cum cantico.

 

Quid canticum

Est autem canticum exultatio mentis habita de eternis, in uocem significatiuam prorumpens. Quedam tamen ecclesie non cantant ymnum post inuitatorium, sed statim cantantur psalmi, quia ipsi psalmi ymni sunt. Vnde intitulatur liber psalmorum sic: Incipit liber psalmorum uel hynnorum uel soliloquiorum prophete dauid. Et quidam psalmus est psalmus cantici, quidam canticum psalmi. Sed quia non omnis psalmus est psalmus cantici uel canticum psalmi, propter hoc melius uidentur nobis facere ille ecclesie, que post inuitatorium cantant ymnum.

 

 

Et quia non sufficit simplici laude laudare deum et inuitare alios et hoc ex cordis iocunditate, nisi laudemus deum et opere, propter hoc post ymnum cantantur psalmi. Psalmodia enim significat operationem. Erat enim in ueteri lege psalterium instrumentum, ad cuius sonum cantabantur psalmi. Psalmus autem ille non fiebat sine tactu manuum. Vnde psalterium dicitur a Psalmi, quod est tangere, et per manus significatur operatio. Propter hoc psalmodia significat operationem, unde precipitur in psalmo xxxii exultate: In psalterio decem cordarum psallite illi.

 

Quid psalterium spirituale

Est autem psalterium spirituale ratio uel mens [Bl. 130vb] illuminata per fidem, implens decalogum mentaliter siue uoluntarie. Vnde psalmos cantare nichil aliud est quam uoluntatem implendi decalogum opere complere.

 

Incipitur autem antiphona ante psalmum, que post psalmum tota cantatur. Vnde uidendum est, quid significat antiphona, et quare incipitur ante psalmum, et quare ab uno incipitur et ab omnibus cantatur, et quare prius imperfecte cantatur et post psalmum perfecte.

 

 

Antiphona dicitur ab ante et phonos, quod est sonus, quia sonus antecedens psalmum. Significat autem caritatem et mentis iocunditatem. Et quia ex caritate cum mentis iocunditate procedit omnis bona operatio, propter hoc incipitur antiphona ante psalmum; unde in psalmo xlui omnes gentes dicitur: Psallite sapienter. Ex sapore enim celestis sapientie, qui sapor non est sine caritate et mentis iocunditate, debemus psallere siue operari. Vnde post hanc petitione, que habetur mathei ui ante medium: Panem nostrum cotidianum et cetera, sequitur hoc: fiat uoluntas tua, secundum ordinem, que incipit ab interiori, quia postquam habemus panem celestis sapientie, non restat nisi operari. Similiter in iiio prouerbiorum circa medium: Beatus homo, qui inuenit sapientiam et qui affluit prudentia. Post sapientiam enim debemus affluere prudentia, id est bonis operibus, quibus prouidemus nobis in posterum; unde in ezechiel x circa medium: Sub pennis animalium manus hominis, id est sub contemplatione operatio.

 

 

Incoatur antiphona ab uno et ab omnibus cantatur, quia caritas incipit a christo et in menbris eius cotidie perficitur. Vnde ille, qui incipit, quantum ad hoc gerit uicem christi.

 

 

Quod autem caritas a christo inceperit, patet in euangelio iohannis xiiio circa finem, ubi dicitur: Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem ut dilexi uos, et in prima canonica iohannis iiiio circa medium: In hoc est caritas dei, non quasi nos dilexerimus deum, sed quam ipse prior dilexit nos.

 

 

Imperfecte autem dicitur ante psalmum et perfecte post psalmum, quia caritas ignis est in syon et caminus in ierusalem, ut habetur in ysaie xxxio in fine. Et quia per bona opera meremur augmentum caritatis, propter hoc post psalmum cantatur tota antiphona.

 

 

In quibusdam tamen ecclesiis in maioribus sollempnitatibus cantatur tota et ante psalmum et post ad designandum magnam iocunditatem.

 

 

 

Gregorius

Additur in fine antiphone neuma siue iubilus ad designandum ineffabilem iocunditatem mentis, que est de re ineffabili. Iubilus enim est, ut ait gregorius in moralibus, exultatio mentis habita de eternis, que nec penitus exprimi potest nec uoce taceri. Vnde ad designandum, quod ineffabilis est et de re ineffabili, prorumpit in uocem non significatiuam, quando sub una sillaba uel littera multe fiunt note. Vnde in psalmo lxxxuiii Misericordias: Beatus populus qui scit iubilationem.

 

 

Psalmodia uero, que sequitur ymnos, in diebus festiuis diuiditur in tres nocturnos. Totum enim id officium, quod est usque ad matutinas laudes, dicitur nocturnale officium, quia de nocte frequenter cantatur duabus de causis:

 

ia ratio

Prima est, quia de nocte percussit deus primogenita egiptiorum et saluauit pri[Bl. 131ra]mogenita hebreorum, exodi xiio circa principium. Et propter hoc laudamus eum de nocte, ut percutiat et destruat in nobis primogenita egiptiorum, id est uitiorum, et saluet in nobis primogenita nostra, scilicet fidem, spem, caritatem, et alias uirtutes, per quas habemus ius primogeniture in hereditate eterna, ne simus sicut esau, qui pro edulio lenticule rufe uendidit primogenita sua, genesis xxuo in fine.

 

iia ratio

Secunda ratio est, quia dominus natus est de nocte, ut habetur in sapientie xuiiio circa medium: Cum nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tunc de celo a regalibus sedibus in mediam exterminii terram prosiliuit et cetera. Propter hoc laudamus eum de nocte, ut illuminet tenebras nostras, et faciat lumen suum oriri in cordibus nostris, ut iia petri i circa finem.

 

 

Diuiditur autem nocturnale officium in tres nocturnos propter tempus ante legem, tempus sub legem, tempus gratie ad designandum, quod fideles de illis tribus temporibus laudabunt deum in patria, unde in psalmo lxxxiii Quam dilecta: In secula seculorum laudabunt te; unde apostolus ia ad thessalonicenses iiiio circa finem: Nos qui uiuimus, qui residui sumus, non preueniemus eos, qui dormierunt. Immo omnes simul resurgent ad maiorem gratiam et maius gaudium.

 

 

Vnde in diebus dominicis, in quibus non est aliqua sollempnitas, in primo nocturno cantantur xii psalmi ad designandum tempus patriarcharum, qui xii fuerunt. Distinguntur autem per tres quaternarios ad designandum, quod illi soli laudabunt deum in patria, qui per fidem trinitatis quadrati sunt in uirtutibus, quia ciuitas celestis in quadro posita est, ut habetur in xxio apocaypsis circa medium.

 

 

Post psalmos leguntur lectiones, que significant perfectam doctrinam et perfectam contemplationem trinitatis unde secuntur psalmos quia per bona opera peruenimus ad perfectam doctrinam et perfectam contemplationem trinitatis. Vnde tertia lectio solebat esse de trinitate. Sed quia modo trinitas nota est fidelibus, fit de eodem de quo et alie. In tercio uero nocturno frequentius legitur propter tempus gratie.

 

 

In sollempnitatibus autem sanctorum cantantur nouem psalmi et nouem lectiones ad designandum, quod sancti, quorum sollempnia celebramus, per bonam operationem et bonam doctrinam peruenerunt ad societatem angelorum, qui sunt in ix ordinibus, et nos eadem uia ad eorundem societatem perueniamus.

 

 

In diebus autem, in quibus non est aliqua sollempnitas, cantantur xii psalmi combinati cum sex antiphonis et ui glorificationibus. Et combinatio significat, quod caritas, ex qua est bona operatio, gemina est; unde lucas xo in principio: Binos misit dominus discipulos ad predicandum. Senarius autem significat perfectionem perseuerantem, ut anima in sex suis etatibus et ecclesia in sex suis etatibus perseueret in bonis operibus, per que perueniat ad contemplationem trinitatis, que agitur per lectiones.

 

De uersiculo

Antequam autem legantur lectiones, cantatur uersiculus alta uoce ad excitandum pigros, qui aliquando in longa psalmodia auolant de nido suo, unde in ixo osee post medium: Effraym quasi auis auolauit. Vnde dicitur uersiculus auertendo, ut scilicet uertant se et reuertantur ad nidum suum, de quo iob xxixo post medium: In nidulo meo moriar. [Bl. 131rb] Cantatur etiam propter hoc, ut moneantur fideles ad dicendum orationem dominicam, quia qui uult habere doctrinam celestem, que significatur per lectiones, debet eam postulare a domino, sicut dicit beatus iacobus i circa principium: Si quis uestrum indiget sapientia, postulet a deo et cetera.

 

De lectionibus

Antequam autem lector legat, postulat a sacerdote benedictionem, quia nullus debet predicare, nisi mittatur, unde in xo ad romanos post medium: Quomodo predicabunt nisi mittantur. Petit autem sic diminuendo nomen domini: Iube domne benedicere, ad significandum, quod nullus uere dominus nisi deus; unde in fine lectionis loquens ad dominum dicit: Tu autem domine et cetera. Et quia solius dei est benedicere, propter hoc sacerdos non benedicit, sed petit benedictionem a domino, unde in uio numerorum circa finem uel uiio circa principium: Inuocabunt nomen meum super filios israel, et ego benedicam eis.

 

 

Cantantur autem psalmi stando, quia opera recta et eleuata placent deo; unde in psalmo cxl Domine clamaui: Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum, et in xuiio exodi post medium: Cum moyses eleuabat manus, uincebatur amalech, si paululum remisisset, superabat amalech. Ipsa ergo rectitudine et eleuatione corporis significamus, quod, sicut christus eleuatis manibus ferebatur in celum, actus io ante medium, ita nos eleuatis operibus ascendamus in celum.

 

 

Lectiones autem audiuntur sedendo, quia in tempore quietis adducitur sapientia, unde xxxuiiio ecclesiastici circa medium: Sapientiam scribe in tempore uacuitatis, et qui minoratur actu, sapientiam percipiet et cetera. Et in xo luce circa finem: Maria sedens secus pedes domini audiebat uerbum illius et cetera.

 

De responsoriis

Post lectiones sequntur resposoria, quia doctrine domini debemus respondere per intelligentiam et bonam operationem, quia beati audiunt uerbum dei et custodiunt illud, lucas xio circa medium, quia non auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur, ut habetur in iio ad romanos circa medium. Vnde in xxuo mathei post medium habemus, quod dominus exigit talentum nobis commissum cum usura.

 

 

Sed quia multi sunt pigri ad respondendum domino, propter hoc post responsorium cantatur uersiculus ad excitandum pigros, post quem repetitur responsorium imperfecte ad denotandum, quod pigri, qui non respondent perfecte doctrine domini, saltem respondeant imperfecte, ut, si non possint se saluare in monte, saltem saluent se in segor, genesis xixo circa medium.

 

 

Monachi autem in festiuis diebus cantant xii psalmos et xii lectiones propter duplex misterium:

 

im

Primum est, quia per bonam operationem perueniemus ad consortium xii apostolorum et xii prophetarum, qui sunt xxiiii seniores, de quibus habetur in iiiio apocalipsis circa principium.

 

iim

Secundum est, quia qualibet hora noctis debemus laudare deum. Quia enim deus numquam cessat bene agere, numquam debemus cessare a laude; unde apostolus ia ad thessalonicenses u circa fine: Sine intermissione orate. Sed quia non possumus tociens surgere de nocte, quot hore sunt in nocte, propter hoc [Bl. 131va] continue cantamus xii psalmos propter xii horas noctis, ut per qualibet hora laudetur deus.

 

De uersiculo

Finitis omnibus lectionibus et omnibus responsoriis sequitur uersiculus, qui aliquantulum dicitur uoce repressa ad excitandum deuotionem et humilitatem. Cum enim uersiculus alte cantatur, hoc fit ad pigrorum excitationem, cum remisse, hoc fit ad excitandum deuotionem et humilitatem. Vnde oratio dominica sine uoce exteriori dicitur ad notandum, quod magis placet deo melodia interior quam exterior. Exterior enim non placet nisi per interiorem, unde in xiiiio exodi circa medium: Dixit dominus moysi: Quid clamas ad me, cum ipse tamen tacet.

 

 

Tractatus I, Caput 2

 

 

De matutinali officio siue laudibus matutinis

 

 

Post nocturnale officium sequitur matutinale, quod est aliud in ueritate, unde quedam ecclesie diuidunt. Et signum, quod sit aliud, est, quia dicitur: Deus in adiutorium meum intende, sicut in aliis horis. Cantat autem ecclesia matutinale officium, duabus de causis:

 

ia

Prima est, quia in uigilia matutina submersit egiptios, et liberauit hebreos, exodi xiiiio post medium. Vnde ei cantamus, ut in nobis faciat spiritualiter, quod tunc fecit corporaliter.

 

iia

Secunda est, quia tali hora dominus resurrexit. Vnde: Mane prima sabbati surgens dei filius, et in psalmo lui miserere iii: Exurge, gloria mea, exurge, psalterium et cithara, exurge, diluculo.

 

 

Cantantur autem quinque psalmi, quia in resurrectione corporum liberabuntur quinque sensus nostri ab omni corruptione, qua modo sunt corrupti. Vnde in uiiio genesis circa finem: Sensus et cogitatio hominum prona sunt in malum.

 

 

Significant etiam illi quinque psalmi quinque status ecclesie:

 

ius

Primus psalmus significat primum statum ecclesie, qui fuit post resurrectionem domini, quando dominus rex ecclesie innotuit. Vnde dicitur in psalmo xcii: Dominus regnauit, id est rex esse innotuit, et tunc: firmauit orbem terre, id est ecclesiam, uidelicet apostolos, qui prius titillauerant; et tunc multas persecutiones passi sunt apostoli et martires, unde: Eleuauerunt flumina domine, quas repressit dominus, quando sibi placuit, unde: Mirabilis in altis dominus.

 

iius

Secundus psalmus significat secundum statum ecclesie, in quo fuerunt confessores, in quo pacem habuit ecclesia et magnum iubilum, unde dicitur in psalmo xcix Iubilate deo et cetera. Tunc etiam sancti confessores erant porte celi introducentes alios in paradisum, unde: Introite portas eius in confessione.

 

iiius

Tercius psalmus significat statum, qui modo est, in quo sufficit sitire deum siue desiderare deum. Que sitis sedatur per fidem trinitatis. Et propter hoc coniuguntur duo psalmi sub una glorificatione, primus de sitis, secundeus de fide trinitatis.

 

iiiius

Quartus significat statum ecclesie, qui erit in tempore antichristi, unde cantatur ymnus trium puerorum, quos posuit nabugodonosor in caminum ardentem, daniel iiio circa principium. Et similiter in tempore antichristi fideles, qui tunc erunt, in maxima tribulatione ponentur. Vnde iohannes in apocalipsis io circa finem uidit pedes filii hominis, id est ultimos fideles, similes aurical|co sicut in camino ardenti. Sed sicut pueris non nocuit caminus ignis, ita nec ultimis fidelibus nocebit persecutio antichristi. Huic ymno non subiungitur gloria patri et cetera, quia ultimi uersus glorificationes sunt.

 

 

 

 

 

 

fol. 131vb

uus

Quintus autem psalmus significat statum ecclesie, qui erit post mortem antichristi, quem dominus interficiet spiritu oris sui, ut habetur in xio ysaie circa principium et iia ad thessalonicenses iio circa medium. Tunc de tribus partibus mundi uenient iudei ad fidem, quia reliquie israel salue fient, ut habetur in xo ysaie post medium et ad romanos xio circa principium. Et tunc completi erunt tres ordines saluandorum, scilicet rectores, coniugati, uirgines, qui significantur in xiiiio ezechielis circa medium per noe, daniel et iob. Vnde tres psalmi coniuguntur sub una glorificatione.

 

Questio

Sed queritur, cum iste quintus psalmus sit plenus laude, quare subiungitur ei glorificatio, quia quarto psalmo non subiugitur, quia plenus est laude et glorificatione.

 

Solutio

Huius duplex est ratio, quia in quarto psalmo exprimitur trinitas in penultimo uersu, in quinto psalmo non exprimitur. Et iterum quintus psalmus finitur sic: Omnis spiritus laudet dominum. Ad significandum igitur, quod per bonam operationem associamur angelicis spiritibus in glorificatione dei, subiungitur gloria patri et cetera sicut post lectiones et responsoria. Cantat alta uoce ecclesia canticum angelorum, scilicet Te deum laudamus, quia per hoc, quod bene respondemus domino, associamur angelis et sanctis in laude dei.

 

Questio

Sed quare in primis quatuor antiphonis tacet ecclesia iubilum. Videtur quod contraria sit sibi ipsi, quia inuitat alios ad iubilum dicens: Iubilate. Ipsa tamen non iubilat.

 

Questio

Queritur postea, quare in quibusdam tacet iubilum, in quibusdam non.

 

Questio

Queritur etiam, quare tercius et quintus psalmus sint <im>mobiles, cum alii mutantur in diebus non festiuis.

 

Solutio

Ad primum dicimus, quod matutinale officium fit in memoriam resurrectionis christi, et in spe nostre resurrectionis. Resurrectio autem christi iam completa est, et nostra expectatur.

 

C. Quid Iubilus

Iubilus autem est uox non significatiua, concepta spe glorie, ergo quantum ad resurrectionem christi iam factam locum non habet, unde tacetur maxime in illis psalmis, in quibus resurrectio innuitur christi, ut in primo et secundo et tercio, in quo fit mentio de luce resurrectionis. In quarto autem psalmo alia ratione tacetur, quia cantatur pro illis, qui sunt in igne tribulationis, ad quos non pertinet iubilatio, sed pocius consolatio, quod significatum est iiio danielis circa medium, quando angelus domini descendit cum azaria et sociis eius in fornacem et fecit medium fornacis quasi uentum roris flantem, quod significat, quod dominus non deserit suos in tribulatione, sed consolatur eos. Quia uero matutinale officium fit etiam pro spe nostre resurrectionis, propter hoc in quibusdam antiphonis est iubilus, in quinta uidelicet et sexta, unde in tempore, quo cantatur de resurrectione christi, in quibusdam est multus iubilus, sicut in responsoriis, in aliis autem non est, ut in antiphonis.

 

Solutio

Ad ultimum quesitum dicimus, quod tercius et quintus psalmus non mutantur, quia sunt de eo, quod semper neccessarium est. Tercius psalmus est de desiderio et fide trinitatis et quintus est | de laude dei, et ista semper neccessaria sunt. Tribulatio non semper neccessaria est, unde quartus psalmus mutatur. Primus autem in diebus non festiuis mutatur in: Miserere mei deus, ad significandum, quod per penitentiam resurgimus. Secundus mutatur in alios, cuius mutationis ratio sumitur per spirituales intentiones illorum psalmorum, quas diligens lector inspiciat.

 

 

fol. 132ra

 

Post psalmos sequitur ymnus et canticum zacharie, quod habetur luca i circa finem, secundum exhortationem apostoli, unde uo ad ephesios circa medium et ad colossenses iii post medium: In psalmis et in ymnis et canticis spiritualibus cantantes et cetera. Vnde iudei in tribus canebant domino: In musicis instrumentis, ut patet ii regum ui circa medium, in uocibus, ut ii machabeorum i post medium, et in tubis, ut numeri x circa principium. Sed antequam cantetur ymnus, premittitur capitulum, quod dicitur a sacerdote.

 

C. Quid capitulum

Est autem capitulum breuis lectio continens spiritualem sententiam ad recreationem illorum, qui fastidiunt psalmodiam, sicut iudei fastidierunt manna in deserto, propter quod misit in eos dominus ignitos serpentes, numeri xxio circa principium. Et ne similiter nobis accidat, premittitur capitulum.

 

 

Post ymnum cantatur canticum zacharie, quod est de promissionibus domini. Sed quia multi sunt pigri ad audiendum promissiones dei, propter hoc premittitur uersiculus, qui cantatur alta uoce ad excitandum pigros. Et dum cantatur istud canticum, sacerdos thurificat duplici ratione.

 

ia

Prima est, quia incensum significat orationem, et per orationem impetramus promissiones dei.

 

iia

Secunda est, quia sacerdos terminaturus est matutinale officium in oratione. Omne enim officium terminatur in oratione excepto nocturnali officio, quando continuatur matutinali. Et ut sequens eius oratio accepta sit deo, propter hoc thurificat et petit, ut: Dirigatur domine oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Sicut enim incensum ex igne reddit odorem, ita oratio placet a deo, cum procedit ex igne caritatis.

 

 

Alii dicunt, quod propter hoc fit thurificatio, que est species latrie, ut innuamus nos credere promissionibus, que sunt in cantico, ne puniamur ex incredulitate, sicut punitus fuit zacharias, qui non credidit, quia scilicet mutus factus est, lucas i circa principium.

 

 

Finito cantico orat sacerdos prius salutans populum dicens: Dominus uobiscum, quod est sumptum de ruth iio circa principium, et populus resalutat ipsum dicens: Et cum spiritu tuo, quod est sumptum de epistola pauli ad philomenem in fine. Postea monet populum secum orare dicens: Oremus, ne sibi attribuat officium orationis.

 

 

Finita oratione iterum salutat populum, quia dominus bis salutauerat discipulos dicens: Pax uobis, ut habetur in xxo iohannis post medium. Sed quia minores sacerdotes non perfecte immitantur christum, non eo modo salutant, sed salutant eo modo, quo booch salutauerat messores suos, ruth ii circa principium. Sed episcopi, qui perfecte tenentur imitari christum, salutant eo modo maxime in missa.

 

 

Finita ultima salutatione dicit puer Benedicamus domino duabus de causis.

 

ia

Prima est ad significandum, quod omnis laus nostra puerilis et imperfecta est.

 

iia

Secunda est, ut ostendatur, quod illi soli digne laudant deum, qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem, quam pueri habent per naturam.

 

 

Et corus | respondet: Deo gratias. Sed uidetur, quod deberet respondere amen, id est fiat. Sed sciendum, quod propter hoc respondet sic, ut ostendat, quod omnia bona habeamus a deo, etiam hoc ipsum, quod ipsum benedicimus. Non habemus nisi a deo, unde reddimus ei gratias.

fol. 132rb

 

Tractatus I, Caput 3

 

 

De diurno officio

 

 

Post matutinale officium, sequitur de diurnis officiis, que sunt iiiior, prima, tercia, sexta, nona, secundum institutionem hesdre, qui quater in die instituit laudari deum, ut neemias ixo circa principium.

 

Questio

Sed queritur, quare tantum quatuor horis laudamus deum de die, cum qualibet hora debemus laudare deum, quoniam qualibet hora bona accipimus ab eo.

 

Questio

Preterea queritur, quare pocius istis horis quam aliis horis laudetur deus.

 

Solutio

Solutio: Ad primum dicimus, quod, quia corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam et cetera, sapientia ix circa finem, non possumus continue seruire deo, unde statutis horis seruimus ei et laudamus ipsum. Sed cum xii hore sint diei, ut iohannes xio circa principium, in iiiior horis propter recompensationem cantamus xii psalmos cum xii glorificationibus, in qualibet hora tres psalmos. Magis autem laudamus ipsum in istis iiiior horis quam in aliis propter facta priuilegiata, que facta sunt in istis horis.

 

 

Tractatus I, Caput 4

 

 

De hora prima

 

 

Hora enim prima apparuit dominus mulieribus in die resurrectionis, marcus xui circa principium. Item dominus mane ibat ad templum ad docendum populum Et populus manicabat, id est mane uenire accelerabat, lucas xxio circa finem. Est autem intentio ecclesie in hora prima impetrare a domino, quod eripiat eam a temptationibus et periculis mundi, et quia hec intentio inuariabilis est, propter hoc officium, quod fit in prima, inuariabile est. Vnde approbanda est consuetudo illarum ecclesiarum, que numquam mutant antiphonam in officio prime, quin sit de deo uel trinitate.

 

De completorio

Similiter in completorio intentio ecclesie est impetrare a domino, quod liberetur a temptationibus et fantasmatibus noctis. Et quia hec intentio inuariabilis est, propter hoc officium in completorio inuariabile est. Et etiam alia ratio est, quare officium prime et completorii non mutatur, quia unum est primum et aliud ultimum. Deus autem est et principium et finis, apocalipsis i ante medium, et propter hoc utrumque illorum officiorum est de deo et inuariabile. In aliis autem horis mediis mutatur capitulum et responsorium et oratio.

 

De officio prime

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Ambrosius

Incipit autem officium prime ab inuocatione diuini auxilii. Postea sequitur laus simplex et postea cantatur ymnus ea ratione, qua in precedentibus. Postea cantat ecclesia psalmum istum: Deus in nomine tuo et cetera, in quo petit liberari a persecutoribus, sicut patet in serie psalmi. Et hunc psalmum cantauit dauid, quando ziphei uoluerunt ipsum tradere saul, io regum xxiii post medium et xxui circa principium. Et propter hoc cantat ecclesia, ne ziphei, id est florentes siue amatores mundi, tradant ecclesiam petitioni uel portioni mortis. Post illum incipit psalmum: Beati immaculati et cetera, qui durat usque ad cantica graduum continens in se xxii octonarios. Et est psalmus | iste, ut dicit ambrosius, paradisus omnium pomorum spiritualium, apotheca gratie, totus informatione morali redolens. Hunc psalmum ruminat ecclesia tamquam aromata. Est enim apotheca proprie cella aromatum in iiiior horis. In prima dicit iiiior octonarios, in aliis tribus horis xuiii. Sic igitur in prima dicit ecclesia tres psalmos quodam modo, sicut dictum est, et quodam modo quinque, ut muniat suos quinque sensus contra temptationes et pericula mundi, quia mors intrat per fenestras, ieremias ixo post medium.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 132va

 

Post psalmos cantat simbolum anastasii, scilicet quicumque uult, in quo continetur fides. Accipit enim ecclesia scutum fidei, ad resistendum diabolo, sicut docet apostolus ad ephesios ui post medium, et beatus petrus, ia petri u post medium: Cui resistite fortes in fide.

 

 

Postea uero in quibusdam ecclesiis dicitur hoc capitulum: Domine miserere et cetera, de ysaie xxxiii circa principium, et est bona consuetudo ad recreationem fastidiosorum, licet in multis ecclesiis non dicatur. Post capitulum sequitur responsorium respondens illi capitulo: Iesu christe fili et cetera.

 

 

Postea sequitur uersiculus ad excitandum pigros: Exurge domine, et ut moneantur fideles ad dicendum orationem dominicam, que dicitur post uersiculum. Sed antequam dicatur oratio dominica, inuocatur tota trinitas, unde dicitur kyrieleyson, id est Domine miserere, et dicitur primo propter patrem. Dicitur autem ter ad ostendum, quod tota trinitas est in patre, et sic de aliis. Postea dicit orationem dominicam; et postea petit uiuificari spiritualiter dicens: Viuet anima mea et cetera. Et postea confitetur dicens: Erraui sicut ouis que periit et cetera, quia ecclesiasticus xuii circa finem: Viuens et sanus confiteberis. Postea dicit simbolum fidei: Credo in deum et cetera, ut preces eius, que sequntur, exaudibiles sint, quia sine fide impossibile est placere deo, ad hebreos xio circa principium.

 

 

Sed quia in diebus festiuis magis uacat ecclesia gaudio, propter hoc in diebus non festiuis, cum incipit kyrieleyson, facit genuflexionem ad significandum, quod oratio humiliantis se nubes penetrabit, ecclesiasticus xxxuo circa finem. Dicitur autem oratio dominica sine uoce exteriori ad significandum, quod deuotio mentis placet deo. Finis autem dicitur alte ad repellendum fortiter temptationem et efficaciter. Similiter simbolum fidei dicitur sine uoce exteriori ad significandum, quod corde creditur ad iusticiam, ad romanos xo ante medium. Finis autem dicitur alte ad significandum, quod ore confessio sit ad salutem, ut ibidem habetur.

 

 

Postea secuntur preces secundum doctrinam apostoli, qui dicit ia ad thymotheum iio: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones et cetera.

 

C. Quid obsecratio

Obsecrationes sunt preces cum adiuratione ut: Per incarnationem tuam libera nos.

 

C. Quid oratio

Et consimiles orationes sunt de bonis adipiscendis ut in ymno angelorum, scilicet Te deum: fiat misericordia tua domine super nos.

 

C. Quid postulatio

Et consimiles postulationes de malis amouendis ut psalmus cxxxix: Eripe me domine ab homine malo.

 

C. Quid gratiarum actio

Et consimiles gratiarum actiones ut: Benedic anima mea domino, psalmus cii et <c>iii; Repleatur os meum lau|de, in psalmo lxx In te domine speraui, et consimiles.

 

fol. 132vb

 

Post preces sequitur oratio, quia omne officium in oratione terminatur. Sed sicut dictum est, in diebus non festiuis fiunt genuflexiones et maiores preces, unde dicitur: Miserere mei deus. In diebus autem dominicis propter gaudium resurrectionis christi et nostre, quam speramus, et in sollempnitatibus sanctorum, quia tunc recolimus gaudia ipsorum, quibus speramus associari, magis uacamus gaudio quam merori. Vnde non facimus genuflexiones, nec dicimus tot preces.

 

 

Post orationem factam ad dominum inuocamus sanctos et facimus mentionem de sanctis, qui in illo tempore dormierunt in domino. Hoc autem facimus, ut exemplo ipsorum simus calciati pedes in preparatione euangelii pacis, ad ephesios ui post medium. Intentio enim ecclesie est in totali officio prime armare se armatura apostoli contra carnem et sanguinem et spirituales nequicias, ad ephesios ui circa medium, scilicet contra diabolum, contra quem armat se in primo psalmo; et in secundo armat se contra carnem, dicens: Beati immaculati et cetera, et sic succingit lumbos in ueritate et accipit loricam iusticie, ad ephesios ui post medium, dicens: In iustificationibus tuis meditabor. Illi enim duo psalmi pleni sunt iustificationibus. Et in cantando: Quicumque uult et cetera, in quo fit mentio de resurrectione christi et nostra, assumit galeam salutis, scilicet spem, ad ephesios ui post medium. In simbolo autem fidei, assumit scutum fidei; in memoria sanctorum et inuocatione assumit calciamenta in pedibus, sicut precipitur in xi<i>o exodi circa medium. Per lectionem, que legitur in capitulo, assumit gladium spiritus, quod est uerbum dei, ad ephesios ui post medium. Et sic totaliter armata est, ut sit secura per totum diem contra temptationes et pericula.

 

 

Tractatus I, Caput 5

 

 

De officio tercie

 

 

Post officium prime sequitur officium tercie. Laudat autem ecclesia deum hora tercia, quia tali hora crucufixus est dominus linguis iudeorum, ut habetur in marci xuo circa medium, et quia hora tercia descendit super apostolos spiritus sanctus, ut habetur in actibus ii circa principium, unde cantatur ymnus de spiritu sancto. In hora etiam tercia, quando descendit spiritus sanctus super apostolos, scripsit dominus legem suam in cordibus discipulorum, sicut predixit in ieremie xxxio circa finem: Dabo legem meam in uisceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. Sicut l die a pascha data fuit lex moysi, scilicet mense tercio egressionis egipti, ut exodi xix circa principium et de hoc leuiticus xxiii ante medium. Propter hoc cantatur psalmus ille: Legem pone mihi domine et cetera. Et quia sermo domini sanat omnia, ut sapientia xui ante medium, propter hoc in diebus non festiuis dicitur capitulum: Sana me domine et sanabor, quod habetur ieremie xuii ante medium. Et responsorium: Sana animam meam et cetera, de psalmo xl Beatus qui intelligit et cetera.

 

 

Tractatus I, Caput 6

 

 

De officio sexte hore

 

 

Post officium tercie sequitur officium sexte. Laudat autem ecclesia deum tali hora, quia hora sexta crucifixus est dominus a militibus, ut habetur in iohannis xixo ante medium. Et tunc in meridie ostendit dominus feruorem dilectionis, quam habuit ad nos. Et ecclesia ostendit dilectionem, quam habet ad ipsum, unde cantat tali hora: Defecit in salutare tuum anima mea, ac si dicat: Nunciate dilecto, quia amore langueo, cantici uo circa medium. Et quia discipuli relicto eo fugerunt, ut mattheus xxuio post medium, cantat ecclesia: Defece|runt oculi mei in eloquium tuum. Cantat autem ecclesia hora sexta hoc responsorium de psalmo xxxiii, scilicet: Benedicam dominum in omni tempore, propter beneficium passionis, ac si dicat illud, cantici io circa finem: fasciculus mirre dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur.

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 133ra

 

Tractatus I, Caput 7

 

 

De officio hore none

 

 

Post officium sexte sequitur officium none. Laudat autem ecclesia deum tali hora, quia circa horam nonam emisit dominus spiritum, et tunc uelum templi scissum est, ut mattheus xxuiio post medium. Tunc aperte sunt figure, et reuelata sunt, que erant uelata in ueteri lege, tunc aperta sunt prata et aparuerunt herbe uirentes, et collecta sunt fena de montibus, ut habetur in prouerbiis xxuii circa finem. Et propter istam reuelationem cantat ecclesia in tali hora hunc psalmum: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea, declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat paruulis. Cantat autem hoc responsorium, sumptum de psalmo xxu: Iudica me deus, redime me domine et miserere mei. Ac si dicat: fac me participem redemptionis quam fecisti per mortem tuam.

 

 

Tractatus I, Caput 8

 

 

De officio uesperarum

 

 

Post nonam sequitur officium uesperarum. Laudat autem ecclesia deum in uesperis in memoriam primi aduentus, quia in uespera mundi uenit filius dei, sicut dicit beatus iohannes, ia iohannis ii circa medium: Nouissima hora est, et apostolus ia ad corinthios xo ante medium: Nos sumus in quos fines seculorum deuenerunt. Cantat autem quinque psalmos, ut deus dimittat ei, quicquid peccauit in die per quinque sensus, et ut muniat quinque sensus suos contra fantasmata noctis. Iubilat autem in antiphonis pro beneficiis primi aduentus. Post psalmos sequitur capitulum, quod est lectio consolatoria et exortatoria, sicut dictum est. Postea sequitur aliquando responsorium, quia lectioni et exhortationi debemus respondere. Postea sequitur ymnus ea ratione, qua in matutinali officio. Postea cantatur alta uoce uersiculus ad excitandum pigros et ad hoc, ut attente audiant promissiones domini, que dicuntur in cantico beate uirginis, quod habetur luce io circa medium. Sunt autem tres promissiones, quas dominus sub iuramento promisit.

 

ia

Prima facta est noe, cui promisit dominus, quod non induceret ultra aquas diluuii super terram, et dedit ei signum huius, scilicet arcum celestem, genesis ixo circa medium. Hanc promissionem uidemus impletam.

 

iia

Secunda promissio facta est abrahe et dauid, quibus promisit dominus, quod de semine eorum nasceretur christus, abrahe, genesi xxii circa finem, dauid, iio regum uii circa medium et in psalmo cxxxi Memento, ubi dicitur: De fructu uentris tui ponam super sedem tuam. Hanc promissionem uidemus impletam.

 

iiia

Tercia promissio facta est abrahe, cui promisit dominus, quod semini eius daret terram fluentem lacte et melle, genesis xiiio circa finem, scilicet terram uiuentium. Hec promissio nondum impleta est quantum ad nos. Sed per hoc, quod alie implete sunt, certi sumus, quod implebitur.

 

 

Dum autem cantatur id canticum, sacerdos ponit incensum ea ratione, que dicta est in matutinali officio, et alia ratione, uide|licet ut impleat figuram iugis sacrificii, quod fiebat in mane et in uespere, de quo habetur exodi xxixo circa finem, in quo offerebatur agnus in mane et in uespere. Ad implendam ergo illam figuram maxime in matutinali officio et uespertino thurificat ecclesia. Agnus autem, qui offerebatur uespere, pinguior erat ad significandum, quod caritas semper crescit. Post canticum et antiphonam sequitur oratio et Benedicamus domino, sicut dictum est superius.

 

 

fol. 133rb

 

Tractatus I, Caput 9

 

 

De completorio

 

 

Post officium uespertinum sequitur completorium, quod est officium de gaudiis eternis et pace eterna et est officium perfectorum et exercitatorum in laudibus diuinis. Incipit autem sic: Conuerte nos deus et cetera, quia quantumcumque perfecti sumus, semper debemus nos reputare incipientes, unde ecclesiasticus xuiiio circa principium: Cum consummauerit homo tunc incipit. Vnde apostolus ad philippenses iiio post medium: Quotquot perfecti sumus, ad ipsum senceamus, scilicet nos esse imperfectos.

 

 

Cantat autem iiiior psalmos ecclesia, ut dimittantur ei peccata corporis, constat enim corpus ex iiiior elementis, uel ut dimittantur ei peccata, que contraxit in iiiior partes animi. Et sicut dictum est, officium illud est perfectorum et exercitatorum in laudibus dei, unde cantatur primo iste psalmus: Cum inuocarem exaudiuit et cetera. Eorum enim, qui habent dilatatam caritatem per tribulationes, est cantare istud officium. Quia tamen illi misericordiam indigent, subiungitur Miserere mei et exaudi orationem meam. Postmodum exprobrant eis, qui respiciunt in uanitates et insanias falsas, ut in psalmo xxxix Expectans: Vsquequo graui corde et cetera. In fine subiungitur de pace et requie eterna: In pace in id ipsum et cetera. Postmodum sequitur iste psalmus: In te domine speraui, in quo habetur de spe, per quam peruenitur ad pacem eternam. Tercio loco dicitur psalmus, in quo liberamur a quadruplici temptatione: Occulta et leui, occulta et graui, aperta et leui, aperta et graui. Quarto loco dicitur psalmus, in quo excitamur ad benedicendum et laudandum deum.

 

Cur in completorio capitulum sequitur hymnum

Post psalmos et antiphonam sequitur ymnus ante capitulum ad significandum, quod perfecti et exercitati in laudibus diuinis parati sunt laudare deum ante omnem exortationem. Quia tamen utilis est, non est dimittendum capitulum. Postmodum cantatur uersus alta uoce: Custodi nos domine, ad excitandum pigros ad audiendum promissiones, que sunt in cantico symeonis, quod habetur luce ii circa medium, que sunt due: Prima de pace eterna in primo uerso, secunda de primo aduentu in aliis uersibus. Postmodum sequntur preces, que muniunt nos contra fantasmata noctis. De nocte enim insidiatur diabolus, quia latro est; unde lucas xo post medium: Homo quidam descencendebat a ierusalem in iericho et incidit latrones. Et dicitur oratio dominica et simbolum fidei sicut in prima, et preterea aliis duabus de causis dicitur simbolum fidei in completorio: Prima est, quia fides fugat fantasmata noctis. Secunda est, ut, si contingit aliquem mori in sompno, per confessionem fidei saluetur. Fit autem generalis confessio, ut remittantur peccata diei, sicut in prima, ut remittan|tur peccata noctis. In fine sequitur oratio Et benedicamus domino, sicut dictum est in aliis. Et quia semper est eadem intentio ecclesie, in completorio non uariatur officium istud, unde antiphona super psalmos eadem est.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 133va

Questio

Vnde posset queri ab eis, qui uariant antiphonam in prima, quare uariant in prima, cum non uarient in completorio.

 

 

Tractatus II, Caput 1

 

 

De officio misse

 

 

Dicto de officiis singularum horarum, dicendum est generaliter et breuiter de officio misse, in quo intendit ecclesia per preces et laudes et bona opera mereri, ut digne possit suscipere presentiam saluatoris, qui uenturus est presentialiter ad altare.

 

De introitu misse

Huius officii prima pars est introitus, qui est cantilena continens laudes uel preces, uel utrumque; et cantat ipsum chorus ad imitationem antiquorum patrum, qui per laudes, preces et bona opera expectauerunt presentiam saluatoris. Vnde fideles in hoc, quod cantant introitum, ostendunt se esse filios per imitationem antiquorum patrum. Potens enim est deus de lapidibus suscitare filios abrahe, mathei iii circa medium. Vnde apostolus ad romanos ix circa principium: Non qui filii carnis sunt filii abrahe, sed qui filii promissionis estimantur in semine; et dicens: Si filii abrahe estis, opera eius facite, iohannis uiii post medium, quasi dicat: Illi uero sunt filii abrahe, qui imitantur ipsum in fide et operibus.

 

De uersu psalmistico

Post introitum sequitur <p>salmisticus uersus, qui significat, quod per bonam operationem uertere nos debemus ad deum, digne expectando presentiam eius. Cantatur autem in quibusdam ecclesiis in maioribus sollempnitatibus cum tropis.

 

De tropis

Tropus autem dicitur a tropos, quod est conuersio et significat frequentem exhortationem, qua exortantur fideles ad conuertendum se deo.

 

De gloria patri

Post uersum sequitur gloria, quia post bonam operationem debemus laudare deum, et repetitur introitus ad imitandum iterata desideria antiquorum patrum. In maioribus autem sollempnitatibus dicitur ter, ad habendum perfectam laudem de trinitate. Trinitarius enim perfectus est, unde in trinario creauit deus omnia, scilicet in numero, pondere et mensura, sapientie xi circa finem. Aliquando autem repetitur introitus imperfecte ad significandum, quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam et cetera, ad romanos uiii circa medium.

 

De accesu sacerdotis ad altare

Et dum cantatur introitus, sacerdos accedit ad altare, quia ad gemitum et preces et desideria antiquorum patrum uenit summus sacerdos ad ecclesiam. Significat enim noster sacerdos summum sacerdotem. Accedit autem ad altare hoc modo:

 

De ceroferariis

Precedunt eum duo ceroferarii siue acoliti, qui significant legem et prophetiam, quibus illuminantur fideles, unde beatus petrus, secunda petri i in fine: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis accendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco et cetera.

 

De diacono et subdiacono

Postea sequntur subdiaconus, qui defert textum euangelii, et diaconus, cuius officium est legere euangelium, et significant apostolos et discipulos christi, quos misit christus binos ante faciem suam, luce x in principio.

 

De thuribulo

Ad ultimum sequitur ipse sacerdos. Sed ante omnes precedit ille, qui defert thurribulum. Significat | autem thurribulum cor humanum, quod debet esse clausum ad inferiora, apertum ad superiora. Ignis significat caritatem, incensum deuotam orationem. Precedit ergo ad significandum, quod nisi per deuotam orationem, que est ex caritate, non est digne ascendere ad altare.

 

fol. 133vb

Sed dum accedit sacerdos ad altare, cantat psalmum istum, scilicet xlii: Iudica me deus, in quo petit separari a turba et ab hominibus iniquis, ut digne possit impetrare hostiam quam offerat. Non enim habet, quid offerat, nisi deus det. Quod significatum est facto abrahe, cui datus est aries, genesis xxii circa medium. Petit etiam illuminari lumine celesti, ut digne possit intrare non solum ad altare materiale, sed etiam ad tabernaculum celeste, unde episcopus, qui perfectior et celestior debet esse quam minor sacerdos, dicit hunc psalmum, scilicet lxxxiii Quam dilecta tabernacula.

 

Postmodum sacerdos increpat sensualitatem suam, ne impediat ipsum, dicens: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me. Postea facit generalem confessionem ad remissionem uenialium peccatorum.

 

Et dum cantatur gloria a choro, intrat sacerdos ad altare. Prius salutato choro, et secundum consuetudinem quarundam ecclesiarum dat osculum diachono et subdiachono, ut ostendat se esse figuram illius, qui dixit apostolis et discipulis, iohanne xiiii post medium: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis.

 

Postmodum osculat altare et post textum euangelii. Osculum altaris significat osculum, quod christus dedit primitiue ecclesie de iudeis. Osculum textus euangelii significat osculum, quod dedit ecclesie de gentibus non per presentiam suam sed per predicationem euangelii. Hoc autem facit, ut ostendat se esse figuram illius, cuius osculum desiderabat sponsa dicens, cantici canticorum io in principio: Osculet me osculo oris sui.

 

 

Accedit autem post ad dexteram altaris, quia christus primo accessit ad iudeos, qui significantur per dexteram. Ipsi enim erant in lumine et fide unius dei, quam significat meridies, gentiles autem in aquilone, id est in frigore infidelitatis.

 

De tropis

Habuerunt autem ortum tropi a ueteri lege. Habetur enim in numeri x in fine, quod cum eleuaretur archa, dicebat moyses: Surge domine et dissipentur inimici tui et fugiant, qui oderunt te, a facie tua. Cum autem deponeretur, aiebat: Reuertere domine ad multitudinem exercitus israel. Siue enim eleuetur ecclesia per contemplationem, siue deponatur per humiliationem, semper inuocandum est diuinum auxilium.

 

 

Tractatus II, Caput 2

 

 

De kyrieleyson

 

 

Post glorificationem trinitatis sequitur inuocatio eiusdem, que fit per fidem, quia quomodo inuocabunt, in quem non crediderunt, ad romanos x circa medium.

 

 

Dicitur ergo kyrieleyson, christeleyson, kyrieleyson. In primo et tercio non fit uariatio uocis, quia tantum una est natura patris et spiritus sancti. In medio fit propter duas naturas christi.

 

 

Dicitur autem in greco, quia tribus linguis laudamus deum in missa, in greca per kyrieleyson, in hebrayca per alleluia et sabaoth, in latina in aliis. Omnis enim lingua debet confiteri deum, et titulus crucis scriptus fuit, ut habetur iohanne xix circa medium: hebrayce, grece, et latine.

 

 

Nonies autem inuocat ecclesia trinitatem, | ut per istam inuocationem perueniat ad laudem et societatem nouem ordinum angelorum.

fol. 134ra

De gloria in excelsis deo

Vnde statim inmiscet se cantico angelico, et incipit sacerdos gloria in excelsis deo, quod habetur luce ii circa principium. Et in hoc representat angelum, qui apparuit pastoribus. Et chorus respondet cantico angelorum, qui canticum istud cantauerunt nato domino, luce ii circa principium, per cuius natiuitate fuit gloria in excelsis, id est in angelis de reperatione sua. Pax autem fuit in terra, id est reconsiliatio hominis ad deum, hominis ad angelum, hominis ad hominem. Quod uero sequitur: Laudamus te et cetera, non fuit dictum ab angelis, sed appositum fuit a beato hylario, ut dicitur generaliter. Tamen papa innocentius dicit, quod a quodam papa fuit additum, qui fuit nonus a beato petro et instituit cantari in missa. Sed a quocumque fuerit additum, optime factum est. Bonum enim est laudare ipsum, id est predicare eius bonitatem, et benedicere ipsum, id est bona dicere de ipso, et adorare ipsum, id est profiteri eius maiestatem, et glorificare ipsum, id est dicere, quod eius solius est gloria, uel enarrare gloriam siue delicias eius; et bonum est gratias agere ei. Que omnia fiunt per ea, que sequntur, sicut perceptum est: Cantate domino canticum nouum, scilicet psalmus xcu, de natiuitate eius et aliis eius, que pertinent ad nouitatem hominis: Cantate domini et benedicite nomini eius.

 

 

Tractatus II, Caput 3

 

 

De epistola

 

 

Et quia preceptum est: Annuntiate de die in diem salutare eius, in psalmo xcu Cantate i, propter hoc post canticum illud legitur lectio, que dicitur epistola. Sed quia dominus dicit in euangelio, matthei ix in fine: Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam, propter hoc prius orat sacerdos salutans populum dicens: Dominus uobiscum, quomodo salutauit booch messores suos, ut habetur in ruth ii circa principium. Sed episcopus, qui expressius tenetur imitari christum, utitur ipsa uoce domini, dicens: Pax uobis, iohannis xx post medium. Post orationem sequitur lectio, que dicitur epistola, quia frequentius sumitur de epistolis pauli uel epistolis canonicis. Aliquando tamen est de prophetis uel libris salomonis. Nunquam autem est de ipsa lege moysi, quia figure cessauerunt, postquam uenit ueritas, quia uelum templi scissum est, matthei xxuii circa finem, et aperta sunt prata, et apparuerunt herbe uirentes, prouerbiorum xxuii circa finem (25). Et ecclesia non ponit uelamen super faciem suam, sicut moyses faciebat, exodi xxxiiii circa finem, secunda ad corinthios iii circa finem.

 

De resposorio siue graduali

Post epistolam sequitur responsorium, quia lectioni debemus respondere per bona opera, cui additur uersus, ut uertant se pigri. Et appellatur graduale, quia per bona opera debemus gradi in deserto huius mundi, de mansione in mansionem, id est de uirtute in uirtutem, quousque ueniamus ad terram promissionis.

 

 

 

Tractatus II, Caput 4

 

 

De alleluia

 

 

Post responsorium sequitur alleluia, in quo est iubilus. Est enim cantus angelicus, unde in tobie x circa finem, per uicos ierusalem cantabitur alleluia. Et sequitur breuis sententia excitans ad laudem et iubilum. Iubilat autem ecclesia et docet iubilare filios suos, ne in deserto huius mundi adorent uitulum conflatilem, de quo exodus xxxii circa principium, quod faciunt, qui lasciuiam et pompam mundi diligunt, ne fas|tidiant manna, et redeant mente ad ollas carnium et pepones et allia, numeri xi circa principium et xxi circa principium, quod faciunt, qui cor habent in coquina, quamdiu audiunt missam, et reputant eam nimis longam. Cantatur autem alleluia in quibusdam ecclesiis a pueris, sicut in ecclesia parisiensis, in non festiuis diebus ad significandum, quod eorum, qui puri sunt et innocentes, est benedicere deo et laudare ipsum. Est enim alleluia idem quod laudare inuisibilem, unde: Laudate pueri dominum, psalmus cxii, et: Ex ore infantium et cetera, de psalmo uiii Domine dominus noster.

 

 

 

 

 

 

fol. 134rb

Item de graduali

Graduale autem cantatur a maioribus ad significandum, quod labor operum pertinet ad fortes. Et cantatur in maioribus sollempnitatibus in aliquo loco alto, ad quem ascenditur per gradus, unde propter hoc uocatur graduale ad significandum, quod per bona opera ascenditur de uirtute in uirtutem, ut habetur in psalmo lxxxiii Quam dilecta. Et ibidem cantatur alleluia ad significandum, quod illi, qui sunt in altitudine uite, digne possunt iubilare deo.

 

De sequentia

Post alleluia cantatur sequentia, que cantatur a toto choro, quia significat concordiam et unitatem ecclesie, que maxime placet deo, sicut dicitur in cantici iiiio circa medium: Vulnerasti cor meum in uno oculorum et cetera. Vnde in psalmo cxlix Cantate: Laudent nomen eius in choro, in tympano, id est in mortificatione carnis, 'et psalterio, id est bonis operibus. Et hoc possunt facere alique persone determinate, unde alique persone determinate cantant graduale et alique alleluia. Sed in choro cantatur ei ab omnibus, unde sequentia, que significat concordiam, cantanda est a toto choro; unde dicitur sequentia, quia sequitur post omnes precedentes laudes tanquam ferculum delicatissimum, quod maxime placet deo.

 

 

Tractatus II, Caput 5

 

 

De euangelio

 

 

Post sequentiam legitur euangelium, que est lectio noui testamenti, in quo promittitur eterna hereditas, unde legitur in medio ecclesie ad significandum, quod ad omnes pertinet eterna hereditas. Diaconus autem lecturus euangelium accipit libro de dextro latere altaris, quia de syon exiuit lex et uerbum domini de ierusalem, ysaia ii circa principium, et michee iiii circa principium. Sed in maioribus sollempnitatibus consuetudo est in quibusdam ecclesiis, quod, antequam legat euangelium, incipit antiphonam, que perficitur a choro. Et per hoc significatur, quod ille, qui lecturus est euangelium, debet habere caritatem; unde petro dictum est, iohannis xxi post medium: Petre, amas me pasce oues meas. Cantatur autem sine neumate, quia sufficit habere simplicem caritatem. Lecturus euangelium petit benedictionem a sacerdote, quia: Quomodo predicabunt nisi mittantur?, ad romanos x circa medium. Tenet autem librum in manu, quia tenetur facere, quod predicat.

 

De cruce precedente euangelium et cereis

Precedit autem ante ipsum crux, quia crucifixum debet predicare, unde ia ad corinthios i post medium: Predicamus christum crucifixum et cetera. Et alibi ia ad corinthios ii circa principium: Nichil aliud iudicaui me scire inter uos nisi ihesum christum, et hunc crucifixum. Precedunt eum in diebus festiuis duo ceroferarii, qui significant legem et prophetiam, sicut dictum est, uel duos precones secundi aduentus, scilicet heliam et e|noch, de quibus habetur apocalipsis xi ante medium. In diebus non festiuis unus ceroferarius significat unum preconem primi aduentus, scilicet iohannem baptistam, de quo habetur luce i circa principium, de ceroferario dictum est, quid significat.

 

 

 

 

 

 

 

fol. 134va

De pulpito

Pulpitum autem, in quo euangelium legitur, significat altitudinem christi et altitudinem spiritualis intelligentie, que est in euangelio, unde ad hoc significandum data est lex in monte, exodus xix circa finem. Significat etiam altitudinem promissorum, que sunt in euangelio, unde ad hoc significandum ierusalem terrestris in alto est, unde in xi deuteronomii ante medium: Terra, ad quam ingredieris possidendam, montuosa est.

 

De puluinari

Ponitur autem puluinar sub euangelio ad significandum leue iugum christi et ad significandum temporalia, que debentur predicatoribus; unde in cantici iio circa principium et uiii circa principium: Leua eius sub capite meo.

 

 

Omnes autem precedentes laudes cantantur uersus orientem, id est uersus christum, unde zacharia ui circa finem: Ecce uir oriens nomen eius, qui dicitur oriens, quia ab ipso nobis oriuntur omnia bona. Euangelium autem legitur contra aquilonem, id est contra diabolum, ad expellendum ipsum de cordibus fidelium; unde in cantici uiio ante medium: Nasus tuus, id est predicator, qui scit discernere bonos odores, sicut turris libani, id est defensor castus, qui respicit contra damascum, id est contra diabolum, qui est potus sanguinis, id est sitiens peccatum.

 

 

Salutat autem diaconus populum, ut sit sicut terra bona ferens fructum xxxm, lxm, cm, ut matthei xiii circa medium. Et populus resalutat ipsum, ut deus det ei benedicere et predicare. Salutato populo reddit eum attentum et docilem, quia bonum nuntium dicturus est et celestem doctrinam, unde dicit: Sequentiam sancti euangelii et cetera, hec est lectio sequens sancti euangelii. Sed cum inchoatur aliquod euangelium, dicitur: Inicium sancti euangelii et cetera. Et populus de tanta doctrina glorificat deum dicens: gloria tibi domine. Non loquitur enim in hac doctrina moyses, qui non eloquens est ab heri et nudius tercius, ut exodus iiii ante medium, nec ysaia, qui uir pollutus labiis est, ysaia ui ante medium, nec ieremias, qui puer est et nescit loqui, ieremias i circa principium, sed ipse filius dei, qui est sapientia eterna. Hic enim est puteus aquarum uiuentium, que fluunt impetu de libano, id est de candido et casto predicatore, cantici iiiio circa finem. Promittit enim hec doctrina uitam eternam, unde propter excellentiam eius legitur in eminentiori loco quam aliqua alia lectio. Legitur enim in ambone, qui est locus eminens, quem potest populus ambire, et unde diaconus potest ambire populum, id est uidere et uideri, quia hec doctrina pertinet ad omnes.

 

De triplici cruce, quam dyaconus facit, cum euangelium legit

Cum autem dicit: Sequentiam sancti euangelii et cetera, facit diaconus triplicem crucem: Vnam in libro ad significandum, quod hic est liber crucifixi, unam in pectore ad significandum, quod corde credit, unam in fronte ad significandum, quod non erubescit euangelium, sicut dicit apostolus ad romanos i ante medium: Non enim erubesco euangelium. Et populus facit signum crucis, ne diabolus impediat auditum uerbi, et in fine similiter, ne diabolus impediat fructificationem seminis.

 

 

Auditur autem euangelium nudo capite, quia in euangelio reuelate sunt | figure, et terminatur accentu eleuato, quia doctrina euangelii promittit celestia, cum lectio ueteris legis terminetur accentu depresso, quia promittebat temporalia, ysaia i post medium: Si uolueritis et audieritis, bona terre comedetis.

 

fol. 134vb

 

Nota etiam, quod in minoribus ecclesiis sepius legitur euangelium in sinistro cornu altaris ad significandum, quod euangelium, quod iudei repulerunt, qui erant quasi in dextera dei, utpote qui legem habebant, gentiles, qui erant quasi in sinistra utpote sine lege uiuentes, receperunt, secundum quod dixerunt iudeis paulus et barnabas, actibus xiii circa finem: Vobis oportebat primum loqui uerbum dei, sed quia repulistis illud, ecce conuertimur ad gentes. Liber tamen refertur ad dextrum cornu altaris circa finem misse ad significandum, quod in fine iudei credituri sunt et ad fidem christi uenturi, unde ysaia x post medium: In ueritate reliquie iacob conuertentur, et hoc erit, cum plenitudo gentium intrauerit, tunc omnis israel saluus fiet, ut ad romanos xi circa finem.

 

 

Tractatus II, Caput 6

 

 

De symbolo

 

 

Lecto euangelio cantat chorus simbolum fidei, quia dicit beatus iohannes, iohannes xx in fine: Hec autem scripta sunt, ut credatis et ut credentes uitam habeatis. Est enim fides finis euangelii, unde fides ex auditu, ad romanos x post medium, et fidei finis est uita eterna. Et incipit sacerdos simbolum ad significandum, quia fides est a deo. Alia etiam ratione cantatur simbolum post euangelium, ne dominus possit improperare, quod improperauit iudeis: Cecinimus uobis et non saltastis, matthei xi circa medium. Canit enim nobis celestis precantor, cum legitur euangelium, et nos saltamus ei cantando simbolum, unde sollempniter ipsum cantamus. Dicitur autem simbolum, id est collatio, quia postquam preceptum fuit apostolis ire et predicare per uniuersum mundum, ut omnes idem predicarent, conuenerunt apostoli, et composuerunt simbolum, et quilibet posuit ibi particulam suam, et propter hoc dicitur simbolum, id est collatio.

 

De reditu diaconi ad altare

Dum autem cantatur, diaconus redit ad altare, quia, ut dicit ecclesiastes i ante medium, ad locum unde exeunt flumina reuertuntur, et animalia ibant et reuertebantur et cetera, ezechiel i circa medium; et in iob xxxuiii circa finem: Numquid mittes fulgura, et reuertentia dicent tibi: Assumus. Dum autem reuertitur, nec librum, nec puluinar portat. Antequam enim legeret euangelium, librum tenebat in manu ad significandum, quod prius deberet facere et postea docere. Subdiaconus autem fert ei puluinar ad significandum, quod dignus est operarius cibo suo. Sed in reditu nichil defert ad significandum, quod completa actione sua liber debet esse et libere uacare contemplationi.

 

 

Postquam autem peruenit ad altare, dat librum sacerdoti uel episcopo id osculandum, et cum incenso ad significandum, quod deus odoratur bonum odorem eorum, qui suscipiunt predicationem euangelii, et ad significandum, quod labiis predicatorum osculatus est deus mundum illo osculo, de quo dicitur: Osculetur me osculo oris sui, cantici io in principio.

 

 

Datur autem liber apertus ad significandum, quod sacerdoti debent esse sacre scripture aperte, unde: Labia sacerdotis custodiunt | et cetera, malachie ii ante medium. Aliis autem datur clausus, a quibus non tanta exigitur perfectio.

 

 

fol. 135ra

 

Tractatus II, Caput 7

 

 

De offertorio

 

 

Post simbolum salutat sacerdos chorum, ut gracius possit cantare chorus offerendam uel offertorium, quod cantatur post simbolum. Audita enim predicatione euangelii et facta professione fidei restat nos offerre deo hostiam uiuam, sacram, deo placentem, ad romanos xii circa principium. Debemus enim reddere, que sunt dei, deo, mattheus xxii circa medium, id est animas nostras lumine uultus sui insignitas; unde in cantici uiiio circa medium: Pone me ut signaculum super cor tuum et cetera.

 

 

Cantatur etiam offertorium, quia tunc offert sacerdos panem et uinum secundum sacerdotium melchisedech, de quo habetur genesis xiiii post medium, et ad hebreos ui in fine et uii in principio. Habuit autem iste cantus ortum a ueteri lege, quia iio paralipomenorum uii circa principium dicitur, quod, cum salamon mactaret hostias, sacerdotes clangebant tubis. Cantatur etiam offertorium a choro propter multiplicia desideria, que offerunt fideles domino, sicut salomon in dedicatione templi et altaris obtulit oues et boues quasi absque estimatione et numero, quia xxii milia boum et arietum centies xxti milia, ut ibidem dicitur, que significant bona desideria fidelium, que soli deo numerabilia sunt, unde in numeris xxiii ante medium: Quis dinumerare possit puluerem iacob?, et sunt quasi absque estimatione, quia preciosa sunt super milia auri et argenti, ut in psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Bonitatem et cetera.

 

 

Et dum cantatur offertorium, sacerdos preparat hostiam, quam oblaturus est, et ponit eam super corporale. Postea ponit incensum, ut acceptabilis sit deo eius oblatio et oratio. Postea lauat manus, ut digne possit tangere archam spiritualem, scilicet corpus christi, ne accidit eis sicut bethsamitis, qui percussi sunt, eo quod uiderunt archam domini, io regum ui circa finem, et ne accidat et sicut oze, qui percussus est eo, quod tetigit archam domini, iio regum uii ante medium, sicut sacerdotes ueteri lege lauabant se in labio eneo, quando ingressuri erant tabernaculum testimonii, ut habetur in xxx exodi circa medium.

 

 

Tractatus II, Caput 8

 

 

Postea incipit missam, que dicitur missa, duabus de causis: Vna est, quia tunc emittebantur antiquitus cathecumini, licebat enim cathecuminis interesse precibus et laudibus, usque post euangelium. Sed canoni misse, non licebat eos interesse, quia non erant de ecclesia, cum non erant baptizati. Alia ratio est, quare dicitur missa, quia de celo mittitur hostia, que offerenda est. Non enim habemus, quid offeramus, nisi detur nobis a deo.

 

 

Antequam accedat ad altare, inclinat se dicens: In spiritu humilitatis et in animo contrito et cetera, quod sumptum est de daniel iii circa medium, ne sit reus corporis et sanguinis domini manducando et bibendo indigne.

 

 

Postea eleuato capite accedit ad altare et deosculatur ipsum ad significandum, quod ibi representatur passio christi, per quam reconciliauit sibi humanum genus. Postea uertit se ad populum dicens: Orate pro me, fratres. Et tunc dicendum est: Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue | fiat, de psalmo xix Exaudiat, uel: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi, de luce i circa medium.

 

 

 

 

fol. 135rb

De secreta

Postea dicit partem illam misse, que dicitur secreta, et dicit tot orationes, quot dixit ante epistolam. Dicitur autem secreta, quia secreto dicitur multis de causis.

 

ia

Prima est, quia cum antiquitus dicerentur ille orationes alta uoce, laici retinebant eas, et representabant missam ridiculose, unde multi percussi sunt. Propter hoc modo dicuntur secrete.

 

iia

Secunda est, quia in ipsa ecclesia multi sunt porci et canes, quibus non sunt reuelanda secreta, secundum illud mattei uii circa principium: Nolite dare sanctum canibus et cetera.

 

iiia

Tercia est, quia ibi representatur passio christi, que in silentio fuit, quia sicut ouis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum, ysaie liii circa medium. Cuiusmodi silentium imitati sunt martires, de quibus dicitur in ymno: Non murmur resonet non querimonia, sed corde tacito et cetera.

 

iiiia

Quarta est, quia dominus ante passionem secreto orauit, unde Auulsus est a discipuli, quantum est iactus lapidis, lucas xxii circa medium.

 

 

In fine autem ultime orationis dicit alta uoce: Per omnia secula seculorum, monens populum ad idem offerendum spiritualiter, quod ipse offert ministerio, et querens assensum populi, quia sacerdos ibi generalis persona est, et populus dat ei assensum dicens: Amen. Habito assensu populi, salutat sacerdos populum et econuerso, ut digne possit offere hostias spirituales. Postea monet populum sursum habere corda et gratias agere deo. Et quod monet, ipse facit in prefatione sequente. Agit enim ibi gratias deo.

 

De prefatione

Dicitur autem prefatio, quia est quasi prologus ante transsubstantiationem, in quo captatur beniuolentia saluatoris. In fine autem prefationis petit nostras laudes uniri et associari laudibus angelorum. Nisi enim hic incipiamus laudare deum cum angelis pro modulo nostro, in futuro non laudabimus ipsum cum angelis. Vnde chorus statim cantat ymnum angelicum, scilicet Sanctus, sanctus, sanctus et cetera, quem instituit cantari in missa beatus sixtus papa, et est sumptus de uio ysaie circa principium.

 

 

In ymno isto laudamus deum de generali beneficio, cum dicimus: Pleni sunt celi et terra gloria et cetera, et precipue de beneficio incarnationis, cum dicimus: Benedictus qui uenit in nomine domini, id est in nomine patris, ut habetur in xii iohannis ante medium. Dicimus bis Osanna, id est Salua obsecro, propter stolam anime et stolam corporis, uel propter salutem gratie in presenti et salutem glorie in futuro.

 

ua

Alia ratio est allegorica, quare fit silentium ante prefationem. Representat enim sacerdos in illo silentio latibulum domini, quod fecit post resuscitationem lazari, quando collegerunt pontifices et pharisei consilium et cetera, iohannes xi circa finem. Dicitur autem in xio iohannis circa finem, quod Iesus iam non ambulabat apud iudeos, sed abiit in regionem iuxta desertum in ciuitatem, que dicitur effrem. Sed appropinquante decima die mensis primi, quando sumendus erat agnus, qui immolandus erat xiiii luna, dominus uenit bethaniam in sab|bato ante dominicam in ramis palmarum, ut iohannes xii in principio, unde quasi rumpens silentium manifestauit se. Et hoc representat sacerdos dicens alta uoce: Per omnia secula seculorum. Et in prefatio representat conuiuium, quod factum fuit domino in bethania. Est enim in prefatione conuiuium laudis, quod facit ecclesia domino et dominus ei. Ipse enim cenat nobiscum et nos cum ipso, ut ipse dicit, apocalipsis iii circa finem, quia adiutores dei sumus, prima ad corinthios iii ante medium. De huiusmodi communio; dicit ysaias xxu circa medium: Faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc, id est in bethaniam, que significat ecclesiam, que sita est in monte oliueti, id est christo, conuiuium pinguium et cetera.

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 135va

 

In illa autem cena, que facta est domino in bethania, iohannes xii circa principium, nominantur tres persone: Martha, que ministrabat, per quam significantur actiui siue perficientes, lazarus, qui erat unus de discumbentibus, qui de nouo resuscitatus fuerat, per quem significantur penitentes siue incipientes, maria, per quam significantur contemplatiui siue perfecti, quia sola ista tria genera hominum faciunt conuiuium spirituale christo. Et sicut maria accepit libram unguenti nardi pistici preciosi, sic et ecclesia. Per libram unguenti significantur dona spiritus sancti, que data sunt ecclesie ad mensuram, sicut dicit apostolus ad romanos xii circa principium: Vnicuique sicut deus diuisit mensuram fidei.

 

 

Nardus autem, que est herba humilis, calida, odorifera, significat humilitatem seruentis fidei, ad cuius odorem descendit filius dei in uterum uirginis, ut dicit beatus bernardus super illud cantici io circa finem: Cum esset rex in accubitu suo, nardus dedit odorem suum.

 

 

Sed notandum, quod maria magdalene triplex unguentum preparauit domino:

 

 

Primum, quo unxit pedes tantum, ut habetur in uiio luce circa finem.

 

 

Secundum, quo unxit et caput et pedes in illa cena, que facta est ei in bethania. De pedibus dicit iohannes xii circa principium, de capite marcus xiiii circa principium, mattheus xxui circa principium.

 

 

Tercium, quo uoluit ungere corpus iesu, unde in marci xui in principio: Maria magdalene et maria iacobi et salome emerunt aromata et cetera.

 

De triplici unguento ecclesie

Similiter ecclesia triplex unguentum preparat domino.

 

i

Primum est contricionis, quo ungit pedes domini, scilicet misericordiam et iusticiam, que sunt uie, quibus uenit dominus ad nos. Misericordiam domini osculamur et ungimus, cum proponimus satisfacere. In istis enim multum delectatur dominus.

 

ii

Secundum unguentum, quo ungit ecclesia capud domini, id est diuinitatem, et pedes, id est humanitatem, est fides de diuinitate et humanitate siue deuotio, que fides multum placet deo. Et hoc unguentum est pisticum, id est fidele, non adulteratum, fides enim debet esse non ficta, et preciosum, quia ab illo emimus uitam eternam.

 

iii

Tercium unguentum est compassionis et misericordie, quo non ungit ecclesia dominum in sua propria persona, sed in menbris eius, quia, ut ipse dicit, matthei xxu circa finem: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, sicut maria terci|o unguento non unxit dominum.

 

 

 

fol. 135vb

 

Secundo unguento ungit capud domini, cum dicit in prefatione: Vere dignum et iustum est equm et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, domine sancte pater omnipotens eterne deus. In istis enim profitetur maiestatem diuinam, quam adorant non solum homines, sed etiam angeli, et nominat ecclesia in prefatione illos ordines angelorum, quibus maxime uult assimilari.

 

 

Pedes autem ungit, cum dicit: Benedictus, qui uenit in nomine domini. Profitetur enim humanitatem christi et representat, quod dictum est in dominica in ramis palmarum. Fuit enim tunc decima luna, quando debebat sumi agnus et reseruari immolandus xiiii luna, et tunc uenit uerus agnus ad locum immolationis et ibi fuit usque ad diem immolationis. Non recessit enim a ierusalem uel a bethania, que est prope ierusalem.

 

De diuersis prefationibus

Notandum autem quod non sunt nisi xi prefationes canonizate, scilicet

 

ia

prefatio de natiuitate domini, que sic incipit: Quia cum unigenitus tuus et cetera,

 

ii

de epiphania, que sic incipit: Quia per incarnati uerbi misterium et cetera,

 

iii

de ieiunio, que sic incipit: Qui corporali ieiunio uicia comprimis et cetera,

 

iiii

de pascha, que sic incipit: Te quidem omni tempore et cetera,

 

u

de ascensione, que sic incipit: Qui post resurrexionem suam et cetera,

 

ui

de spiritus sancti missione, que sic incipit: Qui ascendens super omnes celos,

 

uii

de trinitate, que sic incipit: Quia cum unigenito tuo et spiritu sancto et cetera,

 

uiii

de apostolis, que sic incipit: Te domine suppliciter exorare, ut gregem tuum et cetera,

 

uiiiia

de cruce, que sic incipit: Qui salutem humani generis et cetera. Hee ix habentur prefationes.

 

xa

In decretis de consecratione distinctione ii inuenimus: Decima est de beata maria, que sic incipit: Equum et salutare, et te in ueneratione beate uirginis marie, uel assumptione uel natiuitate, uel purificatione beate marie uirginis, collaudare et cetera. Et hec habetur in decretis lxxa distinctione, capitulo sanctorum.

 

xia

Et sic sunt decem prefationes, preter communionem, que cotidie dicitur, et sic per totum sunt xi prefationes.

 

 

Tractatus II, Caput 9

 

 

De canone misse

 

 

Post acclamatum preconium, quod representat laudes puerorum, quas dixerunt domino in ramis palmarum, mattheus xxi circa principium, sequitur canon, qui dicitur canon misse, quia regulariter composititus a sanctis patribus et quia regulariter et expresse representat sacerdos noster sacerdotem ueteris testamenti. Dicitur autem canon in silentio ad representandum id latibulum domini, quod fuit postquam acclamate fuerunt ei laudes ille, et quia sacerdos orare debet in secreto clauso hostio, mattheus ui circa principium, et flabello discretionis amouere muscas morientes, que perdunt suauitatem unguenti, ecclesiastes x in principio, quod significat flabellum materiale tempore suo.

 

 

Incipit autem canon misse sic: Te igitur clementissime pater per iesum christum filium tuum supplices rogamus et petimus, uti accepta habeas hec dona, hec munera, hec sacrificia, sancta illibata. Et dicit innocentius papa, quod diuinitus factum est, quod canon misse incipit a T, littera, que habet formam crucis, unde in ezechiele ix circa medium: Signa thau super frontes uirorum gementium. |

 

 

 

 

 

 

fol. 136ra

 

Dicuntur autem dona, in quantum dantur a deo. Non habimus enim, quid offeramus, nisi deus det, sicut abraham obtulit ei arietem, qui datus est ei, genesis xxii circa medium. Munera autem dicuntur, in quantum dantur ab hominis; unde in euangelio, mattheus u circa medium: Si offers munus tuum et cetera. Sacrificia autem dicuntur, in quantum sunt oblatio sanctificans illibata, id est non libata ab extraneis; unde apostolus ad hebreos xiii circa medium: Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deseruiunt.

 

Cur fiunt tres cruces

Fiunt autem tres cruces super illa uerba ad significandum, quod illa dona sunt crucifixi et sunt de beneplacito tocius trinitatis. Et iste fit honor, quem crucifixo exhibemus, propter triplex dedecus ei illatum: a iuda, a pontificibus, a populo iudeorum, qui tradiderunt ipsum.

 

 

Per hoc autem, quod noster sacerdos dicit: Clementissime pater, representat sacerdotem ueteris testamenti, qui, quando immolabat, respiciebat ad propiciatorium, quod erat in sanctis sanctorum, uel in hec representat illos duos angelos, qui respiciebant se uersis uultibus in propiciatorium, exodus xxu ante medium. Sacerdos enim angelus domini est, ut dicitur in malachia ii ante medium. Et sicut sacerdos legalis cum sanguine uitule rufe introibat in sancta sanctorum et ponebat incensum in altari thimiamatis, ut ad hebreos ix circa principium et ante medium, sic sacerdos noster intrat in sancta sanctorum cum sanguine, id est memoria crucufixi, et ponit incensum, id est orat pro uniuersali ecclesia, dicens: In primis, que tibi offeremus, pro ecclesia tua sancta et cetera.

 

Pro quibus et ubi et ad quid fiat oblatio et cetera

In orationibus ergo, que sunt usque ad illum locum: Qui pridie quam pateretur et cetera, ostendit, pro quibus fiat illa oblatio et ubi fiat et ad quid fiat et qualis debet esse ille, qui offert.

 

Pro quibus

Pro quibus fit, ostenditur, cum dicitur: Que tibi offerimus pro sancta ecclesia tua catholica, quam pacificare et cetera. Fit enim etiam pro rebellibus, qui sunt in ecclesia, ut pacificentur, sed maxime pro bonis, unde dicitur: Et omnibus ortodoxis et cetera, id est recte gloriantibus in fide christi, et precipue pro illis, qui intersunt sacrificio, unde dicitur: Memento famulorum famularumque tuarum et omnium circum astantibus et cetera.

 

Vbi

Vbi uero fiat sacrificium, id ostenditur, cum dicitur: Commiunicantes et memoriam uenerantes et cetera. Fit enim in unitate ecclesie. Communicantes enim sunt ecclesie unitatem participantes. Extra enim ecclesiam non est locus ueri sacrificii, unde in xii deuteronomii ante medium: Caue, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem uideris, sed in eo, quem elegerit dominus et cetera.

 

Ad quid

Fit autem propter bona presencia spiritualia et corporalia, quod ostenditur, cum dicitur: Qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis sue et cetera. Fit etiam, ut ab eterna dampnatione nos deus eripiat. Fit etiam pro premiis eternis, quod ibi ostenditur, cum dicitur: Quam oblationem tu deus omnipotens quesumus in omnibus facere digneris, benedictam per effectum, ut scilicet per illam celestem benedictionem et eternam obtineamus, asscriptam, ut per illam scripta sunt nomina nostra in libro uite, lucas x circa medium, ratam, ut confirmati simus in deo, ne de cetero possi|mus separari.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 136rb

De tribus crucibus

Et fiunt tres cruces super illa tria, quia per crucificum de beneplacito trinitatis dantur nobis bona eterna. Rationabilem, ut uidelicet bene offeramus et recte diuidamus, non sicut chaym, qui bene obtulit, genesis iiii circa principium, id est creaturam creatori, sed non recte diuisit, quia seipsum dimisit diabolo, et extrinsecum fecit a deo. Ad rationabilem sequitur acceptabilem, et super illa duo adiectiua non fiunt cruces, quia meritum dicunt, non premium.

 

De duabus crucibus

Sequitur: Vt nobis fiat corpus et sanguis, et fiunt hic due cruces, propter duplicem naturam christi, uel propter duplicem formam, sub qua fit oblatio.

 

Qualis

Qualis autem debeat esse ille, qui offert, ostenditur cum dicitur: In primis gloriose semperque uirginis marie genitricis dei, sed etiam beatorum apostolorum ac martyrum tuorum petri et pauli et cetera. Sicut enim sacerdos habebat nomina xii patriarcharum scripta in rationale et in superhumerali, ut exodus xxxix ante medium, sic sacerdos noster debet habere xii apostolos, quorum filii sumus, in memoria, ut imitetur et fidem eorum et doctrinam et opera.

 

 

Non solum autem sacerdos legalis ponebat thimiama, sed etiam cum sanguine uitule rufe intrabat in sancta sanctorum et aspergebat propiciatorium et totum tabernaculum interius et postea exibat et aspergebat tabernaculum exterius, numeri xix circa principium, ad hebreos ix ante medium. Hoc fecit christus in se et hoc facit cotidie in nostris sacerdotibus. In se facit, quia in die ascensionis introiuit in sancta sanctorum, id est in celum, cum sanguine proprio et aspersit propiciatorium, id est leniuit nobis misericordiam dei patris, et postea exiuit per apostolos et aspersit et mundauit totum tabernaculum exterius, id est ecclesiam militantem per predicationem eorum.

 

 

Hoc facit sacerdos in sacrificio altaris. Sed non potest intrare cum sanguine, nisi sanguine habeat, unde sequitur in canone: Qui pridie, id est die precedenti, antequam pateretur, accepit panem in sanctas et uenerabiles manus suas, et eleuatis oculis in celum ad te deum patrem omnipotentem tibi gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis dicens, mattheus xxui circa principium: Accipite et manducate ex hoc omnes, id est manducate sacramentaliter et spiritualiter: Hoc est corpus meus. Et ad prolationem horum uerborum fit transsubstantiatio panis in corpus christi.

 

 

Sequitur: Simili modo postquam cenatum est, accipiens et hunc preclarum calicem in sanctas et ueneraliles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes, hic est enim calix sanguinis mei noui testamenti et eterni, misterium fidei, qui pro uobis et cetera. Et ad prolationem horum uerborum fit transsubstantiatio uini in sanguinem christi, et fiunt cruces in transsubstantiationem naturarum, quia uirtute uerborum et benedictionis fit illa transsubstantiatio. Et cum dicitur: Hoc est corpus meus, eleuatur hostia, ut fideles uideant christum sub sacramento et ut petant ab eo presente suas iustas petitiones. Exibet enim se presentem, ut ostendat se esse paratum dare, quod iuste petimus. Ele|uatur etiam, ut ostendatur esse excelentissimum sacrificium, unde dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia non solum ibi datur gratia, sed etiam dominus gratiarum, qui dicitur uiaticum nostre peregrinationis, quia, sicut datum fuit manna iudeis a transitu maris rubri usque ad introitum terre promissionis, exodus xui circa medium et post, et Iosue u post medium, ita et corpus christi sub forma panis datur fidelibus a baptismo usque ad finem uite sue.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 136va

Questio

Sed quero, cum in euangelio non inueniatur: Ad te deum omnipotentem, quod dicitur in transsubstantiatione panis, nec quod dicitur in transsubstantiatione uini: Eterni misterium fidei, quis ausus est apponere. Dicitur autem in fine apocalipsis ultimo capitulo circa finem: Si quis apposuerit ad hec, apponet super illum deus plagas et cetera.

 

Solutio

Sed dicendum, quod apostoli hoc apposuerunt, quia hec habuerunt a domino. Non enim omnia uerba uel facta scripta sunt in euangelio, sicut habetur circa finem iohannis xx.

 

 

Habito autem sanguine aspergit sacerdos noster propiciatorium, et hoc ex precepto domini, qui dixit: Hoc facite in meam commemorationem, lucas xxii circa principium. Vnde dicit sacerdos: Vnde et memores domine serui tui, sed et plebs tua sancta eiusdem christi, filii tui domini dei nostri, tam uenerande natiuitatis quam et beate passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed etiam in celos gloriose ascensionis offerimus preclare maiestati tue de tuis donis, quantum ad panem, ac datis, quantum ad uinum, hostiam puram, id est purificantem corda, hostiam sanctam, id est sanctificantem locutiones, hostiam immaculatam, id est mundantem opera, panem sanctum uite eterne, quantum ad mundatione cordis, et calicem salutis perpetue, quantum ad mundationem anime, quia totam humanam naturam assumpsit filius dei, ut totam mundaret.

 

De uque crucibus

Fiunt autem quinque cruces super illa quinque popter plagas quinque, ut dicitur: Supra que propicio ac sereno uultu respicere digneris et cetera. Et sic aspergit propiciatorium, id est lenit nobis misericordiam dei. Postea aspergit totum tabernaculum interius dicens: Supplices te rogamus, omnipotens deus, iube huic perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuine maiestatis tue, id est fac uenire ecclesiam militantem ad ecclesiam triumphantem, quod cotidie fit, cum sancti euolant, ut dicitur ieremia iii circa finem: Post me ingredi non cessabis, ut quotquot ex hac participatione altaris sacrosanctum filii tui corpus et sanguinem supserimus, omni benedictione et celesti gratia repleamur per eundem christum. Merito autem orat sic sacerdos: Iube hec perferri per manus sancti angeli tui et cetera.

 

gregorius

Dicit enim gregorius numquam In dubium uenire debet, in ipsa immolationis hora celos aperiri, choros angelorum adesse, ex uisibilis et inuisibilis unum fieri. Sicut enim panis uisibilis mutatur in corpus christi, quod est nobis inuisibile, sic per effica|tiam illius sacramenti associantur homines uisibiles inuisibilibusque angelis.

 

 

 

fol. 136vb

gregorius

Vnde dicit gregorius: Vno eodemque momento in celum rapitur ministerio angelorum consociandum corpori christi, et ante oculos sacerdotis uidetur. Qualiter autem hoc intelligendum sit, expositum est in questione de eucharistia.

 

 

Asperso interiori tabernaculo sanguine christi exit sacerdos ad expurgendum exterius tabernaculum, id est ecclesiam militantem, et orat primo pro defunctis dicens: Memento famulorum famularumque tuarum, qui nos precesserunt cum signi fidei, id est caractere baptismi, et dormiunt in sompno pacis. Per hoc patet, quod non orat pro dampnatis: Ipsis et omnibus in christo quiescentibus et cetera. Postea orat pro uiuis dicens: Nobis quoque peccatoribus et cetera.

 

 

Postea ostendens, per quem uelit sibi dari, quod petit, scilicet per christum, subiungit commendationem christi dicens: Per quem hec omnia domine semper bona creas, ad litteram panem et uinum, quibus sustentatur homo, sanctificas, id est in sanctum corpus filii tui conuertis, uiuicas, id est per hec sacramenta uitam nobis spiritualem prestas, benedicis, id est benedictionem eternam per hoc obtinere nos facis.

 

De tribus crucibus

Et quia beneficio crucis hec omnia adueniunt, fiunt tres cruces super illa tria uerba.

 

De uque crucibus

Cum autem dicitur: Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi deo patri omnipotenti in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria, fiunt quinque cruces, tres, propter triplicem passionem christi, unam, que fuit in flagellatione, aliam in ipsa cruce, terciam in compassione, per quam pro crucifixoribus orauit. Due autem ultime fiunt ad representandum sanguinem et aquam, que exierunt de latere de christi.

 

 

Tractatus II, Caput 10

 

Quid petit

Sed quia posset querere deus pater, quid petis, subiungit sacerdos de petitionibus dicens:

 

De uii petitionibus

Pater noster, qui es in celis et cetera, mattheus ui ante medium. Et dicit alta uoce, ut omnes idem petant. Sed ne uideatur presumere uocans deum patrem, premittur: Oremus preceptis salutaribus moniti et diuina institutione formati audemus dicere. Sic enim filius dei docuit nos orare, mattheus ui ante medium. Antequam autem petat, premittit breuem prologum, in quo captat beniuolentiam a bonitate dei, cum dicit: Pater. Dulcius enim nomen non potest ei dari, et per hoc prouocat in se dilectionem dei, pater enim diligendus est, et dilectionem proximi, cum dicit: Noster, quia, ut dicit apostolus ad galatas iii in finem: Non est iudeus, non est grecus, non est seruus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim unum estis in christo iesu. Captat etiam beniuolentiam a puritate, cum dicit: Qui es in celis, id est in sanctis.

 

 

Postea petit uii dona spiritus sancti, per que habentur uii beatitudines et excluduntur uii capitalia uitia. Dicit ergo: Sanctificetur nomen tuum, id est confirmetur in nobis sanctitas nominis tui et similitudo tua. Hec autem fit per donum sapientie, per quod habetur pax, quia ante huiusmodi confessionem et saporem dulcedinis dei non habet pacem anima. Et per hoc ex|cluditur luxuria, quia gustato spiritu desipit omnis caro.

 

 

 

 

 

 

fol. 137ra

 

 

 

 

 

Ieronimus

Sed quia ad sapientiam non peruenitur nisi per intellectum, sequitur: Adueniat regnum tuum, id est da nobis lumen intelligente, ut recedant tenebre peccati, et tu solus regnes in nobis. Et per hoc habetur mundicia cordis, quia beati mundo corde et cetera, mattheus u circa principium, et expellitur gula, quia, ut dicit ieronimus, si sacras litteras amamus dilicias carnis non amamus. Sed quia ad intellectum non peruenitur nisi per bona opera, unde in psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Quomodo dilexi et cetera: A mandatis tuis intellexi.

 

 

Sequitur: Fiat uoluntas tua et cetera, et per hoc habetur misericordia et expellitur auaricia. Sed quia bene operari non possumus nisi pregustauerimus de pane celesti, sequitur: Panem nostrum cottidianum et cetera. Et sic petitur fortitudo, quia panis confirmat et roborat, et per hoc habetur esuries iusticie et expellitur accidia.

 

 

sed quia gustare dulcedinem panis celestis non possumus, nisi mundati simus a febre iniquitatis, sequitur: Dimitte nobis et cetera. Et scientia sic petitur, per quam lugemus peccata, quia, qui apponit scientiam, apponit et dolorem, ecclesiastes i circa finem. Et habetur uirtus luctus et expellitur ira, que impedit animum, ne possit cernere uerum.

 

 

Sed quia purgati esse non possumus, nisi resistamus temptationibus, sequitur: Et ne nos inducas et cetera, id est fac nos patienter tolerare facta persecutorum et uerba contumeliosa. Et sic petitur pietas, per quam habetur uirtus mansuetudinis, et expellitur inuidia. Sed ista non possunt fieri, nisi liberemus ab amore mundi, unde sequitur: Libera nos a malo, quia, ut dicit augustinus: Amor rerum transitoriarum est totum et solum malum hominis. Et per hoc petitur timor domini, qui expellit peccatum, ecclesiastici i post medium, quia, qui timet deum, abstinet a prohibitis. Et per hoc habetur paupertas spiritualis et expellitur superbia, quia timor dei humiliat.

 

 

Tractatus II, Caput 11

 

 

De silentio post orationem dominicam

 

 

Post orationem dominicam fit generale silentium, quia representat id silentium, quod fuit a passione domini usque ad resurrexionem, sicut habetur in luca xxiii in finem, quod mulieres sabbato siluerunt secundum mandatum. Sed licet alii siluerunt, tum christus non siluit, immo in anima uerbo dei armata confregit portas inferni et in sanguine testamenti sui eduxit uinctos de lacu, in quo non erat aqua, ut habetur in zacharia ix post medium. In illo autem silentio orat sacerdos dicens: Libera nos quesumus domine et cetera. Et dicitur hec oratio embolismus, id est superexcrescens, quia, si aliud per illam petitur, quam per precedentes. Alii dicunt, quod embolismus dicitur, id est superexcrescens, quia antiquitus non solebat esse in missa.

 

 

Post hanc orationem offert diaconus patenam sacerdoti, quam suscepit a subdiacono, antequam ei sacerdos representaret passionem christi. Remota enim fuit patena ab ipso, quod significat, quia in passione domini discipuli relicto eo fugerunt, mattheus xxui post medium, et recessit latitudo caritatis, quam habebant ad christum, que significatur per patenam. Sed in resurrectione | rediit, unde in oblatione patene accedunt diaconus et subdiaconus ad altare, quia uolentes uidere sepulcrum representantes, quod fecerunt maria magdalene et altera maria, que uenerunt uidere sepulcrum, ut habetur in mattheo xxuiii in principio. Signat autem sacerdos faciem suam cum patena et deosculatur eam. Et in signatione exprimit desiderium mulierum uolentium uidere crucifixum, in deosculatione exprimit reconciliationem, que fit ad deum per caritatem.

 

 

 

 

 

 

fol. 137rb

 

Tractatus II, Caput 12

 

 

De eucharistia

 

 

Postea uero accipit hostiam et facit inde tres partes, et unam illarum ponit in calicem, quod significat reditum anime christi ad corpus, quia per sanguinem anima, per hostiam corpus significatur. facit autem tres partes propter tres partes ecclesie. Quedam enim pars adhuc laborat, quam significat pars missa in calicem, et pro illa fit oblatio, ut liberetur. Pars est in purgatorio, et pro illa fit oblatio, ut absoluatur. Pars est in celo, et pro illa fit oblatio ad gratiarum actionem.

 

 

Fractio autem hostie representat, quod dominus fecit, quando in fractione panis cognitus est a discipulis, lucas xxiiii post medium. Postea exclamat: Pax domini sit semper uobiscum, representans, quod dominus dixit discipulis post resurrectionem: Pax uobis.

 

 

Tractatus II, Caput 13

 

 

De agnus dei

 

 

Et quia post istam salutationem dixit discipulis suis: Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis et cetera, ut habetur in iohanne xx circa medium, cantat chorus agnus dei et cetera, petens a domino pacem. Sed quia non potest habere pacem, que est perfectio uirtutum, nisi habeat remissionem peccatorum, unde apostolus ad romanos i circa principium: Gratia uobis, id est remissio peccatorum, et pax, propter hoc prius petit remissionem peccatorum dicens: Domine miserere nobis. Dicit autem ter agnus dei et cetera, quia christus ex beniuolentia trinitatis dat nobis remissionem peccatorum et pacem; uel dicitur ter, quia agnus dicitur ab agnoscendo, uel ab agno, quod est pium. Agnus enim in balatu agnoscit matrem, et christus agnouit patrem per obedientiam, ad philippenses ii ante medium, et agnouit matrem per curam, iohannes xix post medium, et ex pietate passus est pro nobis, unde ysaias xui in principio: Emit<t>e agnum domine dominatorem terre. Dicitur ergo: Agnus dei, qui agnouit patrem, miserere nobis, agnus dei, qui agnouit matrem, miserere nobis, agnus dei, qui ex pietate passus est pro nobis, dona nobis pacem.

 

 

Tractatus II, Caput 14

 

 

De communione

 

 

Postea communicat sacerdos et dicit quasdam orationes, ut possit digne communicare. Communicat autem sacramentaliter, ut et ipse et populus communicet spiritualiter. Et accipit aliquando omnes tres partes, aliquando reseruat unam partem pro aliqua neccesitate, aliquando dat duas partes diacono et subdiacono, et hoc secundum consuetudinem primitiue ecclesie, representans, quod dominus faciebat, frangens panem et dans discipulis, lucas xxii circa principium.

 

 

Postea communicat sacerdos et dicit quasdam orationes, ut possit digne communicare. Communicat autem sacramentaliter, ut et ipse et populus communicet spiritualiter. Et accipit aliquando omnes tres partes, aliquando reseruat unam partem pro aliqua neccesitate, aliquando dat duas partes diacono et subdiacono, et hoc secundum consuetudinem primitiue ecclesie, representans, quod dominus faciebat, frangens panem et dans discipulis, lucas xxii circa principium.

 

 

Dum autem communicat, diaconus parat corporalia representans, quod fecit angelus in reuolutione lapidinis, mattheus xxuiii circa principium.

 

De postcommunione

Chorus autem cantat quandam cantilenam, que dicitur Postcommuni|o, representans illud gaudium, quod habuerunt discipuli de resurrectione, quando duo ibant in emaus et redierunt in ierusalem et inuenerunt congregatos xicim, lucas xxiiii circa principium et medium.

 

fol. 137va

De ablutione manuum sacerdotis

ia

Postea lauat sacerdos manus, duabus de causis. Prima est, ut, si aliquid remansit de hostia, in loco mundo seruetur, ne ad tangendum res alias communes accedat immediate post tactum dominici corporis.

 

ii

Secunda est, ut indignum se reputet recipere corpus christi sicut, numeri xix ante medium, sacerdos, qui immolauerat uitulam rufam lauabat uestimanta sua et immundus erat usque ad uesperam, id est ad perfectam contricionem uel usque ad finem mundi, quia usque ad finem mundi est macula in luna, id est ecclesia.

 

De oratione

Postea terminat missam in orationibus, ut habeat gratiam peruenientem et gratiam subsequentem, id est perseuerantem, et transfertur liber de leua in dexteram, quod significat reditum fidei ad iudeos.

 

De ite missa est

Postea dicit diaconus: Ite missa est, id est: Missa est hostia ad patriam, ite post ipsam, quia christus ascendit pandens iter ante nos, michee ii circa finem.

 

 

Tractatus III, Caput 1

 

 

De officiis ecclesiasticis in speciali

 

 

Dicto de officiis ecclesiasticis in generali, dicendum de officiis ecclesiasticis in speciali, circa que uidendum est de conuenientia matutinalis officii, ad alia officia, et de ordine officiorum in singulis dominicis, et in sollempnitatibus.

 

De tribus temporibus uel quattuor

Sciendum ergo, quod officium ecclesie distinguitur secundum tempora iiiior. Est enim tempus renouationis, tempus deuiationis, tempus reconciliationis, tempus peregrinationis.

 

im

Tempus renouationis est ab aduentu domini usque ad septuagesimam. Et dicitur renouationis, quia per aduentum filii dei renouatum est genus humanum. Vnde in apocalipsi xxi circa principium: Noua facio omnia.

 

ii

Tempus deuiationis a septuagesima usque ad pascha. In illo enim tempore recolit ecclesia deuiationem et lapsum humani generis.

 

iii

Tempus reconciliationis a pascha usque ad octauas pentecostes, quia per immolationem filii dei reconciliati sumus deo patri, ut iia ad corinthios u circa finem.

 

iiii

Tempus peregrinationis ab octauis pentecostes usque ad aduentum domini.

 

 

Incipit autem ecclesia officium suum a tempore renouationis, quia et antiphonarius et graduale incipit ab aduentu domini.

 

Obiectio

Sed uidetur, quod a tempore deuiationis debuit inchoare, quia prius fuit deuiatio quam renouatio. Et preterea in tempore deuiationis legit ecclesia genesim, qui est primus liber.

 

Solutio

ad hoc dicunt quidam, quod ideo noluit ecclesia incipere a tempore deuiationis, ne uideretur incipere ab errore. Alii dicunt, quod, quia nouitas precedit uetustatem et in tempore renouationis facta sunt omnia noua, propter hoc inchoat ab aduentu. Sed siquis subtiliter inspiciat, plana est ratio. Tempus enim deuiationis dicitur, non in quo deuiat ecclesia, sed in quo recolit deuiationem et in quo penitet et conteritur, unde potest | appelari tempus penitentie. Et quia infusio gratie precedit contritionem, propter hoc renouationis precedit tempus penitentie, et tempus penitentie precedit tempus reconciliationis, quia per penitentiam reconciliamur magis ac magis deo. Sequitur postea tempus peregrinationis, quia, cum reconciliati sumus deo, debemus nos reputare aduenas et peregrinos et laborare, ut ad patrem ueniamus.

 

 

 

 

 

 

fol. 137vb

 

Tractatus III, Caput 2

 

 

De officio aduentus

 

De quadruplici aduentu

Primo ergo secundum ordinem ecclesie dicemus de officio aduentus domini. Notandum ergo, quod quadruplex est aduentus domini.

 

ius

Primus in carnem, de quo abacuch ii circa principio: Si moram fecerit, expecta eum, quia ueniens ueniet et non tardabit.

 

iius

Secundus in mentem hominis, de quo: Ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus, iohannes xiiii circa medium.

 

iiius

Tercius ad iudicium generale, de quo ysaias iii circa medium: Dominum ad iudicium ueniet cum senibus populi sui. Et alibi, ysaias xxx circa fine: Ecce nomen domini uenit de longinquo, ardens furor eius.

 

iiiius

Quartus est in morte cuiusque, de quo in euangelio: Ideo et uos estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis ueniet, mattheus xxiiii circa fine et lucas xii post medium.

 

 

Ecclesia autem non celebrat nisi duos aduentus domini, quia primum et secundum reputat pro uno. Propter hoc enim uenit enim in carnem, ut ueniret in mentem, unde: ueniens ueniet, id est ueniens in carnem ueniet in mentem. Tercium et quartum reputat pro uno, quia uterque est iusticie. Celebrat autem ecclesia istos duos aduentus, ut incutiat filiis suis amorem per primum aduentum et timorem per secundum, utrumque timorem et amorem exigit dominus a nobis, ut habetur in malachia i circa principium, quia timor et amor sunt porte eternales, quas debemus aperire, ut intret rex glorie, de psalmo xxiii Domini est terra.

 

De quattuor dominicis aduentus

Sunt autem quattuor dominice in aduentu, quarum prima est specialiter de primo aduentu, secunda et tercia specialiter de secundo aduentu. Quarta de ipso tempore, in quo uenit christus, unde cantatur: Rorate celi desuper et cetera, quod sumptum est de ysaia xlu ante medium. Est autem una sola de primo aduentu, quia tantum antiqui patres expectauerunt primum aduentum. Due uero sunt de secundo, quia et antiqui patres et patres noui testamenti expectant secundum aduentum.

 

 

Tractatus III, Caput 3

 

 

De officio prime dominice aduentus

 

 

Introitus in prima dominica aduentus est de primo aduentu: Ad te leuaui animam et cetera, de psalmo xxiiii. Et fit mentio de spe et confidentia nostra, quia per primum aduentum erigitur spes in nobis, quia sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, iohannes iii circa medium. Et sequitur uersiculus: Vias tuas domine demonstre mihi et cetera, in eodem psalmo xxiiii, que demonstrantur in epistola et in euangelio.

 

De epistola

In epistola, cum dicitur: Abiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, ad romanos xiii circa finem. Et ostenduntur duo in epistola, scilicet effectus primi aduentus et finis effectus, cum dicitur: Dies appropinquauit. In primo enim aduentu sol intelligentie ortus est nobis, sapientie u circa principium. finis, cum dicitur: Induimini dominum iesum christum.

 

De Responsorio et alleluia

Sequitur responsorium, in quo fit mentio de spe: Vniuersi qui te exspectant, | de dicto psalmo, et alleluia similiter de primo aduentu: Ostende nobis domine misericordiam tuam, de psalmo lxxxiiii Benedixisti.

 

fol. 138ra

Questio

Sed queritur quare in aduentu domini alleluia cantetur, et alia cantica leticie taceantur, scilicet gloria in excelsis, lucas ii circa principium, et te deum laudamus. Item in diebus ieiuniorum non cantat ecclesia alleluia. Sed in aduentu domini ieiunat ecclesia, nec fiunt nuptie. Tunc ergo non debent cantare alleluia. Item ieiunium istud aut est meroris aut exultationis. Si meroris, ergo omnia cantica leticie debent subticeri. Si exultationis, ergo omnia debent cantari.

 

Solutio

Solutio partim est meroris, partim exultationis. Est enim de spe, que non confunditur, ut dicit apostolus ad romanos u circa principium, et propter hoc ibi est gaudium. Sed quia est de expectatione, et spes, que differtur, affligit animam, prouerbia xiii circa medium, propter hoc est ibi ieiunium meroris, et propter hoc quedam cantica subticentur, quedam non. Subticetur enim gloria in excelsis, quia reseruatur, ut deuocius cantatur in ortu saluatoris. Maxime autem cantatur alleluia, quia per graduale ascensus de uirtute in uirtutem significatur, qui laboriosus est, unde adiungitur ei gaudium, quo maxime indiget. Preterea primus aduentus spem roborat in nobis. Spes autem incedit usque ad interiora uelaminis, ut ad hebreos ui circa finem, id est usque ad ecclesiam triumphantem. Spe enim sumus in paradiso, et propter hoc cantamus in aduentu alleluia, quod cantatur in ecclesia triumphante, ut habetur in tobia x circa finem: Per uicos eius alleluia cantabitur.

 

De euangelio

Sequitur euangelium: Cum appropinquasset iesus ierosolimam et uenit bethfage et cetera, mattheus xxi circa principium.

 

Obiectio

Sed cum istud euangelium sit de aduentu domini ad passionem, non debet esse de ingressu domini in mundum.

 

Solutio

Et solutio huius est, quod, quantum ad litteralem intelligentiam, pertinet istud euangelium ad dominicam in ramis palmarum, quantum ad allegoriam, pertinet ad primum aduentum, quia in primum aduentu misit dominus discipulos suos ad soluendum asinam et pullum, mattheus xxi circa principium, id est iudeos et gentes, unde in prima dominica aduentus facit dominus papa stationem ad sanctum petrum. Petrus enim fuit missum ad soluendum asinam, id est fuit apostolus iudeorum, ut galatas ii ante medium: Qui operatus est petro in apostolatum circumcisionis et cetera, dominus autem sedet super asinam et pullum, et per hoc ostendit nobis uias suas, scilicet mansuetudinem et patriam. In mansuetis enim et humilibus sedet deus, secundum quod ipse dicit ysaias lxui circa principium, scilicet aliam litteram: Super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem et cetera. Preterea in fine illius euangelii dicitur: Benedictus qui uenit in nomine domini. Et hoc sine dubio pertinet ad primum aduentum.

 

De offertorio et postcommunione

Offertorium, scilicet ad te dominum leuaui et cetera, psalmus xxiii, et postcommunio: Dominus dabit benignitatem, de psalmo lxxxiiii: Benedixisti, sine dubio pertinet ad primum aduentum.

 

De matutinis

Officium matutinale similiter de primo aduentu est principaliter et specialiter, et legitur liber ysaie, qui aperte et expresse prophetauit de primo aduentu. Primum resposorium est de primo aduentu: Aspiciens a longe et cetera. Nebula autem totam | terram tegens intelligitur humanitas christi, de qua dicitur in ecclesiastico xliii circa medium: Medicina omnium in festinatione nebule. Habet autem tres uersus, quod non habent alia responsoria propter tria tempora, scilicet propter illos, qui fuerunt ante legem et sub lege et in tempore gratie, unde fit a remotiori propter illos, qui fuerunt ante legem, et a minus remoto et a propinquo propter fideles trium temporum, et subiungitur una glorificatio cum repetitione tocius responsorii, quia omnes fideles trium temporum glorificant deum pro redemptione generis humani.

 

 

 

fol. 138rb

De laudibus matutinis

Notandum autem, quod in matutinis laudibus tercia antiphona est de secundo aduentu ad incutiendum timorem, ne spes luxuriet in presumptione, ut molamur inter duas molas, spem scilicet et timorem, de quibus habetur in deuteronomio xxiiii circa principium: Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam. In aduentu autem domini non fit memoria de cruce, ne uideatur christus prius pati quam nasci, iuxta illud exodi xxiii circa medium et deuteronomii xiiii circa medium: Non coques hedum in lacte matris sue. Nec fit memoria de sanctis specialiter, quia in primo aduentu siue in tempore primi aduentus non apparuit gloria sanctorum, sed fit de ipsis memoria generaliter cum antiphona et oratione de secundo aduentu, quia in secundo aduentu apparuit gloria sanctorum, quando dominus ueniet ad iudicium cum senibus populi sui, ysaias iii circa medium.

 

 

Tractatus III, Caput 4

 

 

De officium secunde dominice aduentus

 

 

Secunda dominica aduentus est de secundo aduentu, quia in secundo aduentu apparebit gloria sanctorum, quando dominus ueniet ad iudicium cum senibus populi sui, ysaias iii circa medium. Multa tamen et etiam plura dicuntur de primo aduentu, quia melior est amor quam timor. Introitus autem misse communis est ad utrumque aduentum, scilicet: Populus syon et cetera, et uersus est de primo aduentu, qui regis ierusalem intende et cetera, psalmus lxxix. Habet tum respectum ad secundum cum dicitur: Qui dedicis uelud oueem ioseph, id est illos, qui augentur in bonis spiritualibus, deducis usque ad secundum aduentum.

 

De collecta

Collecta proprie est de primo aduentu: Excita quesumus domine corda nostra et cetera.

 

De epistola

epistola est de secundo aduentu. Quecumque autem scripta sunt ad nostram doctrinam, scripta sunt, ut per pacientiam et consolationem scripturarum spem habeamus, ad romanos xu circa principium, spem scilicet uite eterne.

 

De graduali

graduale pertinet ad utrumque, quia, quando dicitur in psalmo xlix: Deus deorum ex syon species decoris eius, hoc ad primum, deus manifeste ueniet, hoc ad secundum. Versus ad primum: Congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius, scilicet nouum testamentum, super sacrificia, de eodem psalmo xlix, id est super uetus testamentum. Docuerunt enim sancti cessare legalia et dixerunt meliora esse spiritualia sacrificia, et fuit ibi ordo, quia prius fuit, quod animale, deinde, quod spirituale, ia ad corinthios xu circa finem.

 

De alleluia

Alleluia pertinet ad utrumque, qud non contingit in alia dominica nisi in dominica pasche, ad denotandum, quod illa dominica est de utroque aduentu. Et est primus uersus de primo: Letatus sum in hiis que dicta sunt et cetera, de psalmo c et xxi. Secundus est de secundo: Stantes erant pedes nostri et cetera. | affectus enim nostri spe iam sunt in paradiso.

 

 

 

 

fol. 138va

De euangelio

Euangelio proprie est de secundo: Erunt signa in sole et luna et cetera, lucas xxi post medium. Offertorium de primo: Deus tu conuertens uiui et cetera, de psalmo lxxxiiii Benedixisti. Postcommunio de utroque: Ierusalem surge et cetera. Et similiter in matutinali officio quedam sunt de primo, quedam de secundo. Primum responsorium est de primo: Ierusalem cito ueniet et cetera. Et habet in quibusdam ecclesiis duos uersu ad ad denotandum, quod matutinale officium est de utroque aduentu. Similiter antiphone quedam sunt de primo, quedam de secundo.

 

 

Tractatus III, Caput 5

 

 

De officio tercie dominice aduentus

 

 

Tercia dominica aduentus est de secundo aduentu, et habet introitum de secundo aduentum: Gaudete in domino et cetera, ad phillipenses iiii circa medium. Dicitur enim ibi: Dominus prope est. Quod intelligitur de secundo aduentu, scilicet de aduentu in morte uniuscuiusque uel ad iudicium generale, ad cuius expectationem neccessarium est gaudium spirituale, quod roborat omnes uirtutes mentis nostre. Vnde sequitur uersiculus: Et pax dei, que exsuperat omnem sensum et cetera, ibidem.

 

 

Collecta uero est de primo aduentu, scilicet de aduentu in mentem: Aurem tuam quesumus domine et cetera. Epistola est de secundo aduentu: Sic nos existimet homo ut ministros et cetera, ia ad corinthios iiii in principio, quod patet, quia in fine dicitur: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque ueniat dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Responsorium siue graduale commune est: Qui sedes super cherubin excita potentiam tuam et ueni, de psalmo lxxix Qui regis. Versus de primo tum ducit ad secundum: Qui regis israel intende.

 

 

Alleluia de primo: Cum audisset iohannes in uinculis et cetera, mattheus xi circa principium. Et exponunt sancti multipliciter hanc questionem: Tu es qui uenturus es an alium expectamus. Dicunt enim fere omnes, quod iohannes non quesiuit illud pro se sed pro discilulis suis, qui dubitabant, an iesus esset messias promissus in lege. Et dominos certificauit eos per facta: Ceci uident, claudi ambulant, quasi dicat: Impletum est, quod prophetauit ysaias xxxu circa medium: Tunc saliet sicut ceruus claudus et cetera.

 

gregorius

Gregorius: Dubitauit iohannes, an christus per se ipsum esset descensurus ad inferos et an ipse iohannes nuntiaturus esset christum inferis, qui ipsum nuntiauit superis. Sed secundum hoc uidetur iohannes dubitasse de articulo fidei, et soluunt magistri, quod illa dubitatio non fuit hesitationis, sed admirationis, uel si fuit hesitationis, descensus ad inferos non fuit tunc articulus, uel si fuit articulus, sufficiebat etiam perfectis, quod crederetur tantum in uniuersali et non distincte.

 

 

Offertorium est de primo: Benedixisti domine terram et cetera, psalmus lxxxiiii. Postcommunio, que sumpta est de ysaie xxxu circa principium, de utroque: Dicite pusillanimes confortamini. In matutinali officio primum responsorium est de secundo aduentu: Ecce apparebit dominus super nubem candidam, id est carnem immortalem, glorificatam. Cetera patent.

 

 

Tractatus III, Caput 6

 

 

De ieiuniis quattuor temporum

 

 

In tercia septimana aduentus fiunt ieiunia iiiior temporum, unde uidendum, quare huius ieiunea celebrat ecclesia. Celebrat autem illa, ut sicut | in xlma soluit decimas temporis, ita in ieiuneis iiiior temporum soluit primicias. Ieiunat autem huius ieiunia, ut purgetur a peccatis, que committit in iiiior temporibus anni. Cum enim sint iiiior tempora anni et in quolibet tempore sint tres menses, pro quolibet tempore ieiunat tres dies. Ieiunat autem quarta feria, quia quarta feria traditus fuit dominus, mattheus xxui ante medium. Ieiunat sexta, quia sexta crucifixus fuit, mattheus xxuii circa medium. Ieiunat sabbato, quia tunc tristes fuerunt apostoli de nece domini. Et tunc facit ecclesia ordines.

 

 

fol. 138vb

 

i

ii

In quarta autem feria legitur lectio de ueteri testamento ante epistolam ad significandum, quod doctrina ieiuniorum non solum ortum habet a lege noua, sed etiam a ueteri. Et alia ratio, quia tunc solebat examinari ordinandi et exanimabantur de lege ueteri et de noua, quia de utraque aliquid scire debent. In sabbato leguntur iiiior lectiones ante angelus domini.

 

uque lectiones

Quinque enim lectiones tunc leguntur:

 

ia

Prima est de ysaie xix circa finem: In diebus illis, clamabunt ad dominum.

 

ii

Secunda est de ysaie xxu in principio: Hec dicit dominus deus: Letabitur deserta et cetera.

 

iii

Tercia est de ysaie xl ante medium: Super montem excelsum ascende tu et cetera.

 

iiii

Quarta est de xlu ysaie in principio: Hec dicit dominus cyro et cetera.

 

u

Quinta est de danielis iii circa medium: Angelus domini descendit et cetera.

 

 

Et sunt ille lectiones de lege et prophetis ad significandum, quod in lege et in prophetia erat doctrina ieiuniorum. Moyses enim legis lator ieiunat xl diebus, quando loquebatur dominus cum eo et ipse cum domino, exodus xxxiiii post medium. Similiter et nis possumus ieiunare, si loquamur cum domino orando et dominus nobiscum legendo. Similiter helias propheta ieiunauit xl diebus, iiio regum xix ante medium.

 

De quattuor cardinalibus uirtutes

Sunt autem quattuor lectiones, quia illi, qui ieiunant, debent habere iiiior uirtutes cardinales, de quibus satis habetur sapientie uiii ante medium.

 

ia

Temperantia enim debent habere. Hoc certum est.

 

iia

Similiter et fortitudinem, unde in prouerbiis xxxi circa medium: Accinxit fortitudine lumbos suos et cetera. Necesse est enim uiriliter resistere temptationibus carnis.

 

iiia

Item necesse est prudentiam haberi, unde apostolus ad romanos xii circa principium: Rationale fit obsequium uestrum.

 

iiiia

Item et iusticiam, unde ysaias xi ante medium: Erit iusticia cingulum lumborum eius. Iusticiam enim debemus facere in terra nostra, ut cadant habitatores terre. Et fides cinctorium renis eius, ysaias xi ante medium. Dicit autem gregorius, quod respectus eternorum excludit respectum carnalium uoluptatum.

 

 

Postea legitur lectio daniel iii circa medium: Angelus domini et cetera, quia illi merentur consolationem angelicam, qui sustinent tribulationes et qui benedicunt deum in tribulationibus, sicut et illi pueri benedicebant deum. Et maxime legitur hec lectio propter ordinandos, qui ad hoc ordinantur, ut laudent et benedicant dominum.

 

 

Notandum autem, quod in oratione, que est de tribus pueris, non flectit ecclesia genua, etiam in xlma , cum flectat genua in aliis orationibus, ut ostendat actionem suam differre | ab actione babilonorum, qui flectabant genua ante statuam, quam fecerat nabuchodonosor, daniel iii circa principium. Que statua significat gloriam mundanam. Et quia tres pueri noluerunt flectere genua ante illa statuam, missi sunt in caminum ignis, ut ibidem legitur.

 

 

fol.139ra

 

Post lectionem de daniele fiunt ordines ad significandum, quod illi digne possunt ordinari, qui purgati sunt in camino tribulationis. Fiunt autem in diebus ieiuniorum, quia, quos ordinabant apostoli, orationibus et ieiuniis commendabant domino, ut habetur in actibus xiii circa principium. Et fiunt in die sabbati, quia, qui ordinantur, recipere debent uii dona spiritus sancti. Dies enim illa consecrata est spiritui sancto, unde illud preceptum: Memento ut diem sabbati sanctifices, exodus xx ante medium, pertinet ad spiritum sanctum. Episcopi tamen consecrantur in die dominica, quia ipsi sunt loco apostolorum, qui consecrati fuerunt in die dominica, scilicet in die pentecostes, actus ii circa principium, quando induti sunt uirtute ex alto, lucas xxiiii circa finem.

 

 

Incipit autem ecclesia a quarta feria tercie septimane ieiunia celebrare de tempore aduentus domini usque ad natale domini, unde in illa quarta feria cantat: Rorate celi desuper, ysaias xlu ante medium. Ros enim fecundat et refrigerat, et hoc fecit in nobis primus aduentus domini.

 

 

Tractatus III, Caput 7

 

 

De officio quarte dominice

 

 

Quarta dominica similiter est de tempore aduentus domini, quod patet in officio misse. In matutinali officio cantat ecclesia: Canite tuba in syon, et est sumptum de ioele ii in principio. Erat autem usus tubarum in ueteri lege in festis et epulis et castris mouendis et bellis, numeri x circa principium, et, ut quidam uolunt, uii annis ante iubileum clangebant tubis in uiio mense propter gaudium iubilei anni. Et hoc representat ecclesia cantans ante natale domini uii antiphonas propter gaudium natiuitatis domini, et significant ille antiphone desiderium antiquorum patrum expectantium aduentum christi et clamantium o sapientia, o adonay ueni et cetera. Et sunt omnes de secundo tono, tum quia de utroque aduentu sunt, tum quia de christo, qui est duplicis nature.

 

 

Quidam addunt duas alias, sed non sunt de substantia temporis. Vnam de beato thoma, cuius festum est illis diebus, aliam de beata uirgine, ut sint nouem in uniuerso, quia per septennarium donorum spiritus sancti peruenimus ad consortium nouem ordinum angelorum. Et in quibusdam ecclesiis bibunt clerici post cantationem illarum antiphonarum, quia post desiderium sequitur reflectio, cantici iio circa principium: Sub umbra illius, quem desiderabam, sedi et fructus eius dulci gutturi meo, ecce quod desiderium sequitur reflectio. Dicitur autem dominica quarta dominica uacans, quia tunc non facit papa stationem ad aliquem sanctum propter id, quod dicitur in euangelio: Cuius non sum dignus ut soluam corrigiam calciamenti, iohannes i circa medium, et si non iohannes baptista nec alius sanctus. |

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 139rb

 

Tractatus III, Caput 8

 

 

De uigilia natalis domini

 

 

In uigilia natalis domini cantat ecclesia de natiuitate domini, et habet proprium officium, et in missa et in matutinis, duabus de causis:

 

ia

Prima est, quia ecclesia inuitat filios suos ad hoc, ut preparent se, ut digne possint interesse nuptiis, quas fecit deus pater filio suo in utero beate uirginis, ne dicatur eis illud matthei xxii ante medium: Amice quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem. Vnde in matutinali officio cantat: Sanctificamini hodie et estote parati, et iterum: Sanctificamini filii israel. Indicit etiam ieiunium ad pleniorem sanctificationem.

 

iia

Secunda est, quia sicut moyses in exodo predixit aduentum manne corporalis, ita iustum est, ut predicatur et predicetur aduentus manne spiritualis, unde cantat ecclesia in missa: Hodie scietis quia ueniet dominus. Et subiungit, quod habetur in exodo xui circa principium de manna: Et mane iudebitis gloriam eius. In natiuitate enim domini datus est nobis panis angelorum habens in se omne delectamentum et omnis saporis suauitatem, ut dicitur in libro sapientie xui post medium.

 

 

Dicitur autem in exodo xui circa finem, quod gustus manne erat quasi simile cum melle. Per similam intelligitur mundissima et purissima caro christi, per mel diuinitas, per cuius unionem cum humana natura dulcoratum est genus humanum, unde in natali domini cantat ecclesia: Hodie per totum mundum melliflui facti sunt celi.

 

 

Tractatus III, Caput 9

 

 

De die natiuitatis domini

 

De triplici die domini

Est autem triplex dies domini: Dies natiuitatis, dies resurrectionis, dies eternitatis.

 

ius

Dies natiuitatis, quando claritas domini circumfulsit pastores custodientes uigilias noctis super gregem suum, lucas ii circa principium, primo illuminat deus bobos pastores et per illos subditos. De tali die dicit salomon in ecclesiaste i circa principium: Oritur sol et occidit. Christus enim, qui est sol iusticie, malachias iii circa finem, et natus est et passus est.

 

iius

Dies resurrectionis, de qua dicitur in psalmo cxuii Confitemini iiii: Hec dies quam fecit dominus. In hac die illuminauit apostolos et per apostolos totum mundum.

 

iiius

Dies uero eternitatis est, ad quem duxit suos in die ascensionis, de quo michee u circa principium: Egressus eius ab inicio a diebus eternitatis.

 

 

Officium matutinale in natali est de natiuitate domini et sunt omnia plana excepto secundo responsorio, quod iam exposuimus, et tercio, quod est: Descendit de celis missus ab arce patris, introiuit per aurem uirginis, id est per fidem, que est ex auditu, ad romanos x post medium, cum beata uirgo dixit, lucas i circa medium: Ecce ancilla domini fiat mihi secundum uerbum tuum; unde in cantici uo ante medium: Pessulum hostii mei aperui dilecto meo at ille iam declinauerat. Per hostium intelligitur desiderium, per pessulum accipe discretionem. Et beata uirgo discrete consensit, unde cogitabat, qualis esset illa salutatio, lucas i ante medium. At ille iam declinauerat, id est iam se humiliauerat per incarnationem. Introiuit ergo | per aurem uirginis in regionem nostram, id est in mundum, secundum unam expositionem, et exiuit per auream portam, id est per caritatem, sicut quidam exponunt. Ex caritate enim exiuit de mundo, quia ex caritate passus est. Sed huic expositioni non concordat uersus sequens: Tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Propter hoc aliter potest exponi: Introiuit in regionem nostram, id est in humanam naturam. Indutus stolam purpuream, id est humanam naturam caritate ignitam. Et exiuit nascendo per auream portam, id est per portam clausa, ut dicitur in ecclesia parisiense in circumcisione in circumcisione in eodem responsorio paucis uerbis mutatis. Fuit enim beata uirgo porta aurea per caritatem, et porta clausa per uirginitatem, de qua porta habetur in ezechiel xliiii in principio: Porta hec clausa erit et non aperietur.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 139va

 

In nocturnali officio leguntur tria euangelia, ut probet ecclesia, quod intendit astruere. Intendit enim astruere utramque natiuitatem christi, scilicet eternam et corporalem, unde legit tria euangelia, ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum, deuteronomium xix circa finem, mattheus xuiii circa medium. Legit enim de ysaia et de sermonibus beati augustini et aliorum sanctorum, in quibus sunt testimonia de utraque natiuitate christi. Legit etiam quartum euangelium de genealogia christi, scilicet: Liber generationis iesu christi et cetera, mattheus i in principio, hac ratione, ut ostendat christum esse illum, qui promissus fuit abrahe et dauid. Et postea cantat: Te deum laudamus, ad gratiarum actionem de omnibus precedentibus in nocturno officio.

 

De prima missa

Postea cantatur prima missa. Cantatur enim tres misse in natali domini, quia natiuitas domini patres, qui fuerunt ante legem, saluauit, et illos, qui fuerunt sub lege, et illos, qui sunt in tempore gratie; unde et qui preibant et qui sequebantur, clamabant osanna, mattheus xxi circa principium. Cantatur autem prima missa de nocte, quia patres, qui fuerunt ante legem non habuerunt aliquam legem scriptam uel prophetiam, qua illuminarentur. Ad litteram etiam cantatur missa de nocte, quia christus natus est de nocte, ut habetur in libro sapientie xuiii circa medium: Dum medium silentium et cetera, et in iio luce circa principium. Legitur autem in duabus primis missis prophetia ante epistolam, que est de nouo testamento, ut sit basis sub columpna. Vtrumque enim testamentum prohibet testimonium de utraque natiuitate christi; unde cherubin mutuo respiciebant se uersus uultibus in prepiciatorium, exodus xxu ante medium, id est in christum, qui est prepiciatio nostra, ia iohannis ii circa principium. Non repetitur autem prima missa, qui principaliter est de eterna generatione, licet aliqua sint ibi de temporali. Huic misse continuantur laudes matutine, quia totum est unum officium, quod debet cantari.

 

De secunda missa

Secunda missa cantatur diluculo, quia patres, qui fuerunt sub lege, aliquam illuminationem habuerunt; unde dicitur: Lux fulge|bit. Et hec missa, quia promittit futurum, postquam cantatur missa de ueritate exibita, non repetitur.

 

 

fol. 139vb

De tercia missa

Tercia missa, silicet puer natus est nobis, cantatur enim clara die, est de ueritate exhibita; unde prouerbia xxuii circa finem: Aperta sunt prata et apparuerunt herbe et cetera. Et quia ueritas semper stat, repetitur hec missa; unde in multis ecclesiis non legitur prophetia ante epistolam, quia omnia reuelata sunt. Et quod hec missa, lux fulgebit et cetera, repetitur in uigilia epiphanie, hoc non est propter apparitionem natiuitatis, sed propter alias apparitiones.

 

 

Tractatus III, Caput 10

 

 

De festo beati stephani et beati iohannis euangeliste

 

 

Post festum natalis domini celebratur immediate festum de passione beati stephani. Et quare, unde hoc, cum passus sit in die, qua celebratur eius inuentio. Et inuentus sit corpus eius in die, qua celebratur eius passio. Sed huius mutationis triplex est ratio:

 

ia

Prima est, quia festum de morte dignius est quam festum de inuentione, et propter hoc digniori loco ponitur.

 

iia

Secunda ratio et melior est, quia mors sanctorum est natale spirituale eorum, mortem, et quia mortem, quam saluator dignatus est pati, hanc beatus stephanus primus reddidit saluatori, propter hoc festum de natiuitate eius spirituali ponitur immediate post festum natalis domini; unde cantat ecclesia: Heri natus est christus in terris, ut hodie stephanus nasceretur in celis.

 

iiia

Tercia ratio est, quia, ut dictum est, mors sanctorum est natale eorum, et preciosissima mors sanctorum est per martirium. Ergo preciosissima natiuitas est per martyrium.

 

De triplici martirio

Est autem triplex genus martyrii:

 

i

Vnum excellentissimum, quod est uoluntate et opere, ut in beato stephano.

 

ii

Aliud minus excellens, uoluntate et non opere, ut in beato iohanne, qui in feruentis olei dolio missus fuit, tamen illesus exiuit.

 

iii

Tercium item minus excellens, opere et non uoluntate, ut in innocentibus.

 

 

Et propter hoc sic ordinantur ab ecclesia.

 

festo innocentium

i

Sed de festo innocentium tria queruntur: Primum est, quare celebretur ante epiphaniam, cum constet, quod post apparitionem stelle occisi sunt.

 

ii

Secundum est, quare in festo illorum subticet ecclesia cantica leticie ut te deum laudamus et gloria in excelsis et alleluia.

 

iii

Tercium, quare ecclesia sollempnizet de ipsis, cum ipsi non habuerunt propositum patiendi.

 

Solutio

Ad primum soluitur, quod herodes uidens, quod illusus esset a magis, mattheus ii post medium, uoluit interficere pueros, sed impeditus fuit, quia oportuit eum ire romam et respondere coram cesare duobus filiis suis, aristobolo et alexandro. Et in eundo et redeundo magnum tempus elapsum est, ita quod anno reuoluto quarto die a natali domini occidit pueros; unde festum istud bene celebratur loco suo.

 

Solutio

Ad secundum dicunt quidam, quod cantica leticie subticentur in festo innocentium, quia ipsi descenderunt ad inferos. Nondum enim erat aperta ianua. Sed hec ratio non est sufficiens, quia eadem ratione debent subticeri in festo decollationis beati iohannis baptiste.

 

Solutio

Propter hoc aliam | rationem assignamus, dicentes, quod in illo festo luget ecclesia, et propter hoc subticet cantica leticie.

fol. 140ra

 

Recolit enim illam prophetiam ieremie xxxi ante medium: Vox in rama audita est, ploratus et ululatus Rachel plorat filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. Ad litteram autem intelligitur hec auctoritas de beniamitis, qui plorauerunt fratres suos interfectos, ut habetur in libro iudicum xx circa finem.

 

 

Allegorice autem intelligitur de morte innocentium et significat rachel ecclesiam, que plorat tria genera filiorum.

 

i

Plorat enim martyres sibi subtractos, et de hiis non uult consolari respectu presentis, sed respectu futuri.

 

ii

Plorat etiam lapsos in martyrio.

 

iii

Plorat etiam illos, qui prope erant ad credendum et non crediderunt, et de istis duobus generibus non uult consolari, quia non sunt, id est iam perierunt.

 

Alia ratio

Vel potest dici, quod in festo innocentium subticentur cantica leticie, quia ibi non fuit uictoria.

 

 

Solebant enim in ueteri testamento post uictoriam facere cantica; unde, quia ezechias rex non fecit canticum domino post uictoriam, quam dedit ei dominus de sennacherib, ut ysaias xxxuii circa finem, egrotauit usque ad mortem, et dictum est ei: Dispone domui tue, quia tu morieris et non uiues, ut ysaias xxxuiii circa principium.

 

 

In octauis tamen cantantur cantica leticie, quia octaue significant resurrectionem, in qua erit perfecta leticia.

 

Questio

Sed quare, cum dicatur in festo innocentium laus tibi deus, cui alleluia equipollet, quare non dicitur alleluia.

 

Solutio

Solutio ad hoc est, quod alleluia preter significationem, quam habet a componentibus, significat angelicam leticiam.

 

Questio

Tercium, quod queritur, est, quare sollempnizat ecclesia de innocentibus, si, quia mortui sunt pro christo, eadem ratione si aliquis tyrannus in odium christi occidat multos pueros, debet ecclesia sollempnizare de ipsis.

 

Solutio

Et solutio ad hoc est, quod ecclesia sollempnizat de innocentibus triplici ratione:

 

i

Prima est, quia in eis querebatur christus.

 

ii

Secunda est, quia in eis celabatur diabolo et herodi, unde in eis quodammodo abscondebatur et occasione eorum quodammodo euasit mortem.

 

iii

Tercia est, quia etsi non loquendo, tamen moriendo confessi sunt inuidiam herodis et iudeorum contra christum.

 

 

Tractatus III, Caput 11

 

 

De prima dominica post natale domini

 

 

Dominica prima post natale domini, cantatur de natiuitate domini. Et est introitus: Dum medium silentium tenerent omnia et nox et cetera, sapientia xuiii circa medium.

 

C. Triplex silentium

i

Est autem triplex silentium: Primum ignorantie, quod fuit ante legem, quando homines ignorabant peccatum nec clamabant ad medicum et erant muti a laude dei. Et tunc diabolus sine obstaculo regnabat, quia, ut dicit apostolus ad romanos u post medium: Mors regnauit ab adam usque ad moysen.

 

ii

Secundum silentium fuit desperationis, quod fuit in lege, per quam erat cognitio peccati, ad romanos iii post medium, sed non sanatio, unde quasi lassi ex clamore desperabant homines et ita silebant. |

 

 

 

fol. 140rb

iii

Tercium silentium est glorie, quando habemus quicquid uolemus; unde dominus in euangelio, iohannes xui post medium: In illo die me non interrogabitis quicquam.

 

 

In medio silentio, uidelicet desperationis, uenit filius dei, dum nox, id est peccatum, in suo cursu medium iter haberet; a regalibus sedibus uenit, quas dimisit uacuas, ut eas impleret regibus, quos fecit in terra.

 

De epistola

Epistola pertinet ad natiuitatem, que habetur ad galatas iiii in principio: Quanto tempore heres paruulus est. Dicitur enim ibi at ubi uenit plenitudo temporis, misit deus filium et cetera.

 

De Resposorio

Responsorium: Speciosus forma pre filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis, de psalmo xliiii Eructauit, quia enim plenus fuit dominus spiritus sancti, propter hoc diffusa est gratia; in labiis tuis, unde in euangelio, iohannes uii circa finem: Numquam sic locutus est homo. Et iterum quia lex clemente in lingua eius, ut dicitur in fine prouerbiorum, scilicet xxxi circa finem, cum in lingua moysi fuerit uerbum austeritatis, ut patet exodi xxi per totum fere.

 

De euangelio

Euangelium: Erant ioseph et maria mater iesu mirantes et cetera, lucas ii circa medium.

 

Obiectio

Sed non uidetur pertinere ad natiuitatem, immo ad passionem. Dicitur enim ibi: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius.

 

Solutio

Sed sciendum, quod tribus de causis legitur:

 

ia

Prima est, quia principium pertinet ad natiuitatem. Mirabantur enim de natiuitate et de hiis, que acciderant in natiuitate.

 

iia

Secunda est, quia intendit ecclesia habere testes de natiuitate domini, et ibi est testimonium symeonis et anne.

 

iiia

Tercia st, quia ibi fit mentio de passione, de qua debet fieri mentio statim post natiuitatem, quia ad hoc natus est, ut moreretur; unde, cum ysaias ix ante medium predixisset de natiuitate: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, statim subiunxit: factus est principatus super humerum eius, et hoc per passionem. Et quod ibi dicitur: Positus est in signum, cui contra dicetur, tripliciter intelligitur.

 

io

In signum, id est in significationem. Significat enim nobis, quod, si in uiridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet, lucas xxiii circa medium, si filium dei oportuit pati, lucas xxiiii circa medium, et ita intrare in gloriam suam, multo forcius et nos.

 

iio

Vel in signum, id est in ostensione et exemplum, quia tota uita sua est nobis ostensio, qualiter uiuere debeamus.

 

iiio

Vel in signum, id est in sigillum, quo sigillari debemus; unde in fine aggei, scilicet ii in fine: Ponam te quasi signaculum et cetera.

 

 

Tractatus III, Caput 12

 

 

De festo circumcisionis domini

 

 

Sequitur festum de circumcisione domini.

 

Obiectio

Sed uidetur, quod ecclesia non debeat solempnizare de circumcisione domini, quia, ut dicit apostolus ad galatas u circa principium: Si circumcisioni christus uobis nichil proderit. Preterea in circumcisione domini incepit passio domini. Tunc enim primum effusus est sanguis euis. Sed de passione domini non solempnizat ecclesia, ergo nec de circumcisione.

 

Solutio

Quod concedunt quidam dicentes, quod festum illud non est de circumcisione, sed de octauis natiuitatis domini. Legitur tamen euangelium de circumcisione, tanquam hystoria istius diei.

 

Solutio

Sed nobis uidetur, quod de ipsa circumcisione domini sollempnizat ecclesia, quia circumcisio domini et signum est et causam nostre circumcisionis., quia circumcidemur per petram christum, ia ad corinthios x circa principium, ab omni culpa et pena in generali resurrectione. De passione domini non non sollempnizat ecclesia, quia tunc sunt posita nostra peccata in statera, et ostensum est nobis, quantum ponderent peccata nostra, propter que oportuit filium dei mori.

 

 

Sol enim retraxit radios suos, mattheus xxuii post medium, quasi erubescens peccata hominum; et propter hoc ecclesia in passione domini luget artissimo luctu.

 

Questio

Sed potest queri, quare circumcisio domini non habet octauam sicut alia festa domini.

 

Solutio

Sed solutio ad hoc est, quia ipsa circumcisio octaua est natiuitatis domini.

 

De triplicibus octauis

Sciendum autem, quod triplices sunt octaue. Sunt enim octaue deuotionis et octaue reuerentie et octaue significationis et institutionis.

 

i

Octaue deuotionis sunt, quas facit ecclesia de quolibet sancto, qui est patronus ecclesie, ob deuotionem et spiritualem dilectionem, quam habet ad ipsum.

 

ii

Octaue reuerentie sunt octaue natiuitatis domini et epiphanie et aliorum festorum domini.

 

iii

Octaue significationis et institutionis sunt ut octaue martyrum et dedicationis ecclesie. Martyres enim proprie testantur nobis bonitatem. Octaue resurgentium, pro qua contempserunt uitam corporalem. Similiter dedicatio ecclesie materialis significat dedicationem ecclesie, quando in octaua resurgentium deo dicabitur, id est copulabitur indissolubiliter.

 

Questio

Sed queritur, quare festum stultorum fiat in die circumcisionis.

 

Solutio

Et solutio ad hoc est, quia in prima die anni solebant facere antiquitus magna festa, que dicebantur parentalia. Fiebant enim pro parentibus et aliis amicis, ut bene accideret eis in anno sequenti et spem ponebant in primo die anni, et quia illa festa infidelitatis erant, uoluit illa remouere ecclesia, et quia non potuit ex toto remouere, sustinuit fieri huius festa ad honorem dei, ubi etsi multa fiunt preter fidem tamen non contra fidem, sicut cum iudei proni essent ad immolandum animalia ydolis, precepit dominus sibi offeri animalia, ut reuocaret eos ab ydolatria.

 

 

Tractatus III, Caput 13

 

 

De festo epiphanie

 

 

Sequitur de festo epiphanie, quod est quasi idem cum festo natiuitatis domini. Est einim de apparitione natiuitatis domini. Dicitur autem specialiter apparitio. Specialiter autem uocatur tribus nominibus.

 

im

Dicitur enim epiphania ab epi, quod est supra, propter apparitionem stelle, que apparuit nato domino magis, qui dicuntur magi a magnitudine scientie, per quam cognouerint stellam illam non esse de stellis, que create fuerunt ab inicio mundi, sed esse stellam illam de qua prophetauit balaam magister eorum, in numeris xxiiii circa finem; unde sequentes illam uenerunt in bethleem tercia decima die a natiuitate domini, matheus ii circa principium. Et adorantes dominum obtulerunt ei ad litteram aurum, thus, et mirram. Aurum tanquam regi, thus tanquam deo uel sacerdoti, mirram tanquam mortali.

 

 

Allegorice autem significant illa tria tres partes philosophie, quas debemus deo offere. Moraliter autem, per aurem caritas, per thus deuotio humilitatis, per mirram mundiciam carnis.

 

Questio

Sed solet queri, qua ratione illi magi de remotis partibus orientis po|tuerunt uenire in bethleem in tredecim diebus.

 

fol. 140vb

Iohannes crisostomus

Et ad hoc dicit crisostomus, quod ante natiuitatem apparuit eis stella, et tunc arripuerunt iter.

 

Ieronimus

Ieronimus dicit, quod in tredecim diebus potuerunt uenire, quia uenerunt in dromedariis, que sunt uelocissima animalia, unde dicitur dromedarius a dromos quod est cursus, et ares quod est uirtus.

 

iim

Vocatur etia<m> theophania, a theos quod est deus, quia xiii die tricesimi anni, baptizatus est dominus, et apparuit ibi tota trinitas: Pater in uoce, filius in humanitate, spiritus in columba, mattheus iii in fine.

 

iiim

Dicitur etiam bethamia quod est domus, quia eadem die anno reuoluto, scilicet xiii die tricesimi anni mutauit in domo aquam in uinum, et manifestauit deitatem suam.

 

 

De istis tribus apparitionibus, est festum istud, sicut patet in illa antiphona: Hodie celesti sponso et cetera. Sed de prima apparitione multa dicuntur in officio illius festi, pauca de secunda, scilicet de baptesimo, paucissima de tercia. Sed reseruantur due ultime apparitiones ad sequentes dies.

 

Quare hoc festum non fiat inuitatorium

ia

In nocturnali autem officio non habet inuitatorium festum istud, propter tres causas: Prima est, quia ecclesia de gentibus in primiciis suis, scilicet in magis, uenit ad fidem absque inuitatione uocali. Nullus enim eis predicauit, ut confundantur et erubescant increduli, qui post prelimas inuitationes nolunt uenire ad fidem.

 

iia

Secunda est, quia ea die inuitauit herodes magos fallaci inuitatione dicens: Ite et interrogate diligenter de puero et cetera, mattheus ii ante medium, unde tacemus inuitatorium, ne uideamus imitari herodes, sicut ecclesia in die parasceues non salutat nisi dat osculum, ne uideamus imitari fraudulentam salutationem iude, qui dixit: Aue rabi, mattheus xxui post medium, et osculum proditionis.

 

iiia

Tercia causa est, quia ipsa stella, de qua sepe cantatur in responsoriis et antiphonis, satis inuitat. Tamen in nocturnali officio cantatur psalmus inuitatorius in sexto loco in quibusdam ecclesiis, quia in sexta etate inuitata est per apostolos generaliter ecclesia de gentibus ad fidem. In aliis locis cantatur septimo loco, scilicet in tercio nocturno, quia in tercio tempore, scilicet gratie, et septima etate, que erit cum sexta, inuitata est generaliter ecclesia de gentibus ad fidem.

 

 

Post omnia responsoria cantatur euangelium, luce iii post medium, de genealogia christi, sicut in natiuitate euangelium mathei de genealogia christi. Vtrumque enim festum est de natiuitate domini, sed matheus texit descendendo, matheus i in principio. Intendit enim ostendere descensum filii dei ad nos. Lucas autem, qui statim post baptismum texit christi genealogiam, texit eam ascendendo, ut ostendat, quod per baptismus ascendamus ad deum. Et quia plenarie non potuit cantare ecclesia in die epiphanie de istis tribus apparitionibus, cantat in octauis de baptismo maxime in antiphonis matutinalium laudum, que omnes | sunt de baptesimo, et sunt omnes septimi toni, ut ostendatur effectus baptesimi, per quem datur septiformis gratia spiritus sancti.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 141ra

 

Tractatus III, Caput 14

 

 

De diebus dominicis post epiphaniam

 

 

Post festum epiphanie sunt quinque aut sex dominice ad plus usque ad lxxmam, et sunt omnes pertinentes ad festum apparitionis. Intendit enim ecclesia in omnibus illis manifestare deitatem saluatoris. Et habent tantum tres illarum proprium officium, quantum ad graduale.

 

De prima dominica post epiphaniam

Et habet prima dominica post epiphaniam introitum: In excelso throno et cetera, et est sumptum de ysaias ui in principium, ubi dicitur: Vidi dominum sedentem super solium excelsum et cetera, et per hoc, quod dicitur: Quem adorat multitudo angelorum, monemur offerre deo aurum.

 

 

In epistola uero monemur offerre mirram: Obsecro uos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra et cetera, ad romanos xii in principio.

 

 

Euangelium est de manifestatione domini: Cum factus esset iesus annorum xii et cetera, lucas ii circa finem. Per hoc enim, quod duodennis audiebat et interrogabat doctores, ostendebat se esse supra homines.

 

 

Tractatus III, Caput 15

 

 

De secunda dominica post epiphaniam

 

 

Secunda dominica habet introitum: Omnis terra adoret te deus, de psalmo lxu Iubilate, in quo monemur offerre aurum deo.

 

 

Euangelium: Nuptie facte sunt in chana et cetera, Iohannes ii in principium, et est de manifestatione domini per mutationem aque in uinum.

 

 

Sed epistola: Habentes donationes secundum gratiam et cetera, ad romanos xii ante medium, ubi respicit ad misticum intellectum euangelii.

 

 

Distinguntur enim in epistola diuersa dona gratiarum, tanquam diuersa fercula, que dantur in nuptiis spiritualibus, quando in chana galilee, id est in zelo transmigrationis de uiciis ad uirtutes, desponsatur anima fidelis christo.

 

 

Tractatus III, Caput 16

 

 

De tercia dominica post epiphaniam

 

 

Tercia dominica habet introitum: Adorate dominum et cetera, de psalmo xxui Dominus regnauit exultet, in quo monemur offerre aurum deo. Et euangelium est: Cum descendisset iesus de monte et cetera, matheus uiii in principio, et est de manifestatione domini. Manifestauit enim se esse deum per sanationem leprosi. Et epistola concordat cum euangelio: Nolite esse prudentes aput uosmetipsos et cetera, ad romanos xii circa finem. Docet enim ibi apostolus curationem omnis lepre. Docet enim curari lepram uolatilem, cum dicit: Nolite esse prudentes apud uosmetipsos. Lepra enim uolatilis est heresis, que est morbus conagiosus, et heretici sapientes sibi uidentur. Per hoc autem, quod dicit: Nulli autem malum pro malo reddetes et cetera, docet curari omnem lepram aliam.

 

 

Tractatus III, Caput 17

 

 

De iiiia dominica post epiphaniam

 

 

Quarta dominica non habet proprium introitum, sed repetitur unus de precedentibus. Habet enim proprium euangelium de manifestatione domini: Ascendente iesu in nauiculam et cetera, matheus uiii post medium, in quo dominus imperauit uentis et mari et facta est tranquillitas magna. Epistola est ad romanos xiii circa medium: Nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis; in qua habetur de caritate, per quam sedatur tempestas cordis nostri.

 

 

Tractatus III, Caput 18

 

 

De quinta dominica post epiphaniam

 

 

Quinta dominica habet proprium euangelium | non de manifestatione sed de eis, quibus manifestat se; unde legitur euangelium de xio mathei circa finem: Confiteor tibi pater domine celi et terre. Tamen in quibusdam ecclesiis dicitur ilud euangelium de xiii mathei circa medium: Simile est regnum celorum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo et cetera. Et epistola concordat cum euangelio. Est enim de epistola ad colossenses iii circa medium, in qua dicitur: Induite uos sicut electi sancti et dilecti dei, uiscera misericordie et cetera. Ennumerantur enim ibi uirtutes, que si habentur deus manifestat se.

fol. 141rb

 

Tractatus III, Caput 19

 

 

De uia dominica post epiphaniam

 

 

Sexta dominica nichil habet proprium, quia rarissime contingit; et quia in omnibus istis dominicis intendit manifestare saluatorem ecclesia, propter hoc in nocturnali officio legit epistolas pauli, per quas maxime manifestatur fides saluatoris, et cantat responsoria de psalmis. Et quia per tempus illud usque ad lxxmam est magnum gaudium, ne luxuriemus in presumptionem, ponit ecclesia responsorium huius siue antiphonam; unde cantat: Peccata mea domine sicut sagitte et cetera. Ponit etiam nobis ante oculos penas purgatorii et inferni dicens: Domine ne in ira tua corripias me et cetera.

 

 

Tractatus III, Caput 20

 

 

De festo purificationis beate uirginis

 

 

Post predictas festiuitates sequitur festum purificationis beate uirginis et est proprie festum de aduentu domini in templum, sicut predixerat malachias iii in principio: Statim ueniet ad templum secundum suum dominator et cetera. Dicitur autem festum purificationis, quia in die illa fecit beata uirgo, quod lex exigebat fieri a mulieribus, que indigebant purificatione. Dicitur enim in leuitico xii circa principium: Mulier si suscepto semine peperit masculum, immunda erit uii diebus iuxta dies separationis menstrue et cetera, quod est dicere, sicut menstruata non tangit ad sanctum, et quicquid tangit immundum est, similiter et de illa. Sed huic legi non erat subiecta beata uirgo, quia ipsa non susceperat semen a uiro. Sed uoluit dominus subiectus esse legi, ut nos liberaret ab onore legis.

 

Quid significat aduentus iste domini in templum

Significat autem iste aduentus domini in templum materiale aduentum ipsius in templum spirituale, quod est ecclesia uel fidelis anima; unde sequitur istud festum predictas festiuitates, non tantum ratione historie sed ratione spiritualis intelligentie.

 

i

Primo enim est festum natiuitatis domini, quando christus nascitur in nobis per fidem.

 

ii

Postea circumciditur in nobis; fides enim purificat cor, ut habetur in actibus xu ante medium.

 

iii

Postea christus apparet nobis, unde beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, matheus u circa principium.

 

iiii

Postea fit purificatio anime per xl dies, id est per perfectam penitentiam.

 

Quid oblationes huius festi et apparitionis significant

Oblationes enim, que fiunt in hiis festis, respondent oblationibus, que fiunt in libris moysi. Exodus enim docet statum illorum, qui exeunt de egipto, id est de peccato, et edificant domino tabernaculum in se et offerunt domino aurum, thus et mirram et cetera, que habentur in exodo xxxu post medium. Hanc oblationem facit ecclesia in festo apparitionis.

 

 

In festo autem purificationis, quando perfecte puri|ficatum est cor per penitentiam et sedet quiete et pacifice in templo suo spirituali, tunc offert ecclesia oblationem, que est in leuitico xii circa finem, scilicet par turturum et pullos duos columbarum, scilicet geminam castitatem mentis et corporis et simplicitatem utriusque, ut simplici oculo siue intentione casti simus utroque modo. Oblatio uero uitule rufe, que est in numeris xix circa principium, significat oblationem eorum, qui parati sunt dare corpus suum pro christo. Vitula enim rufa significat passionem christi.

fol. 141va

 

Et quia aduentus domini in templum materiale, significat aduentum domini in templum spirituale, propter hoc cantat ecclesia in introitu misse: Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui, id est in communione ecclesie, de psalmo xluii Magnus dominus. Et in inuitatorio: Ecce uenit ad templum sanctum suum dominator dominus, gaude et letare syon occurrens deo tuo. Primum uidetur sumptum de luce ii circa medium; hoc autem: Gaude et letare et cetera, uidetur sumptum de xii ysaie circa finem; et hoc: Occurrens et cetera de ysaie lxiiii circa principium, ubi dicitur: Occurristi letanti et cetera; uel hoc: Ecce uenit rex gaude et letare, sumptum est de zacharie ix circa medium.

 

 

Residuum, ut dictum est; unde festum istud dicitur ypapante domini, id est obuiatio domini, quia symeon et anna obuiauerunt domino in templo, lucas ii post medium.

 

 

Et in primo responsorio cantat ecclesia: Adorna thalamum tuum syon et cetera, et in ultimo responsorio cantat: Gaude maria uirgo cunctas hereses sola interemisti.

 

Questio

Sed queritur qualiter interemit cunctas hereses, cum adhuc multe restent.

 

Solutio

Sed intelligendum est, quod, quantum in se est, interemit cunctas hereses. Exhibuit enim illa die uisibile summum bonum, quod queritur ab omnibus; unde in epistola malachias iii in principio legitur: Veniet ad templum sanctum suum dominator, quem uos queritis, scilicet intellectu, et angelus testamenti, quem uos uultis, scilicet in concupiscibili prius erat summum bonum inuisibile, unde querebatur, ubi non erat. Et quia tunc facta est processio domino, propter hoc in die purificationis facimus processionem portantes candelas in manibus representantes, quod symeon in ulnas suas portauit christum, qui est lumen ad reuelationem gentium et cetera, lucas ii post medium. Christum enim debemus portare in corpore nostro, sicut dicit apostolus ia ad corinthios ui in fine.

 

De candelis

Et quia quidam indigne fuerunt, propter hoc benedicuntur candele, ut digne possimus imitari christum in operibus nostris.

 

 

Tractatus III, Caput 21

 

 

De tempore deuiationis uel penitentie

 

 

Post tempus renouationis sequitur tempus deuiationis siue pocius tempus penitentie. Visa enim per stellam fidei uia, que ducit in bethleem, hoc est in patriam celestem, penitet hominem deuiasse a uia illa. Viso enim domino per festum apparitionis et festum purificationis confunditur homo et penitet de immundiciis suis; unde in ezechiel xliii ante medium: Fili hominis ostende domui israel templum et confundatur ab iniquitatibus suis; unde in genesi xxiiii circa finem: Rebecca | uiso ysaac descendit de camelo, et ieremias xxxi circa medium: Postquam ostendisti mihi percussi femur meum et confusus sum et erubui, et iob ultimo circa principium: Nunc oculus meus uidet te, idcirco ipse me reprehendo et ago penitentiam in fauilla et cinere.

 

 

 

 

 

 

 

fol. 141vb

De dominica in lxxma

Plorat ergo ecclesia et agit penitentiam in lxxma representans luctum illum, quem fecerunt iudei lxxa annis in captiuitate babilonis, quia tantum ibi fuerunt, ut Ieremias xxu ante medium et xxix ante medium, unde psalmus cxxxui: Super flumina babilonis illuc sedimus et fleuimus.

 

 

Idem autem significat lxxrius, quod septenarius, quia toto tempore uite, quod uii diebus uoluitur, debemus lugere, quia uelimus nolimus, dum uiuimus, sub captiuitate regis babilonis sumus. Mali, quantum ad culpam et penam; boni saltem, quantum ad penam, unde in xxuii Ieremie circa medium: Subicite colla uestra sub iugo regis babilonis et seruite ei et populo eius et uiuetis.

 

 

Durat autem lxxma per decem ebdomadas, uidelicet a dominica, qua cantatur: Circumdederunt me, usque ad sabbatum post pascha, quod dicitur sabbatum in albis. Tunc cantat duplex alleluia, quod significat duplicem stolam. Per penitentiam enim perfectam ueniemus ad gloriosam resurrcetionem, in qua erimus utroque homine gloriosi.

 

 

Legitur autem a lxxa usque ad dominicam ante ramos palmarum, que est dominica in passionem domini, eptaticus in nocturnali officio, quia ibi docentur cause penitentie et utilitatis eius.

 

Cur legitur Genesis in lxxma, et que ibi docentur

Vnde in inicio lxxme legitur genesis, in quo docentur inicia penitentie, scilicet fides et timor, que sunt inicia omnium bonorum. Vnde in xxuo circa medium ecclesiastici: Timor domini inicium dilectionis eius. fidei autem inicium aglutinandum est ei.

 

i

Docet enim genesis in principio deum esse creatorem omnium uisibilium et inuisibilium, cum dicit: In principio creauit deus celum et terram, celum scilicet empireum cum suis contentis.

 

ii

Docet etiam fidem trinitatis, cum dicit: In principio, id est in filio, creauit deus, id est pater, et post: Spiritus dei ferebatur super aquas.

 

iii

Docet etiam fidem prouidentem in facto noe, qui ex precepto dei fecit archam, in qua saluauit se et suos in diluuio, genesis ui circa medium.

 

 

Docet etiam fidem natiuitatis domini in ysaac, qui fuit filius gratie, genesis xxi circa principium.

 

iiii

Fidem passionis, quando aries immolatus fuit et non ysaac, genesis xxii circa medium. Humanitas enim passa est, non deitas.

 

u

Docet enim passionem, resurrectionem, ascensionem in facto ioseph, qui post uenditionem incarceratur, genesis xxxix circa finem, exaltatus est et factus est dominus terre egipti post pharaonem et ad eius imperium distrahebatur frumentum egiptiis, genesis xli circa finem, sicut ad imperium christi distribuitur frumentum uerbi dei in uniuerso mundo.

 

Quod timor incutiatur. i ii

iii

iiii

u

Incutitur etiam nobis timor in actione primorum parentium de paradiso, genesis iii in fine, sicut et in coaccione caym a facie domini, genesis iiii post medium, et in submersione, que facta est in diluuio, genesis uii circa finem, et pena sodomitarum, genesis xix post medium, et in reprobatione | esau, qui pro edulio lenticule rufe uendidit primogenita, genesis xxu circa finem.

 

 

 

 

fol. 142ra

Responsoria autem in prima dominica lxxme sunt de genesi, de peccato primorum parentium et pena eorum. Ex fide autem et timore concipitur penitentia, unde incipit ecclesia a confessione.

 

De introitu misse

In introitu misse dicens de psalmo xuii Diligam te: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me, scilicet uermis conscientie et amaricatio mentis. Tales enim pene erunt in inferno. Sed ne iste pene generent accidiam uel aliquam malam tristiciam in mente, sequitur sapor penitentie, scilicet dilectio, unde uersus: Diligam te domine et cetera, psalmus xuii. Et quia labores penitentie non de facili assumuntur, nisi premium expectetur, propter hoc statim legitur epistola ia ad corinthios ix in fine: Nescitis, quod hii, qui in stadio currunt, in qua promittitur corona incorrupta benecurrentibus. Et sequitur graduale consolatorium competens epistole: Adiutor in oportunitatibus et cetera, de psalmo ix Confitebor.

 

De tractu

Sequitur tractus: De profundis clamaui et cetera, de psalmo cxxix. In tempore enim luctu subticet ecclesia cantica leticie. Dicitur autem tractus, quia significat labores, gemitus, suspiraria, quibus trahimus uitam istam. Sed ne huiusmodi labores et gemitus generent in nobis tristiciam malam.

 

De euangelio

Sequitur euangelium de xxo mathei circa principium, in quo promittitur denarius diurnus, scilicet premium eternum laborantibus in uinea domini.

 

De offertorio

Sequitur offertorium: Bonum est confiteri et cetera, psalmus xcius. Bonum est enim laudare deum in aduersitate. Et postcommunio de illuminatione interiori: Illumina faciem tuam et cetera, de psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Mirabilia.

 

 

Tractatus III, Caput 22

 

 

De dominica in lxma siue secunda lxxme

 

 

Secunda dominica lxxme dicitur lxma. Obseruat autem ecclesia lxmam in misterio, sicut obseruat lxxmam in misterio. Sicut enim iudei per flectum et penitentiam, quam fecerunt in lxxta annis, inducti sunt a domino in patriam suam, scilicet in ierusalem, ita ecclesia per penitentiam, quam facit, quamdiu est in presenti captiuitate, perueniet ad celestem ierusalem, que significatur per sabbatum in albis, quando duplex alleluia cantatur, sicut dictum est. Similiter obseuat ecclesia lxmam in misterio, ut per perfectionem operum decalogi, quam significat lxus, qui fit ex denario per senarium multiplicato, perueniat ad benedictionem sabbati eternitatis, de quo apostolus: Relinquitur sabbatismus populo dei, ad hebreos iiii circa medium. Benedictio autem illa est, qua dicetur: Venite benedicti et cetera, matheus xxu circa finem. Protenditur autem lxma a dominica, qua cantatur: Exurge quare obdormis domine, et sumitur de psalmo xliii Deus auribus, usque ad quartam feriam festorum paschalium. Et tunc cantatur: Venite benedicti patris mei et cetera, matheus xxu circa finem, propter misterium, quod dictum est. Continuantur autem ille dominice hoc modo: In prima enim dominica ostendit ecclesia miserias suas dicens: Circumdederunt me et cetera. In secunda petit liberari ab illis dicens: Exurge quare obdormis et cetera. In tercia | ostendit, quem petit liberari dicens: Esto mihi in deum protectorem et cetera, de psalmo xxx In te domine. In quarta Respondet dominus dicens: Inuocauit me et ego exaudiam eum et cetera, de psalmo xc Qui habitat. In dominica ergo lxme petit ecclesia liberari et dicit in introitu misse ter: Exurge, de psalmo xliii Deus auribus, pro tribus generibus hominum, qui sunt in ecclesia.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 142rb

i

Quidam enim temptantur per aduersitates et non cadunt et pro illis clamat: Exurge quare obdormis domine. Videtur enim dormire, quando non liberat.

 

ii

Alii sunt, qui temptantur per aduersitates et cadunt et pro illis clamat: Exurge et non repellas in finem. Pro primis dicitur: Obliuisceris tribulationis nostre; pro secundis: Adhesit in terra uenter noster.

 

iii

Tercii sunt, qui per blanda mundi temptantur et pro illis clamat in dicto psalmo xliii Deus auribus: Exurge domine adiuua nos et libera nos. Et quod debeat liberare, allegat in uersu: Deus auribus nostris audiuimus patres et cetera, psalmus xliii. Patres enim nostros liberauit, ut patet in illo psalmo. Et ne ecclesia deficiat in aduersitatibus, proponitur ei apostolus in exemplum; unde legitur epistola iia ad corinthios xi circa medium: Libenter suffertis et cetera, in qua numerat apostolus aduersitates suas. Et in fine dicit: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus christi. Et in ista dominica fit statio ad sanctum paulum, unde in oratione fit mentio de ipso.

 

 

Sequitur responsorium, in quo imprecatur ecclesia a persecutoribus suis dicens: Sciant gentes, id est, qui tales remanent, quales geniti sunt, quoniam nomen tibi deus et cetera, sumtum de psalmo lxxxii Deus quis similis. Sequitur tractus de effectu tribulationum et neccessitate: Commouisti terram et conturbasti eam, de psalmo lix Deus repulisti, scilicet ad penitentiam, et post: Vt fugiant a facie arcus, de eodem psalmo lix.

 

 

Sequitur euangelium de semine uerbi dei, matheus xiii circa principium, in quo euangelio distinguitur triplex terra mala et quarta bona terra, que significat corda hominum, que in mansuetudine suscipiunt insitum uerbum, iacobus i post medium, et faciunt fructum bonorum operum, per quem perueniunt ad benedictionem predictam. In offertorio petit perfectionem bonorum operum dicens: Perfice gressus meos in semitis tuis, et est sumptum de psalmo xui Exaudi domine iustitia. Postcommunio est de benedictione predicta: Introibo ad altare dei et cetera, de psalmo xlii Iudica me deus et cetera.

 

 

Tractatus III, Caput 23

 

 

De tercia dominica lxxme

 

 

Tercia dominica lxxme appellatur quinquagesima, quia obseuat ecclesia in misterio. Annus enim quinquagesimus iubileus erat in ueteri lege, id est remissiuus, leuiticus xxu circa principium, uel morans. Remittebantur enim tunc debita et redibant homines ad proprias possessiones et serui ad antiquam libertatem. Protenditur autem lma a dominica, qua cantatur: Esto mihi in deum protectorem, usque ad dominicam pasce, que est lma dies. Per penitentiam enim, quam significat lma , et per resurrectionem christi remittuntur nobis peccata et redimus ad possesiones uirtutum et ad ueram libertatem, de qua, si filius uos liberauerit, uere libri eritis, iohannes uiii circa medium; et hoc | fit per fidem, spem caritatem et timorem. Propter hoc totum seruitium tercie dominice est de illis quatuor. Vnde introitus misse est de fide. Sed in prima parte orat ecclesia pro afflictis dicens: Esto mihi in deum protectorem, de psalmo xxx In te domine speraui. Postea pro lapsis dicens: Et in domum refugii ut saluum me facias, ibidem. Postea subiungit de fide dicens: Quoniam firmamentum meum et cetera, ibidem. Et ad ultimum dicit de temptatis per prospera: Et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me, ibidem.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 142va

 

Et sequitur uersus de spe: In te domine speraui et cetera, psalmus xxx.

 

De epistola

Epistola tota est de caritate, sumpta de ia ad corinthios xiii circa principium: Si linguis hominum et cetera. Et enumerat ibi apostolus xu effectus caritatis. Caritas enim paciens est et cetera et significat xu gradus, quibus ascendebatur in templum, ut habetur in ezechiel xl ante medium et post, ubi primo habetur de uii gradibus et post de uiiito. Et quia mirabile est et mirabilius iustificare inpium, quam creare celum et terram, sequitur responsorium: Tu es deus qui facis mirabilia, de psalmo lxxui Voce mea, et uersus de libertate iubilei: Liberasti in brachio tuo, ibidem.

 

De tractu

Sequitur tractus: Iubilate deo omnis terra, xxix psalmus. Sed cum tractus significet miseriam, qua uitam trahimus, uidetur, quod non deberet esse de iubilatione. Sed sciendum, quod amaritudo penitentie iocunditatem spiritualem habet, unde in prouerbiis xiiii circa principum: Cor, quod nouit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus; et in iob xxxu circa finem: Qui dedit carmina in nocte. Et ad hoc significandum, quod tractus, qui significat penitentiam, est de iubilatione.

 

De euangelio

Sequitur euangelium de fide passionis, mortis et resurrectionis, quod habetur matheo xx circa medium, quo ad principium. Sed totum hoc habetur luce xuiii circa finem: Assumpsit iesus xii discipulos suos et ait illis: Ecce ascendimus ierosolimam et cetera. Et quia per fidem fit illuminatio mentis, actus xu ante medium: fide purificans corda eorum, sequitur de illuminatione ceci. Et quia etiam per doctrinam dei illuminamur, sequitur offertorium de doctrina dei: Benedictus es domine doce me iustificationes et cetera, in psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: In quo corrigit.

 

 

Postcommunio de timore est, sumpta de psalmo lxxuii Attendite: Manducauerunt et saturati sunt nimis et cetera. Reducit enim nobis ad memoriam, quod accidit iudeis, qui desiderauerunt comedere carnes et dominus deit eis coturnicum multitudinem, ut habetur exodo xui ante medium, in xi numerorum circa finem, unde sequitur in psalmo predicto attendite: Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum et ira dei ascendit super eos.

 

 

Reducitur autem istud nobis ad memoriam in tercia dominica lxxme, ut incutiatur nobis timor, quia illa die solent homines uacare gule et per consequens luxurie; unde nocturnale officium est de timore, scilicet de diluuio, in quo periit totum humanum genus exceptis paucis propter peccatum luxurie, genesis uii post medium. Sed quia non est bonum habere unam molam sine alia, cum due sint, ut habetur deuteronomio xxiiii circa principium, inferior scilicet | timor, superior scilicet spes, propter hoc ibi habetur de spe per hoc, quod dicitur: Ponam arcum meum in nubibus celi et cetera, genesis ix circa medium, et significat christum et sanctos, quoniam eleuati sunt a terra et inclinati bona inclinatione, scilicet humilitate, unde ecclesiastici iii circa medium: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. In christo autem et in sanctis spes nostra est.

 

 

 

 

 

 

 

fol. 142vb

 

Tractatus III, Caput 24

 

 

De dominica ia xlme scilicet primo de die cinerum

 

 

Post lmam sequitur xlma et significat penitentiam, quia sub hoc numero ieiuniauit dominus, matheus iiii circa principium, et moyses, exodus xxxiiii post medium, et helyas, iii Regum xix ante medium, et quia per impletionem decalogi et euangelii fit penitentia, et quia per penitentiam uenimus ad remissionem et requiem. Partes autem aliquante quadragenarii faciunt lta. Quarta uero dominica lxxme appelatur xlma. Sed quia ab illa usque ad pascha non sunt nisi xxxui dies ieiunabiles, quia in die dominica non ieiunamus, quia dominis legitur bis comedisse in die resurrectionis, lucas xxiiii circa finem, iohannes xxi circa medium, propter hoc ecclesia adiungit iiiior dies ante dominicam primam xlme et incipit ieiunare quarta feria precedenti.

 

 

Tractatus III, Caput 25

 

 

De die cinerum siue capite ieiunii

 

 

Quarta ergo feria illa propter hoc dicitur cupud ieiunii, in qua benedicuntur cineres et eiciuntur publice penitentes de ecclesia cinere asperso super capud cum candelis ardentibus et cilicio dato. Cinis benedictus significat, quod per recordationem nostre fragilitatis debemus uenire ad benedictionem, quam habemus ex humilitate, sicut per superbiam primorum parentium maledicta est terra, genesis iii circa finem. Candele ascense significant rumpheam igneam positam ad hostium paradisi, genesis iii in fine. Cilicium significat tunicas pelliceas, id est mortalitatem. Sed in die cene redeunt ad ecclesiam, quia per cenam christi fiunt de ecclesia.

 

 

Est autem prima dies ieiuniorum de penitentia, unde et in introitu: Dissimulans peccata hominum propter penitentiam. Orationes omnes, que dicuntur in xla, sunt ad hoc, ut per penitentiam habeamus remissionem peccatorum.

 

 

Epistola de ioele ii circa medium: Conuertimini et cetera, hortatur omnes ad penitentiam. Responsorium cum uersu est est de effectu penitentie, unde dicitur: Miserere mei deus, quantum ad infusionem gratie, miserere mei, quantum ad remissionem peccatorum, lui psalmo Miserere; et in uersu: Dedit in opprobrium conculcantes me, de eodem psalmo. Sequitur tractus, qui significat labores penitentie.

 

 

Sequitur euangelium de modo ieiunandi: Cum ieiunatis nolite fieri et cetera, matheus ui ante medium; et dicitur ibi: Vnge capud tuum et cetera, quia ieiunantes athlete sunt. Et quia penitentia in tribus consistit, in oratione et ieiunio et elemosia, propter hoc sequntur tres dies de hiis tribus.

 

 

Tractatus III, Caput 26

 

 

De uta feria

 

 

Officium ergo in quinta feria est de oratione; unde introitus misse sic incipit: Dum clamarem ad dominum et cetera, et sumptum est est hoc de liiii psalmo Exaudi et cetera.

 

 

Epistola ostendit effectum orationis, qua aliquis orat pro se. Est enim de oratione ezechie, ysaias xxxuiii in principio. Euangelium, quod sumptum est de mathei uiii circa principium, ostendit effectum orationis, que fit pro alio. Est enim de centurione, qui orauit pro seruo suo.

 

 

Tractatus III, Caput 27

 

 

De uia feria |

fol. 143ra

 

Sexta feria est de ieiunio; unde in epistola, que sumpta est in ysaias luiii ante medium et in principio: Nonne hoc est ieiunium, quod elegi; et euangelium de caritate, sine qua non ualet ieiunium, quod habetur mathei u circa finem: Audistis, quia dictum est antiquis et cetera.

 

 

Tractatus III, Caput 28

 

 

De sabbato

 

 

Seruitium in sabbato est de elemosia et sabbato spirituali; unde in epistola, que habetur ysaie luiii circa medium: Cum effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleueris et cetera. Et post: Vocaberis sabbatum delicatum. Et in euangelio, marcus ui circa finem: Cum sero factum esset et cetera, habetur de sabbato spirituali: Ascendente autem iesu ad discipulos, cessauit uentus, ut ibidem dicitur.

 

 

Tractatus III, Caput 29

 

 

De prima dominica xlme

 

 

Sequens dominica appellatur dominica xlme. Protenditur autem xla ab illa dominica, qua cantatur: Inuocauit me, usque ad diem cene ad significandum, quod per penitentiam peruenitur ad cenam nuptiarum agni, et quia xlma significat tempus penitentie. Sunt autem in xla ui dies dominice non ieiunabiles. Propter hoc ecclesia ieiunat iiiior diebus ante et duobus post. Et quia penitentia milicia et lucta est contra diabolum, ne deficiamus in pugna et desperamus, donatur nobis spes in introitu misse. Vnde dicitur: Inuocauit me et ego exaudiam eum, sumptum est de psalmo xc Qui habitat, et ibi dicitur: Clamauit. Spes enim nos fortes facit; unde in ysaias xxx circa medium: In silentio et in spe erit fortitudo uestra; in silentio a temporalibus, quod significat silentium religiosorum, et in spe eternorum.

 

 

In epistola: Hortamur uos et cetera, que habetur iia ad corinthios ui in principio, armat nos apostolus iiiior uirtutibus cardinalibus, fortitudine, cum dicit: In multa pacientia et cetera, temperantia, cum dicit: In ieiuniis, in castitate, prudentia, cum dicit: In scientia et cetera, iusticia, cum dicit: Per arma iusticie et cetera, et enumerat in illa epistola xxuii effectus uirtutum, qui numerus est solidus et cubicus trinarii, ut firmi simus in pugna contra hostes. Et hoc idem significat quadratura uirtutum. Ciuitas enim in quadro posita est propter firmitatem, ut dicitur in apocalipsi xxi circa medium.

 

 

Fere totum seruitium matutinale est de hac epistola et frequenter ibi dicitur: Ecce nuc tempus acceptabile, quia, cum deus sit maxime bonus, maxime odit malum et maxime diligit destructionem mali, que fit per penitentiam.

 

 

Sequitur responsorium: Angelis suis et cetera, sumptum de dicto xc psalmo Qui habitat, competens epistole, quia, qui armatus est armis spiritualibus, non est solus. Immo habet societatem angelorum, quia: Ve soli et cetera, ecclesiastes iiii post medium. Sequitur tractus, qui habitat et cetera, psalmus xc, in quo multiplices labores ostenduntur. Et quia diabolus fortis et crudelis est, cum homo debilis et inscius, propter hoc in tractu illo incutitur timor homini, ut fugiat ad deum. Datur etiam spes propter custodiam angelorum et propter promissiones dei, que ibi sunt, que duplices sunt, scilicet de presenti et de futuro, et sic liberatur homo a quadruplici temptatione, scilicet a leui et occulta. Vnde non timebit a timore nocturno in dicto psalmo xc, a leui et aperta, unde a sagitta uolante in die, de eodem psalmo, a graui et oc|culta, unde a negotio perambulante in tenebris, a graui et aperta, unde ab incursu et demonio meridiano.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 143rb

 

Sequitur euangelium de triplice temptatione christi, quod habetur mathei iiii in principio. Non est inconueniens unum et idem diuidi, aliquando per iiiior membra, aliquando per tria, aliquando per duo. Vnde in illo psalmo diuiditur temptatio per duo membra, cum dicitur: A laqueo uenantium, qui est in facto, et uerbo asperso, quod est in uerbo. Armat autem nos dominus in euangelio gladio uerbi docens nos uincere temptationes diaboli per auctoritates sacre scripture, sicut et ipse uicit; quod significatum est in facto dauid, qui sumptis lapidibus de torrente, id est de aquis sacre scripture, uicit goliam, io Regum xuii post medium. Habita armatura non restat, nisi ut pugnemus.

 

 

Tractatus III, Caput 30

 

 

De secunda feria

 

 

Sed quia non bene pugnamus, propter hoc in secunda feria est introitus misse de psalmo c et xxii Ad te leuaui: Sicut oculi seuorum in manibus dominorum suorum ita oculi nostri ad dominum deum notrum donec misreatur nobis, id est donec premium habeamus. Vnde in epistola, que sumpta est de xxxoiiiio ezechiel circa medium, promittitur premium: In pascuis uberrimis pascam eas. Et quia non uno modo pugnatur per opera misericordie, legitur euangelium de xxouo mathei post medium, in quo promittitur premium operibus misericordie: Venite benedicti parcipite regnum et cetera. Et fit ibi mentio de ouibus a dextris et hedis a sinistris, quia, cum pugnamus, oculum dextrum debemus habere ad bona eterna, et sinistrum ad penas eternas.

 

 

Tractatus III, Caput 31

 

 

De tercia feria

 

 

Tercia feria est de oratione, unde habetur introitus de psalmo orationis, scilicet lxxxix: Domine refugium et cetera. Et responsorium: Dirigatur oratio mea et cetera, de psalmo cxl Domine clamaui. Epistola similiter de oratione: Querite dominum dum inueniri potest, et est sumpta de libro ysaie lu circa medium. Euangelium de xxoi mathei ante medium, ubi dicit dominus: Domus mea domus orationis uocabitur. Et ibi per uoces puerorum ostenditur, quid orare debeamus. Clamabant enim osanna, id est salua obsecro.

 

 

Tractatus III, Caput 32

 

 

De iiiia feria

 

 

Quarta feria est de ieiunio. Et quia est septima ieiunorum, idem autem significat septem et lxxta, propter hoc fit ibi mentio de populo in captiuitate babilonica. Vnde introitus misse: Reminiscere miserationum et cetera, de psalmo xxiiii Ad te leuaui. In lectione, in qua habetur de ieiunio moysi, que habetur exodi xxiiii post medium, ostenditur, quale debeat esse ieiunium, scilicet spirituale. Moyses enim ieiunauit loquens cum domino.

 

 

In epistola, que est de ieiunio helie, que habetur iiio regum xix circa principium, ostenditur utilitas ieiunii. Ambulauit enim helyas in fortitudine cibi illius xl diebus usque ad montem dei oreb. Oreb enim interprtatur mensa, et per ieiunium peruenimus ad mensam celestem.

 

 

In euangelio similiter, quod est de niniuitis, quod habetur mathei xii post medium, ostenditur effectus ieiunii, quibus pepercit dominus propter ieiunium.

 

 

Tractatus III, Caput 33

 

 

De quinta feria

 

 

Quinta feria est de confessione. Vnde introitus: Confessio et pulchritudo et cetera, de psalmo xcu Cantate i. Et epistola de oratione hesdre, in qua confessus est peccatum populi, que habetur io hesdre xii ante medium. Et incipit sic: | dominus deus confundor, usque ibi: Non dereliquit nos deus noster. Et euangelium de muliere chananea, quod habetur mathei xu circa medium et incipit: Venit iesus in partes tyri et sydonis, que per confessionem fidei et humilitatis sue meruit salutem filie sue. Nota tamen, quod in quibusdam ecclesiis epistola legitur de ezechiele xuiii circa principium: Quid est, quod iner uos parabolam uertitis et cetera. Et euangelium de uiii iohannis circa medium: Dicebat iesus ad eos, qui crediderunt ex iudeis: Si uos manseritis in sermone meo et cetera.

 

 

 

fol. 143va

 

Tractatus III, Caput 34

 

 

De sexta feria

 

 

In sexta feria, quia est nona ieiuniorum, qui numerus est angelicus, petit ecclesia liberari ab omnibus necessitatibus. Vnde introitus misse: De de psalmo xxiiii Ad te leuaui. Et quia hoc fit ministerio angelorum, propter hoc legitur euangelium de angelo, qui descendebat in probaticam piscinam, iohannis u circa principium. Et contra murmuratores, qui credebant se puniri pro peccatis patrum, legitur epistola de ezechiele circa medium: Anima, que peccauerit, ipsa morietur.

 

 

Tractatus III, Caput 35

 

 

De sabbato

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

ia

Sabbatum sequens est de sabbato pectoris, unde in epistola de prima ad thessalonicenses u post medium: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, et de sabbato eternitatis, unde euangelium est de transfiguratione, mathei xuii in principio, quia per elemosinam, orationem et ieiunium confessionem et ministerium angelorum peruenimus ad duplex sabbatum. Non pertinet autem id seruitium ad ieiuniantes, sed etiam ad illos, qui suscipiunt sacros ordines, qui in illa die ordinantur, quorum est corripere inquietos, consolari pusillanimis, et quorum est est transfigurari in meliorem uitam et transfigurare alios. Leguntur autem u lectiones, quarum prima est est de xxui deuteronomii circa finem: In diebus illis locutus est ad dominum moyses dicens: Respice domine de sanctuario tuo.

 

iia

Secunda est de deuteronomio xi post medium: In diebus illis dixit moyses filiis israel: Si custodieritis mandata et cetera.

 

iiia

Tercia est ude iio machabeorum i post medium et circa principium: In diebus illis orationem faciebant sacedotes et cetera.

 

iiiia

Quarta est de ecclesiatici xxxui in principio: Miserere deus omnium et cetera.

 

ua

Quinta est de tercio danielis circa medium: Angelus domini descendit et cetera.

 

 

Notandum autem, quod in ieiuniis xlme sacerdos in fine misse dat benedictionem, quam non dat in hiis diebus, et hoc propter dignitatem temporis et habundantiam benedictionis.

 

 

Tractatus III, Caput 36

 

 

De secunda dominica xlme

 

 

Cum per primam dominicam xlme armatus sit miles spiritualis, qui tamen non bene pugnat nisi per expectationem premii, propter hoc in secunda dominica habetur de multiplici benedictione, qua deus benedicit pugnantes penitentes. Sed quia illa dominica est quinta dominica lxxme, significat captiuitatem babilonicam, que facta est in quinta etate, in qua suspenderunt filii israel organa sua, propter hoc illa dominica non habet in missa proprium introitum, sed mutuat a quarta feria precedenti. Et quia benedictiones impetrantur per orationes, petit ecclesia in introitu misse liberari ab omnibus angustiis suis, et ita | petit benedictionem gratie liberantis a peccato.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 143vb

 

In epistola uero, que sumpta est de prima ad thessalonicenses iiii in principio, petitur gratia ad bene operandum. Vnde ibi dicitur: Quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat nos ambulare et cetera; ert post: Vt sciat uniusquisque uestrum suum uas possidere in sanctificatione et honore.

 

 

Sequitur postea tractus pro graduali hac ratione, quia graduale significat labores, qui sunt in processu de uirtute ad uirtutem. Et tractus significat eosdem, sed cum expressione gemitus et planctus. Et quia illa dominica de oratione est, que est expressio, propter hoc tractum habetur pro graduali.

 

 

Euangelium similiter est de oratione. Est enim de muliere cananea, que orat pro filia, et pro qua orant apostoli dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos, de quo habetor mathei xu circa medium. Et quia nisi bene pugnetur, non impetrantur benedictiones, propter hoc in nocturnali officio leguntur lectiones de pugna iacob et esau, que habetur genesis xxu post medium, que significat pugnam malorum contra bonos. Et in responsorium habetur de multiplici benedictione. Et quia in quodam responsorio dicitur: Dum exiret iacob de terra sua, uidit gloria dei, de genesi xxuiii post medium, et in ultimo, quod sumitur de genesis xxxii circa finem, dicitur: Vidi dominum facie ad faciem et cetera, propter hoc ecclesia parisiensis cantat e euangelium de transfiguratione, matheus xuii circa principium, in qua uiderunt apostoli gloriam dei, et que significat benedictionem glorie.

 

 

Tractatus III, Caput 37

 

 

De secunda feria

 

 

Secunda feria est de oratione. Vnde intoitus incipit ab oratione: Redime me domine et cetera, de psalmo xxu Indica me. Et in epistola ostenditur effectus orationis, in qua legitur daniel orasse, daniel ix circa medium: Domine deus noster et cetera, qui exauditus fuit, quia uir desideriorum erat. Sed quia oratio non ualet sine cognitione fidei, propter hoc in euangelio, quod sumitur de uiiio iohannis ante medium, quod incipit: Ego uado et queretis me, habetur de fide. Vnde ibi dicitur: Et non cognouerunt, quia de patre eis dicebat. Et diuidit dominus in illo euangelio inter bonos et malos dicens: Vos deorsum estis. Ego de supernis sum. Et congruit hoc operi secunde diei, in quo diuisit dominus aquas, que erant sub firmamento, ab hiis, que erant super firmamentum et genesis i circa principium, et quia per intellectum fidei est efficax oratio, gratias agit ecclesia domino in offertorio, quod sumptum est de psalmo xu Conserua et cetera, dicens: Benedicam dominum, qui tribuit mihi intellectum.

 

 

Tractatus III, Caput 38

 

 

De tercia feria

 

 

Tercia feria est de caritate, per quam placet deo ieiunium. Vnde introitus de psalmo xxui Dominus illuminatio: Tibi dixit cor meum quesiui uultum, diligendo scilicet, et qui perfecte diligit, bene ieiunat nec curat multum de cibis corporalibus, quod ostenditur in epistola, que est de helia et habetur iiio regum xuii ante medium: Surge et uade in sarepta et cetera, quem pauit mulier sareptena, et ipse eam, quia et subditi pascunt prelatos et prelati eos. Et competit istud operi tercie die, in qua congregate sunt aque in locum unum et apparuit arida, genesis i circa principium, que significat firmitatem caritatis.

 

 

In euangeliuo, quod habetur mathei xxiii circa principium, docemur proicere omnem sollicitudinem | nostram in deum, ut dicit petrus, ia petri u circa medium. Vnde dicitur in euangelio predicto: Patrem nolite uocare uobis super terram. Vnus est enim pater uester, qui in celis est.

 

fol. 144ra

 

Tractatus III, Caput 39

 

 

De iiiia feria

 

 

Quarta feria est de penitantia, que concipitur intuitu iudicii. Vnde introitus: Ne derelinquas me domine etcetra, et est sumptum de psalmo xxuii Domine ne in furore ii in fine. Et uersus: Ne in furore tuo et cetera, psalmus predictus. Et epistola est similiter de penitentia, in qua orauit mardocheus pro liberatione populi iudaici, hester uii circa principium uel xx circa principium secundum alia capitula. Euangelium est de cruce: Ascendens iesus ierosolimam et cetera, matheus xx circa medium. In fine uero docet discipulos, ut eum imitentur et sequantur tanquam uerum solem. Et hoc competit operi quarte die. In qua facte sunt luminaria, genesis i ante medium.

 

 

Tractatus III, Caput 40

 

 

De ua feria

 

 

Quinta feria est de diuisione bonorum et malorum, quasi de diuisione auium et piscium, que facta est in quinta die, genesis i circa medium. Vnde in persona boborum dicit ecclesia in introitu: Deus in adiutorium meum intende, psalmus lxix. Epistola est de diuisione bonorum et malorum, unde ieremias xuii circa principium: Maledictus homo, qui confidit in homine; et post: Benedictus uir, qui confidit in deomino. Euangelium similiter de eodem est, quod habetur luce xui post medium. Est enim de diuide et lazaro. Tamen in quibusdam ecclesiis legitur euangelium de iohanne u post medium, quod incipit: Non possum a me ipso facere quicquam, usque ad finem capituli.

 

 

Tractatus III, Caput 41

 

 

De uia feria

 

 

Sexta feria est de mansuetudine. Vnde in epistola proponitur nobis in exemplum mansuetudo ioseph, qui uenditus fuit a fratribus, de quo habetur genesis xxxuii circa principium: Audite sompnium et cetera. Et in euangelio proponitur nobis mansuetudo filii dei, qui occisus fuit ab agricolis, matheus xxi circa finem: Homo erat pater familias, qui plantauit uineam. Et congruit sexte diei, in qua factus est homo, genesis i circa finem, quio debet esse animal mansuetum.

 

 

Tractatus III, Caput 42

 

 

De sabbato

 

 

Sabbatum sequens est de conuersione et confessione, per quas homo sabbatizat spiritualiter et accipit spiritualiter benedictionem a domino. Septime enim diei benedixit dominus. Conuersio autem fit per legem dei et gratiam. Vnde introitus: Lex domini irrepit conuertens, de psalmo xuiii Celi enarrant. Epistola uero est de gratia et benedictione. Est enim de benedictione iacob, quam accepit ab ysaac offerendo ei duos hedos, quibus libenter uescitur, id est abhominationem peccati et confessionem eiusdem, de quo habetur Genesis xxuii circa medium. Vnde graduale: Bonum est confiteri domino, xiius psalmus. Per confessionem enim habetur benedictio. Euangelium est de conuersione de confessione et benedictione. Est enim de filio prodigo, qui post conuersionem et confessionem accepit primam stolam, lucas xu circa medium.